OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CLXXX.

Scotus in solutione quintae q. principalis, vult quod non sit in potestate intellectus firmius, vel minus firmiter assentire vero, sed voluntatis ; hujus oppositum habet dist. 3. hujus primi,

q. 2. ubi ait quod major conatus intellectus facit perfectiorem actum et assensum, et minor conatus intellectus facit minorem assensum.

Solutio, dicas quod intellectus, stante objecto aequaliter disposito, non magis, nec minus assentit ; sed quando intellectus est magis, vel minus dispositus, stante eodem objecto, tunc magis, vel minus assentit, et sic intellexit Scotus in 3. dist hujus primi. Scotus in secunda quaestione primae distinctionis artic. primo, dicit quod sit possibile viatorem frui essentia, non fruendo persona, quia potest concipi essentia, non concipiendo personam, quia relatio non est de conceptu essentiae divinae ; ergo potest concipi essentia, non concipiendo personam. Contra arguit Occham, dist. 1. q. 15. sic: Quae sunt idem realiter, unum non potest concipi sine alio ; sed persona et essentia sunt idem realiter, ergo non potest concipi essentia non concipiendo personam.

Dicas quod etsi essentia et persona sint idem realiter, distinguuntur tamen ex natura rei ; et hinc est quod unum poterit concipi, non concipiendo aliud, et sic dicas ad alia ejus argumenta, quae circa idem tendunt.

In eodem articulo Scotus dicit quod viator potest frui una persona non fruendo alia, quia potest concipere personam Patris, non concipiendo personam Filii, nec personam Spiritus sancti. Contra arguit Occham ibidem.

Personae sunt relativae ut Pater et Filius, et unum relativum non potest concipi sine alio ; igitur non potest frui una persona, non fruendo alia, quia relativa sunt simul natura, et cognito uno cognoscitur et reliquum.

Dicas ad Occham, quod ejus ratio non concludit, quia dato etiam, ut ipse dicit, quod unum relativum non potest concipi sine alio, et distincte intelligi, tamen Pater non refertur ad Spiritum sanctum, nec Filius ; ergo poterit, intelligi Pater et Filius, non intellecto Spiritu sancto. Vel dicas quod relativum non est de conceptu formali et quidditativo sui correlativi, ut pater non est de conceptu formali filii. Tertio dicas quod non potest perfecte concipi unum relativum, non concepto correlativo, propter dependentiam unius ad alterum. Quarto dicas, concedendo quod non potest percipi una persona relativa, et hoc perfecte non concepta alia persona sibi correlativa. Quinto dicas, etsi non potest concipi unum relativum, non concipiendo suum correlativum, potest tamen frui uno relativo, non fruendo alio correlativo ; exemplum, intellectus non potest intelligere dominum perfecte, nisi intelligat servum, et potest quis diligere dominum, non diligendo servum, et hoc est ex libertate voluntatis, quia voluntas est libera ad contrarius actus.

Contra adhuc arguit Occham sic: Quilibet obligatur ad fruendum illo, quod est summe diligendum ; sed quaelibet persona est summe diligenda sicut essentia divina ; ergo quilibet tenetur diligere quamlibet personam, sicut essentiam divinam, aliter esset malum et irrationabile.

Dicas duplicem esse fruitionem, quaedam est actualis, quaedam habitualis. Loquendo semper de fruitione ordinata, primo modo potest frui una persona, non fruendo alia, non autem secundo modo, et tunc malum et irrationabile esset, quando non frueretur personis, nec actualiter, nec habitualiter, et hac responsione solve etiam argumentum Occhami, quod dicit, aequalis ratio diligibilitatis est in qualibet persona ; ergo sicut teneor diligere unam personam, teneor etiam diligere aliam.

Dicas, quod verum est habitualiter, non autem actualiter ; et si dicas, habet Christus in Joan. cap. 14. Ego et et Pater unum sumus, et Christus etiam dicebat : Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum, dicas, quod Christus loquebatur sic: Ego et Pater unum sumus identice et essentialiter ratione divinae essentiae, non tamen ratione personarum ; et sic potest quis frui persona Patris, non fruendo persona Filii ; et dum Christus loquebatur ad Philippum, loquebatur de possibili, non autem de facto, et secundum leges positas, quia lex posita est et de facto, quod in patria videns Patrem, videat et Filium.

