OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CLXXXX.

Scotus in primo, dist. 1. quaest. 2. dicit quod non oportet in essentia distincte concepta personam distincte concipi: hujus tamen oppositum videtur velle in eadem dist. quaest. 2. ubi dicit, et etiam in pluribus locis, quod cognitio intuitiva est tantum existentis, ut existens est, et ut praesens in sua existentia, quia essentia divina non existit nisi in personis ; ergo non potest videri sine personis, nam quae praecise dicunt unam existentiam, impossibile est videre unum, non videndo aliud ; sed essentia et persona dicunt praecise unam existentiam ; ergo impossibile est videre e ssentiam, non videndo personam.

Solutio, dicas quod licet non sit visio nisi existentis, inquantum existens, et non est existens, nisi in persona, non sequitur, non est existens, nisi quantum in persona, scilicet quod ratio terminandi visionem sit ipsa persona, in qua essentia existit. Vel dicas quod aliud est loqui de existentia, et aliud de incommunicabili existentia ; cognitio intuitiva bene terminatur necessario ad existens, ut existens est, essentia autem divina, ut prior personis ; est vere existens propria existentia, sed non est necesse quod cognitio intuitiva terminetur ad incommunicabile subsistens.

CLXXXXI.

Scotus in primo, distinct. 1. quaest. 2. dicit quod frui possumus essentia non fruendo personis ; hoc enim videtur esse falsum, quia dicit ipse quod personae sunt idem realiter essentiae, tunc sic : Quando aliqua sunt idem realiter, impossibile est unum concipi, alio non concepto ; sed essentia et persona sunt idem realiter, ergo non potest concipi essentia, non concipiendo personam.

Solutio, dicas. negando majorem, nam subjectum et propria passio sunt idem realiter, et tamen subjectum potest praecognosci quod sit, non simul cognita passione, ita pariter dicendum est de essentia et personis, quae licet idem sint realiter cum essentia, et habitualiter frui non possumus essentia, quin fruamur etiam et personis, actualiter tamen frui possumus essentia sine personis, quia essentia divina est ens absolutum, personae vero sunt ens respectivum et absolutum est prius respectivo ; igitur frui possumus essentia, non fruendo personis, quae sunt respectiva.

CLXXXXII.

Scotus in primo, dist. 1. quaest. 2. dicit quod peccator non potest referre actum peccati in Deum, quia fruitur illo ; hoc idem videtur velle in quaest. 5. distinct. primae primi, ubi quaerit, an peccator fruatur. Oppositum habet in eadem quaest. ubi dicit quod peccator non fruitur actu peccandi.

Solutio, dicas quod Scotus in illa quaest. 2. non videtur assertive loqui. Secundo dicas, quod quando Doctor dicit quod peccator fruitur actu peccandi, loquitur improprie de fruitione, quae est amore inhaerere alicui propter se ; sed quia peccator elicit actum peccandi nullo modo referibibilem a tali potentia ad objectum vere fruibile, ideo peccator dicitur frui illo. Vel dicas duplicem esse fruitionem, quaedam est ordinata, et hac fruitione peccator non potest frui seipso ; quaedam est inordinata, et hac fruitione peccator fruitur seipso.

CLXXXKIII.

Scotus in primo Sentent. q. 1. dicit quod causa secunda non causat, nisi inquantum movetur a prima ; hujus oppositum habet in primo, dist. 1. quaest. 1. ubi vult expresse quod secunda causa in agendo nihil penitus recipiat a prima ; et tamen impossibile est aliquid moveri ab alio, nisi saltem motum recipiat, si tantum localiter movetur.

Solutio, dicas quod causam secundam moveri a prima in agendo, potest dupliciter intelligi : Primo, quod in se moveatur ; secundo, quod nihil potest agere respectu effectus, sive movere, nisi prima causa simul agat, vel moveat ad eumdem effectum ; et isto secundo modo verum est dictum Doctoris, sed ut sic nihil recipit in se. Vel dicas quod causam secundam moveri a prima in agendo, non intelligitur proprie moveri, sed intelligitur moveri ex hoc, quod dicit ordinem inferiorem ad primam causam, ita quod impossibile est ipsam agere, prima non agente.

