OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

L.

Scotus in 3. dist. primi, quaest. 3. dicit quod potentia non potest cognoscere aliquod objectum sub ratione communiori, quam sit ratio formalis sui primi objecti ; hujus oppositum habet in 14. quaest. quodlibet. ubi dicit quod essentia divina est objectum intellectus divini. et tamen Deus non tantum intelligit essentiam suam, sed etiam intelligit alia a se.

Solutio, dicas quod Deus tantum intelligit alia in essentia sua praecise, et non in genere proprio, ut habet Doctor in 15. quaest. et in 4. distinct. 16. quaest. 2. Contra dicit Scotus quod quidquid cognoscitur ab aliqua potentia, vel est ejus objectum primum, vel continetur sub ejus objecto primo. Dicas quod cum Doctor accepit ens esse objectum adaequatum nostri intellectus in ratione motivi, seu terminati vi, non accepit ipsum ens tantum pro conceptu entis communi omni enti, sed accipit prout includitur in omni ente, sive ut comprehendit omne ens ; et hoc modo conceptus entis etsi non contineatur sub communiori, cum sit communissimus, tamen dicitur aliquo modo contineri, cum ponatur esse de numero entium intelligibilium.

LI.

Scotus in primo, dist. 3. q. 3. dicit quod materia prima et ultima forma sunt primo diversa ; hujus oppositum habet in 2. dist. 12. q. prima, et in 8. dist. primi, q. 2. ubi dicit quod ens praedicatur quidditative de materia et forma, quod non esset si essent primo diversas ;etiam anima est ultima forma, et tamen non est simpliciter simplex, quia definitur, et est ens scibile, de quo passiones demonstrantur, sed ista non possunt competere rei ; simplici etiam materia definitur ab Aristotele primo Phys. com. 82. et 5. Met. 2. et 4. text. et 7. Met. 22. et 7. Met. 8. definit ipsam materiam primam, quod non contingeret, si esset simpliciter simplex.

Solutio, dicas, ad tollendam istam contradictionem, multos esse modos dicendi. Primus est, qui dicit quod materia et forma sunt primo diversa objective, eo pacto quo duae differentiae sunt primo diversae. Secundus modus dicit quod sunt primo diversa quantum ad suos ultimos conceptus, seu quantum ad sua ultima constituentia ; sed hoc nihil est, quia similiter dicerem quod homo et equus sunt primo diversa. Tertius modus dicit quod sunt primo diversa in realitate specifica, quia non possunt esse ejusdem speciei, sed non in conceptu quidditativo. Quidam dicit quod sunt primo diversa subjective, sed non objective ; quidam vero dicit quod sunt primo diversa in realitate, sed non in conceptu ; quidam dicit quod sunt primo diversa Physice, sic quod nihil actualitatis formalis includitur in materia, et etiam nihil potentialitatis essentialis includitur in forma, sed non sunt prima diversa Metaphysico. Unde adverte, quod ultimus actus Physicus non est ultimus actus Metaphysicus, qui est ultima differentia ; actus vero Physicus est ille, qui ultimate advenit ; est enim materia prima et ultima forma simpliciter simplex Physice, ita quod non est composita ex re, et re, sed non sunt simpliciter simplicia Metaphysico, et hoc habet veritatem tantum de materia prima et ultima forma, sed non de materiis et formis intermediis.

LII.

Scotus in 1. dist. 3. quaest. 2. dicit quod species specialissima est primum cognitum ; hujus oppositum habet circa finem tertiae quaestionis ejusdem distinctionis, ubi dicit quod intentiones universales sunt illae quae primo occurrunt.

Solutio, dupliciter poteris respondere, primo, ex opinione Viguerii, et hoc tripliciter : Primo, quod verum est comparando tales intentiones universales ad singularia, posito quod singulare non cognoscatur per se pro isto statu. Secundo, quod habet veritatem de his, quae ex accidenti bus communibus concipiuntur a nobis. Tertio, quod habet intelligi in cognitione confusa. Secundo, poteris respondere ex opinione Bargii, et dicere quod universaliora sunt notiora, ut sunt quaedam tota ; sic enim docuit Scotus in dist. 3. quaest. 2. primi, quod universale, ut totum, est prius nobis notum cognitione confusa, et ut pars est prius nobis notum cognitione distincta. Poteris etiam dicere quod Doctor in 2. primi distinct. primi quaest. 3. respondeat ex concessis ab homine.

LIII.

Scotus in 2. distinct. 3. quaest. 10. et in 2. dist. 6. quaest. 2. et in 3. dist. 15. 17. 33. et in primo, dist. 1. quaest. 15. dicit quod quaelibet potentia cognitiva habet suam appetitivam sibi correspondentem ; hujus oppositum habet Scotus in primo, dist. 3. in fine, in quibus locis habet quod cuicumque appetitivae correspondet sua cognitiva, et e contra, et tamen hic, ut vides, dicit oppositum.

Solutio, dicas, quod illa propositio esset vera, tenendo quod pro statu isto singulare per se non cognoscatur, et tunc dicendum est quod voluntas appetit singulare, quod tamen non intelligitur ab intellectu. Sed quomodo fertur in cognitum ? Dicitur quod sat est quod sit cognitum sensui, sed primus modus dicendi verior est.

L1V. Scotus in primo, dist. 5. dicit quod omnis respectus fundatur super absolutum ; hujus oppositum habet in 3. quaest. quodl. art. 3. et quaest. 6. art. 2. et in primo, dist. 19. et in 2. dist. 1. q. 4. et 5. et in 4. dist. 6. quaest. 2. et dist. 12. prima, et in 5. Metaph. in materia de relationibus dicit quod proportionabilitas fundatur super proportione, et ita relatio fundatur in relatione, et ita non omnis respectus habet fundamentum absolutum.