Scotus in 2. art, quaest. primae, dist. primi, recitat opinionem Henrici, et tenet quod est possibile de potentia Dei absoluta comprehensorem frui essentia, non fruendo persona, et solvit argumenta Henrici. Thomas de Argentina eadem dist. q. 3. improbat Scotum eisdem argumentis Henrici, et quia solvuntur a Scoto, ideo non est opus illa adducere.

CLXXXI.

Scotus in eodem secundo artic. in fine probationis duarum rationum, antequam respondeat ad argumentum Henrici, dicit quod actus cognoscit objectum ipsius beati, et habet pro objecto primario essentiam, a qua essentialiter dependet, relationes vero divinae sunt tanquam objectum secundarium ; potest enim esse objecti primarii absque hoc quod sit objecti secundarii, vel primo erit objecti primarii, secundo secundarii.

Arguit Occham contra Scotum, si idem actus nunc non terminatus ad personam, postea terminatur, ergo mutatur, ergo erit mutatio vel in persona, vel in actu, et talis mutatio est acquisitiva, vel acquiritur novum absolutum, et hoc falsum, vel nova relatio, et hoc per novum actum, et sic non manet idem actus.

Solutio, dicas quod non est aliqua nova mutatio, sed nova terminatio, quia talis visio non prius terminabatur ad personam, nunc autem terminatur ; et sic persona prius non erat visa, modo est visa, et sic nova relatio rationis ; nec secundum hanc dicitur mutari, sicut Deus nunc amatur, qui prius non amabatur ab aliquo, nec dicitur mutari. Et cum dicitur, talis nova terminatio est per novum actum, negatur, quia per actum novum possum videre sex objecta, et plura, si praesententur, et tamen non per novum actum, sed per eumdem, quo videntur sex objecta ; sic videns essentiam sine per sonis per eumdem actum videbit personas, si ei praesententur.

Scotus in eodem acticulo in prima ratione contra Henricum, dicit quod Pater prius origine est perfecte beatus, quam generet Filium, et in illo priori habet objectum perfecte beatificans, id est, essentiam divinam, non communicatam tribus, sed praecise in una persona. Contra Scotum arguit Aureolus. Pater prius origine quam generet.

est perfecte beatus ; ergo in illo priori videt essentiam communicatam tribus, alioquin ex productione Filii et Spiritus sancti, acquireret visionem essentiae ut in tribus, et ex consequenti imperfectionem intrinsecam ex persona producta, quod est inconveniens.

Dicas, negando quod in illo priori habeat essentiam communicatam tribus, et ad probationem negatur, nam quod Pater videat essentiam, est perfectio, sed quod videat in tribus, ut sic, scilicet ut in tribus, non est perfectio, neque imperfectio.

Insuper arguit Aureolus contra Scotum, tenentem contra Henricum, quod essentia est objectum primarium, personae vero sunt objectum secundarium, nam dicit Augustinus : Res quibus fruendum est sunt Pater, Filius et Spiritus sanctus: ergo personae non sunt objectum secundarium, cum sint objectum fruitionis, et tale est objectum primarium.

Dicas, quod personae sunt objectum quasi secundarium, non proprie secundarium, res vero aliae visae sunt proprie objectum secundarium, personae sunt extra rationem formalem objecti beatifici ; ratio enim objecti beatifici non est proprie personalitas, sed essentia.

CLXXXII.

Scotus probans contra Henricum dicit quod essentia sine personis possit esse ratio formalis terminandi fruitionem. Oppositum habet in 3. Sent. dist. 1. q. 5. volens probare quod essentia non sit ralio formalis illius incarnationis, utitur hac ratione i In quocumque supposito est ratio formalis terminandi, ipsum terminat ; ergo si essentia est ratio formalis terminandi, cum sit in tribus suppositis ; ergo tria supposita istam unionem terminabunt, quod est absurdum, sic a simili, si essentia est ratio formalis terminandi fruitionem, cum sit in tribus, illa tria supposita terminabunt, et sic non possumus frui essentia non fruendo personis, nec una persona sine alia.

