OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CXXX.

Scotus in 3. q. prologi, contra Henricum, dicit quod Deus non intelligit passionem lineae, virtute lineae, sed omnia per essentiam divinam ; hujus oppositum habet in38. d. 1. ubi dicit quod intelligit conclusionem immediate.

Solutio, ita dictum Scoti debes interpretari, id est, non merito principii illius conclusionis, quia omnia intelligit merito essentiae.

CXXXI.

Scotus in 2. d. prima, quaest. 2. vult quod in primo signo sit potentia Logica, in secundo signo sit res in esse cognito, in tertio signo sit potentia objectiva: et in 1. d. 36. dicit quod in primo signo est non repugnantia, et in secundo est potentia Logica, et in tertio est potentia objectiva ; ergo Scotus voluit semper potentiam Logicam praecedere potentiam objectivam, et potentiam objectivam praecedere potentiam realem, et ita potentia Logica praecedit objectivam et realem. Hujus oppositum dicit in 1. d. 39. ubi vult potentiam Logicam sequi potentiam realem.

Solutio, dicas quod comparatio debet fieri uniformiter ; potentia enim Logica tantum reperitur in complexis ; potentia autem realis reperitur tam in incomplexis quam in complexis ; et cum in complexa praecedant complexa, ideo potentia realis praecedit potentiam Logicam, inquantum potentia realis reperitur in incomplexis, in quibus non est potentia Logica, etiam potentia realis posset dari, nullo intellectu stante, et nulla propositione stante, non autem potentia Logica, et ideo realis praecedit Logicam ; vel dicas, quod potentia Logica sequitur realem non respectu effectus quem jam habet, sed respectu effectus quem non habet, potest tamen habere loco illius quem habet.

CXXXII.

Scotus in 1.d. 35. dicit quod intelligere lapidem est perfectio simpliciter ; hujus oppositum habet in 1. d. 40.

Solutio, dicas multipliciter : Primo, quod Scotus in 35. d. 1. quando dixit intelligere lapidem esse perfectionem simpliciter, arguebat ad hominem. Secundo, quod illud erat verum quoad absolutum, et non quoad connotatum. Tertio, quod erat verum in sensu diviso, non autem composito. Quarto, quod Scotus ibi loquebatur de perfectione extrinseca, et non intrinseca. Quinto, quod dictum Scoti verum est terminative et objective, sed non subjective. Sexto, quod verum est praeexigitive, et non formaliter. Septimo, quod verum est complexive. Et nota quod si Deus, per impossibile, non intelligeret lapidsm, non propter hoc esset imperfectus, quia nulla ejus perfectio a creatura dependet.

CXXXIII.

Scotus, in 1. d. 42. et in quodlibetis, q. 7. dicit quod possibile est objectum omnipotentiae ; hujus oppositum habet in 1. d. 8. q. 4. ubi dicit quod stat, quod aliquid sit in se formaliter necessarium, et tamen est effectum ab alio.

Solutio, dicas dupliciter: Primo, quod Scotus tenuit illud secundum Philosophos, et non in via sua, imo in via Scoti implicat contradictionem, aliquid esse in se necessarium, et effective esse ab alio. Secundo, dicas quod Scotus per ens possibile intelligit ens causabile.

CXXXIV.

Scotus in primo, dist. 53. dicit quod causare contingenter est medium ad probandum omnipotentiam in Deo: hujus oppositum habet in primo, d.2. q. 1. et clarius in primo, d. 8. q. 4. ubi dicit quod nulla contingentia potest esse, nisi prima causa contingenter causet.

Solutio, dicas quod Scotus in 43. d. primi, loquitur secundum id quod dixerunt Philosophi ; et in 8. d. primi loquitur secundum id quod debuerunt dicere.

CXXXV.

Scotus in primo, d. 20. et d. 42. et in 2. q. quodlibetali, dicit quod possibile est objectum omnipotentiae ; hujus oppositum habet in 1. d. 43. ubi dicit quod non est objectum omnipotentiae.

Solutio, dicas, objectum esse duplex : Primum dicitur objectum effectum a potentia ; alterum est objectum praesuppositum, circa quod versatur potentia. Primo possibile est objectum intellectus divini ; secundo autem est objectum omnipotentiae, sicut secundum opinionem tenentium quod uni-versale reale causetur ab intellectu agente, tunc universale est objectum intellectus agentis primo modo, et secundo est objectum intellectus possibilis.

OXXXVI.

Scotus in 4. distinct. 49. q. 5. dicit Deum esse finem naturalem hominis ; hujus oppositum habet in 1. quaest. prologi.

Solutio, dicas quod utique Scotus dicit Deum esse finem naturalem hominis, non tamen est naturaliter attingibilis.

CXXXVII.

Scotus in prima quaest. prologi, dicit quod intellectus habet naturalem inclinationem ad omne ens,et naturaliter cognoscit omne ens.

Solutio, dicas quod etsi intellectus habeat naturalem inclinationem ad omne ens, non tamen ad omne potest naturaliter pertingere.

CXXXVIII.

Scotus dicit in prima quaest. prologi. quod omni agenti per cognitionem necessaria est distincta cognitio sui finis ; igitur distincte cognoscens finem agnoscit quoque finem sub ratione finis.

Solutio, dicas quod Scotus per distinctam cognitionem intelligit cognitionem certam.

CXXXIX.

Scotus in prima quaest. prologi, et dist. 13. 1. quaest. 1. et in quodlibetis quaest. 14. dicit quod non possumus cognoscere Trinitatem personarum in divinis naturaliter, quoniam Deum distincte cognoscere non valemus pro statu isto ; hujus oppositum habet quaest. 6. quodlibetali art. 2. ubi dicit, quod de Deo possunt fieri demonstrationes propter quid, ad probandam productionem Verbi a Patre, et Spiritus sancti a Patre et a Filio.

Solutio, dicas demonstrationem propter quid duplicem esse : Una est, quae fit ex puris naturalibus, et haec generat scientiam, ut habet Aristoteles 1. Poster. text. com. 5. Altera quae est ex revelatis, et haec generat sapientiam, quae est cognitio altissimarum causarum. Sed instabis, demonstratio propter quid facit scire distincte, sed de Deo, et de divinis productionibus fiunt a nobis demonstrationes propter quid ; ergo demonstrantur illa distincte, quod est contra omnes Doctores. Dicas quod demonstratio propter quid sumpta ex naturalibus, et naturaliter acquisitis facit scire distincte ; demonstratio vero quae est ex principiis revelatis, non facit scire distincte, quoniam generat fidem.