CLXXXXIV.

Scotus in primo, dist. 2. quaest. 1. dicit quod causa secunda agit in virtute primae, et per consequens cum secunda agat contingenter, sequitur quod etiam prima contingenter agat. Hoc non videtur esse verum, quia ex quo prima causa prius agit quam secunda, aut ergo in illo priori attingit effectum secundae causae, aut non. Si primo, ergo cum secunda causa in illo priori nihil agit, et si in aliquo signo posteriori agit ad illum effectum, sequitur quod idem erit bis productum ; si secundo, ergo prima causa nihil agit, quia agere ad effectum est attingere illum.

Solutio, dicas quod prima causa non agit in aliquo priori, sed simul cum secunda causa, et si dicatur, in libris de Causis dicitur quod prima causa prius agit quam secunda, dicas quod sic debet intelligi prius, id est, perfectius.

CLXXXXV.

Scotus in 1. dist. 2. q. 1 dicit intellectum esse potentiam activam ; hujus oppositum habet paulo infra praedictas distinctionis, parte 2. ubi dicit quod productum in esse simpliciter ab intellectu divino non est in ipso intellectu ; ergo intellectus non est potentia activa. Similiter expresse vult in secundo, dist. 19. de locutione Angelorum, quod intellectus unius Angeli potest causare actum intelligendi in intellectu alterius Angeli, et similiter speciem intelligibilem. Patet etiam de intellectu divino, qui in actu suo producit objecta secundaria in esse secundum quid, et tamen illa objecta secundaria non sunt formaliter in intellectu divino.

Solutio, dicas quod Scotus non habet pro inconvenienti eamdem potentiam respectu diversorum terminorum diversimode appellari, nam si terminus productus sit extra, ipsa dicitur productiva ; ut enim intellectus producit aliquid, quod vere recipitur in materia extrinseca, potest dici potentia factiva respectu illius ; ut vero producit aliquid, quod non recipitur formaliter in ipso intellectu, nec in aliqua materia extrinseca, sed illud productum erit in se subsistens, tunc dicitur potentia productiva ; ut vero producit aliquid, vel quasi producit, quod tantum est in ipso formaliter dicitur potentia operativa, tunc factiva.

CLXXXXVI.

Scotus in Quodlib. quaest. 13. vult quod operatio beatifica includat de necessitate relationem realem terminatam ad objectum, ut existens est. Hujus oppositum habet in eadem quaestione, ubi dicit quod actus beatificus intellectus divini nullam relationem includat terminatam ad ipsam essentiam, quae est objectum beatificum, et non tantum relationem realem, sed nec etiam relationem rationis, et tamen in primo, dist. 2. q. 1. concludit quod vere unitur et conjungitur objecto primo.

Solutio, dicas quod quando est unio inter aliqua naturaliter distincta et habentia esse realis existentiae includunt relationem realem, et quando est inter extrema habentia esse secundum quid, vel saltem unum illorum, tunc non est necesse quod includant relationem realem, ut patet de cognitione abstractiva, quae unitur objecto habenti esse tantum secundum quid ; et hoc modo intellexit Scotus in Quodlibet. quaest. 13. Quando vero est inter extrema sic realiter eadem, quod unum illorum unitive est in alio, tunc ibi nulla est relatio, nec realis, nec rationis ; et sic actus beatificus intellectus divini nullam relationem includit ad essentiam, ut objectum beatificum, ut exponit Scotus in Quodlib. quaest. 13. Quando vero dicit in primo, q. 1. dist. 1. quod intellectus beatificus vere unitur et conjungitur objecto optimo, debet intelligi unio potentiae ad objectum pro unione fundamentali, scilicet quod ipsa potentia per operationem absolutam vere attingit optimum objectum, hoc vult Scotus expresse in 4. dist. 10. ef 49. et in Quodlib. q. 13.