Solutio, dicas quod non est simile, quia essentia, ut est objectum quo et quod fruitionis accidit sibi esse in suppositis, ita quod si, per impossibile, vel posibile, non esset in suppositis, adhuc esset objectum tale; sed ut sic ratio formalis terminandi illam unionem non sibi accidit esse in suppositis, imo necessario, ut sic esset in suppositis, et tunc essentia esset tantum terminus quo, et suppositum quod, et sic non est similitudo hic et ibi.

CLXXXIII.

Scotus in tertio articulo hujus quaestionis, ubi dicit quod voluntas comprehensoris potest frui et non frui, sed non sic vel sic frui ; hujus oppositum habet Scotus in 8. dist. primi, q. 4. in 2. distinct. 2. q. 8. dist. 4. et in quarto, dist. 49. quaest. 9. habet quod in cujus potestate est agere, in ejus potestate est modus agendi ; similiter in cujus potestate non est agere, nec etiam est modus agendi.

Solutio, dicas quod modus agendi duplex est: Alius se tenet ex parte agentis, cum agens habeat facultatem non per objectum et motum in objecto, ut projicere lapidem prope, vel longe. Alius est modus agendi se tenens ex parte objecti, qui modus est tantum in objecto, ut objectum est comestibile et amarum, non habet potestatem agens comedendi objectum tale saporose, sed tantum sicut est, ideo habet potestatem, sed non sic ; et sic Scotus habet veritatem in quarta quaest. prologi de modo agendi secundo modo ; in tertio et quarto habet veritatem primo modo. Vel dicas, quod duplex est modus agendi, vel duplex est modus actus : Quidam modus est compossibilis actui ; exemplum, diligere Petrum Paulum, ibi est actus, etiam modus agendi compossibilis, quia possum diligere Petrum Paulum propter se ; tali est modus agendi compossibilis actui. Alius est modus incompossibilis actui, ut quod voluntas divina diligat Socratem propter se ; talis modus est incompossibilis dilectioni divinae, quia divina voluntas non potest errare: Cum ergo dicitur, in cujus potestate est agere, in ejus potestate est modus agendi, dicas quod verum est de modo agendi, qui se tenet ex parte agentis, nego de modo agendi, qui se tenet ex parte objecti, quia hoc esset ex objecto divino volente se ostendere, puta essentiam, et non personas.

CLXXXIV.

Scotus vult in 2. quaest. q. 1. primi, artic. primo, in principio, quod essentia, quae relative dicitur, sit aliquid, excepto relativo, ita quod velit quod absolute includat omnem relationem realem ; hujus oppositum tenet in i.

dist. 19. quaest. 1. et quaest. 6. Quodlibet. quod aequalitas fundetur in qualitate, et similitudo in qualitate ; tamen secundum Philosophum tenet 5. Metaph. cap. Ad aliquid, quod una paternitas est similis alteri, et aequalis secundum magnitudinem ; et sic paternitas erit immediatum fundamentum similitudinis realis aequalitatis, et quod relatio fundatur in relatione tantam, igitur non in absoluto.

Solutio, dicas quod omnis relatio de necessitate fundatur in aliquo absoluto, et hoc potest esse dupliciter : Uno modo immediate, et sic non semper relatio fundatur in absoluto, ut patet de similitudine et aequalitate ; alio modo mediate, et hoc modo intelligit Scotus in 1. dist. 1. quaest. 2.

CLXXXV.

Scotus in secundo articulo distinctionis primae, q. 2. primi, in prima ratione contra Henricum, dicit quod Pater prius origine est beatus, antequam generet Filium ; sed videtur sequi quod Pater posterius origine generet Filium. Hujus oppositum videtur sequi ex ejus dictis, quia ipse in secundo Sentent. dist. 1. q. 1. et in Quodlib. q. 8. vult quod prius origine dicatur Pater respectu ejus, quod est a se, et post origine respectu ejus, qui est ab alio ; sic igitur posterius origine generat Filium ; ergo ab alio habet quod generet Filium, quod est falsum.

