OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

xx.

Scotus in 4. 9. prologi dicit quod causa nullum esse capit a causato ; hujus oppositum habet in quodlibelo quaest. 9. et in 2. Metaphysicae q. 6.

Solutio, dicas quod causa a causato capit entitatem, seu denominationem respectivam. Secundo dicas quod illud dictum: Causa nihil capit a causato, habet veritatem de causa extrinseca, sed non de intrinseca. Tertio dicas quod causa extrinseca capit a causato tantum esse subsistentiae, de quo loquitur Scotus in dictis locis, sed non capit ab eo aliquid de es.se essentiae, nec existentiae.

XXI.

Scotus, in 4. q. prologi in principio, vult dari multos actus indifferentes, qui non sunt praxes, nec speculativi ; hujus oppositum habet in eadem quaestione.

Solutio, dicas quod dictum Scoti intelligitur de actibus elicitis secundum dictamen rationis, et nota quod actus humanus capitur tripliciter: Primo, ut distinguitur contra actum bestialem, et sic fricare barbam, et similes actus, qui secundum Doctorem sunt indifferentes, ut patet in d. 4. secundi, dicuntur actus humani. Alio modo capitur actus humanus pro actu, qui est in potestate nostra, elicitus secundum rectam rationem, et tales sunt praxes si sunt alterius potentiae quam intellectus. Alio modo capitur actus humanus pro speculatione non directiva in praxim.

XXII.

Scotus in primo dist. 1. q. 4. dicit quod si actus fruitionis eliceretur circa unam personam, et non circa aliam, quod ille actus non esset rectus ; hujus oppositum habet in eadem quaestione.

Solutio, dicas quod possumus frui una persona non fruendo alia actualiter, sed non habitualiter.

XXIII.

Scotus in 4. q. prologi, et in 36. d. 6. tenet quod non requiritur notitiam practicam et praxim esse in eodem subjecto ; hujus oppositum habet in 1. d. 38.

Solutio, dicas quod Scotus protulit illam propositionem secundum communem viam, quae sic tenebat.

XXIV.

Scotus in 4. q. prologi, videtur ponere animam sensitivam esse formaliter in homine ; hujus oppositum habet in 2. d. 15.

Solutio, dicas quod Scotus loquitur exemplariter, non autem ad mentem propriam.

XXV.

Scotus in 4. q. prolog. in solutione principalium argumentorum , innuit quod actus voluntatis est imperfectior actu intellectus ; hujus oppositum babet in 4. dist. 49. quaest. tertia, et saepe in sua doctrina.

Solutio, dicas quod Scotus dum dicit actum intellectus nobiliorem esse actu voluntatis, respondet ex propositionibus concessis a sic arguentibus et tenentibus partem oppositam.

XXVI.

Scotus circa finem quaest. 4. prologi, respondendo ad argumenta pro opinione, inquit quod practicum et speculativum sunt differentiae essentiales ; hujus oppositum habet in eadem quaestione, in artic. secundo secundae quaest. illius quartae q. principalis.

Solutio, dicas quod Scotus loquitur in respectivo sermone, et vult dicere quod respectu actuum et habituum sunt differentiae essentiales, id est, non ita accidentales sicut sunt respectu intellectus, quoniam in intellectu sunt accidentia communia et separabilia.

XXVII.

Scotus in quarta prologi, quaest. circa finem, et in primo, dist. 17. q. fecunda, et in 2. d. 7. vult circumstantiam objecti esse primam circumstantiam actus moralis ; sed hujus oppositum habet in 18. q. quodl. ubi vult circumstantiam finis esse primam.

Solutio, dicas quod circumstantia finis, ut distinguitur contra circumstantiam objecti, est prima primitate perfectionis, sed circumstantia objecti est prima primitate naturae seu generationis.

XXVIII.

Scotus in primo, d. 1. q. 1. dicit quod accidit quod conjungatur in eodem ratio primi effectivi, et ratio finis: hujus oppositum habet in 2.d, 2. q. 1.

Solutio, dicas dupliciter: Primo, quod Doctor bene concedit quod ratio primi effectivi concludit rationem ultimi finis: sed quod primum effectivum non dicitur quietare ultimate, inquantum primum effectivum, quia ut sic, tantum efficit, sed dicitur quietare inquantum est objectum perfectissimum, et ratio perfectissima terminandi actum potentiae natae quietare in tali objecto. Secundo dicas, quod hoc non accidit ex natura rei, quia ex natura rei de necessitate conjunguntur in eodem ratio finis, et ratio primi effectivi.

XXIX.

Scotus in tertio dist. prima, quaest. quinta, inquit quod ubicumque est ratio formalis terminandi, terminat: hujus oppositum habet in primo, dist. prima, q. secunda, ubi dicit quod creatura potest frui una persona, non fruendo aliis. SI igitur essentia est ratio terminandi, igitur essentia est ratio quoque fruendi, sive terminandi ; et cum fruitio et essentia est in tribus, igitur non poterimus frui essentia non fruendo personis.

Solutio, dicas quod non est simile, quia essentia, ut est objectum quo et quod fruitionis, sibi accidit esse in suppositis, ita quod, per possibile aut impossibile, si non esset in suppositis, adhuc esset tale objectum ; sed ut sit ratio formalis terminandi illam unionem, non sibi accidit esse in suppositis, imo necessario ut sic, esset in suppositis, et tunc tantum esset ratio, sive terminus quo, et suppositum esset quod, et ita patet dissimilitudo. Secundo dicas quod non est simile de actu actionis vel fruitionis immanente, et de unione illa quasi transeunte.