Solutio, dicas quod Doctor loquitur de fundamento, aut proximo, aut saltem remoto, seu de fundamento ultimata.

LV.

Scotus in prono, dist. 3. q. 5. dicit quod absolutum prius materialiter potest terminare causationem quam respectus ; hoc non videtur esse verum, quia tunc relatio esset in aliquo priori in quo non esset terminus, quia causa quando causat, est prior natura effectu ; tum quia relatio causae ad effectum est simul natura cum relatione effectus ad causam.

Solutio, huic rationi duae dantur responsiones : Prima est Lycheti, qui dicit quod cum dicitur, causatio est relatio, falsum est, nam quando causa causat, nihil aliud facit, nisi quia effectum, quem habet in virtute, ponit in esse. Nec est intelligendum quod quando causa causat, quod sit aliqua relatio inter ipsam et causatum prior natura causato, sed tantum absolutum in causa ponit effectum absolute, quo posito oritur relatio causari ad causatum, et e converso. Et quando communiter dicitur, quod generatio terminatur ad genitum, si accipiatur generatio formaliter, illa terminatur ad genitum, et est posterior tali absoluto ; si accipiatur ut est prior genito, tunc generatio formaliter nihil est in se aliud a causa generante.

Aliter respondet Bargius, qui dicit quod generatio, actio et alia capiuntur dupliciter : Uno modo, ut sunt de genere Actionis ; alio modo ut sunt in genere Actionis. Primo modo sunt relationes intrinsecus advenientes, et sequuntur absolutum in effectum. Secundo, sunt relationes extrinsecus advenientes, et praecedunt absolutum in effectu. Contra, absolutum in effectu praecedit relationem ejusdem ad suam causam, vel est causatum vel incausatum. Dicas, quod est causatum fundamentaliter, et si iterum instes, in Deo est vera generatio, et tamen non prius terminatur ad absolutum quam ad relativum ; ergo propositio Doctoris videtur falsa. Dicas quod loquitur Doctor de eo, quod terminat causationem, persona vero divina non potest terminare causationem.

LVI.

Scotus in primo, dist. 3. negat figmenta habere genus et differentiam ; hujus oppositum habet in 11. q. Praedicamentorum, ubi vult quod entia rationis, figmenta, negationes et privationes habeant inter se superioritatem et inferioritatem ; similiter genera et differentias, et species.

Solutio, dicas quod Scotus in Logica loquitur communiter. Secundo, quod etiam in illa quaestione videtur hoc dicere, tamen non expresse hoc ponit.

Tertio, et forte melius, dicas cum Antonio Andrea 4. Met. q. 2. quod negatio habet distinctam formalitatem ab affirmatione, sic quod habet distinctam formalitatem, eo modo quo est ibi formalitas ; ita etiam dicas quod entia rationis, figmenta, negationes et privationes, eo modo quo sunt, sic proportionabiliter habent genera et differentias ; sed ex hoc non sequitur, quod simpliciter habeant genera et differentias.

LVII.

Scotus in I. dist. q. 6. dicit quod universalitas est prima conditio objecti, inquantum praecedit actum intelligendi ; hujus oppositum habet in I . dist. 3. q. 5. et in Met. q 6. ubi dicit quod natura est ratio formalis, et singularitas est conditio agentis.

Solutio, dicas quod aliud est agere per modum potentiae, et aliud est agere per modum objecti. Primo modo semper requiritur singularitas, ut conditio agentis ; sed secundo, scilicet per modum objecti, singularitas est etiam conditio necessario requisita in actione reali, seu materiali, sed non in actione spirituali seu intentionali.

LVIII.

Scotus in 3. d. I . q I. et 6. et 8. vult quod species intelligibilis causetur ab intellectu, et a phantasmate ; hujus oppositum habet in quaestione 7. ejusdem 3. dist. ubi dicit quod ratio naturae est ratio gignendi, et parum infra, in istamet responsione, dicit quod objectum non est totalis causa speciei intelligibilis, sed tantum partialis ; ergo ab objecto, et non a phan tasmate causatur.

Solutio, dicas quod natura est ratio formalis causandi remota, et phantasma est ratio formalis causandi propinqua. Vel dicas quod Doctor indiffe renter locutus fuit, capiendo unum pro alio, tamen ab intellectu separato objectum est causa immediata, u patet in 2. dist. 3, q. 2. et nota, quod dum objectum est causa, tunc imprimit speciem sui in intellectu ;sed dum phantasma est causa, tunc non imprimit in intellectu speciem sui, sed speciem objecti, et ideo species intelligibilis genita a phantasmate non repraesentat phantasma, sed ipsum objectum ; a quocumque ergo causetur, semper est repraesentativa objecti, etiamsi causaretur a Deo, sine concursu causarum secundarum.

LIX.

Scotus in primo, dist. 3. in ultimo, quaest. 6. dicit quod intellectus contingenter conjungitur potentiis inferioribus ; sed paulo ante in illa quaestione dixerat oppositum, ubi dicit quod non intelligimus universale, nisi per virtutem phantasticam ejus phantasiemur singulare ; ergo videtur quod connexio intellectus cum potentiis inferioribus sit necessaria, et non contingens.

Solutio, dicas quod verum est pro statu isto ; in dist. vero tertia, quaest. 6. loquitur Scotus in ratione potentiae.