CLXXXXVI I.

Scotus in primo, dist. 39. et 40. et in Quodlib. quaest. 14. dicit quod voluntas divina prius vult, et determinat de quocumque causabili illud fore, quam intellectus cognoscat illud ; ergo circumscripta cognitione alicujus contingentis, adhuc voluntas divina poterit illud producere ; hujus oppositum habet in 2. dist. primi, q. 1. ubi dicit quod ipsi autem velle alicujus propter finem praeintelligitur intelligere illud ; ergo ante primum signum in quo intelligitur causatus, sive volens A, necessario praeintelligitur intelligens A, et ita sine hoc non potest pure efficere.

Solutio, dicas quod dictum Scoti intelligitur de cognitione simplicium propositionis contingentis. Tales enim cognitiones simplicium praecedunt determinationem divinae voluntatis ; vel dicas et melius, quod etsi voluntas possit determinare aliquod futurum contingens esse ante cognitionem illius, tamen facta tali determinatione, statim intellectus intelligit illam determinationem, et ita voluntas non potest ad extra illud ponere in esse, quod determinavit, nisi intellectus prius intelligat, et ita ad sui esse ad extra necessario praecedit intelligere circa illud.

Dubitatio. Angelus multa causat, quae tamen non potest causare, nisi intellectione praevia, et tamen non sequitur quod sua intellectio sit sibi eadem realiter. Dicas quod in causando non est inconveniens agens secundum dependere ab alio distincto ab eo realiter, ut patet de Angelo, et de una intellectione ; est tamen inconveniens de primo efficiente, et ideo neganda est similitudo, scilicet quod sicuti Angelus, et sua intellectio sunt distincta realiter, ita velle et intelligere. Sed dices, prima causa non potest sine secunda ; ergo videtur ab ea dependere. Neges consequentiam, quia in ordine, prima causa nullo modo dependet a secunda, nec ut a causa effectiva, nec ut a causa sine qua non, ut sit prima causa, et agat omnino independenter.

CLXXXXVllI.

Scotus in primo, dist. 2. quaest. 1. dicit quod intelligere primi effectivi, ex quo est actu infinitorum intelligibilium, sit infinitae perfectionis ; hujus oppositum habet in tertio dist. 14. quaest. 2. ubi dicit quod ex perfectione sua necessario est aliorum, et per consequens infinitorum.

Solutio, dicas quod quando Scotus dicit in tertio, quod ex perfectione talis actus de necessitate est aliorum objectorum, sic debet intelligi, quod ille actus, etiam per possibile, vel impossibile, circumscripto omni alio intelligibili a se, nullam imperfectionem includit, imo summam perfectionem, cum intelligere primi, quod est optimum ens, fit penitus idem cum ipso primo, et ex tali perfectione sequitur quod fit omnium intelligibilium. In primo vero Sent. dist. 2. q. 1. probat perfectionem primi intelligere tantum a posteriori.

CLXXXXIX.

Scotus in primo, distinct. 2. quaest. 3. dicit quod omnis actus, qui non est idem objecto, est naturaliter posterior ipso objecto, et dicit quod actus ad objectum habet duplicem dependentiam, scilicet effectibilitatis et terminabilitatis. Prima est accidentalis.

quia potest suppleri ; secunda est essentialis, et nullo pacto potest suppleri, et ita saltem ratione istius actus semper erit posterior. Hujus oppositum habet Scotus in primo, prima quaest. prologi, ubi dicit quod actus intelligendi, ut a causis prioribus tantum dependet ab intellectu agente et possibili.

Solutio, dicas quod Scotus in prima quaest. prologi, tantum loquebatur de causis actus, se tenentibus ex parte potentiae, et non loquebatur de ejus causis omnibus, et simpliciter.