Solutio, dicas quod Pater prius origine est beatus, et in ipso priori est Pater, et producit Filium, et in eo quod producit, est prior Filio producto, in illo priori est perfecte beatus, et habet esse a se, et Filius posterius origine est productus, et habet esse productum ab alio ; et sic verum dicit Scotus.

Contra, Scotus vult quod quamvis prius origine Pater producat creaturam, et Filius posterius origine, non sequitur tamen quod in aliquo instanti sit creatura posita in esse a Patre, in quo non sit posita in esse a Filio, sed quia hoc tantum habet Pater a semetipso, et Filius a Patre, ut dicit Scotus 2. dist. primi, q. 1. et in Quodlib. q. 8. Si ergo prius origine dicatur, in quo posterius non est, sequitur quod creatura sive in esse cognito, sive in esse realis existentiae, aut in aliquo instanti sit a Patre producta, in quo non sit producta a Filio, et si posterius origine est producta a Filio, ergo erit bis producta ; similiter de Spiritu sancto, qui est productus a Patre in aliquo priori, in quo non producitur a Filio, sed posterius origine a Filio, sequitur idem quod supra.

Dicas quod alio modo Pater comparatur ad Filium, ut producit ipsum, et alio modo ad creaturam, ut producit ipsam ; simpliciter enim Pater ratione principii formalis producti et producentis, qua Filius constituitur in esse, sic inquantum producit, est prior Filio producto, et Filius est posterior ; et dato per impossibile, quod Pater non producat a semetipso, et non haberet esse a se, tamen inquantum produceret, esset prior Filio producto ; non autem sic consideratur, ut comparatur ad creaturam et Spiritum sanctum, quia cum eadem ratio formalis producendi creaturam et Spiritum sanctum sit in Filio, sic

Filius est prior origine Spiritu sancto et creatura.

CLXXXVI.

Scotus in 3. Sentent. dist. 27. dicit quod ex puris naturalibus potest quaecumque voluntas, saltem in statu naturae institutae, diligere Deum super omnia ; hujus oppositum habet in secundo, dist. 28. in fine, ubi habet ista verba : Quaecumque voluntas actum hujus praecepti exequitur, licet informis, disponit se ad gratiam gralificanlem, cui oblatae, vel resistit, et peccabit mortaliter, vel consentit, et justificabitur. Ibi Scotus videtur velle duo : Primum, quod voluntas existens in peccato mortali potest diligere Deum super omnia, cujus oppositum habet in tertio, distinct. 13. ubi vult quod fruitio ordinata necessario praesupponit gratiam, et si resistit, peccat mortaliter, nempe quando Deus homini offert suam gratiam, si non resistit, consequitur gratiam a Deo sibi collatam ; ergo homo non potest ex puris naturalibus Deum diligere.

Solutio, dicas quod Scotus in secundo loquitur, citando unam opinionem, et non secundum propriam mentem. Secundo, potes dicere quod Scotus velit hoc esse, quia Deus liberaliter offert gratiam, et non quod ex natura liberi arbitrii in se sibi repugnet, quin ex suis naturalibus possit Deum diligere. Si quis autem vellet in via Scoti tenere oppositum, dicat, intellectus tantum hoc potest ex natura potentiae, et non ut ligatus.

Sed dicas, si teneor diligere eum super omnia, ergo magis teneor diligere id quod est magis ad honorem Dei; sed magis est ad honorem Dei quod salventur centum homines quam ego solus, ergo videtur quod magis debeam illos homines appetere salvare quam me ; sed hoc est falsum, ut patet in 3. dist. 29. ubi Doctor dicit, quod post Deum quis debet se diligere super omnia.

Dicas quod ex ordine charitatis in multis casibus, quorum unus est in proposito, magis teneor diligere id quod minus est ad gloriam Dei; non est ergo vera illa propositio, ubi caetera non sunt paria.

Sed adhuc dices, quod videatur magis homo se debere diligere quam Deum ; ergo non Deum super omnia. Probatur consequentia per Aristotelem 9. Ethic. ubi dicit quod amicabilia, quae sunt ad alterum, praesupponunt amicabilia ad se, et nono Ethic. cap. 9. dicit quod homo est magis sibi amicus.

Dicas quod omnia dicta Philosophi sunt vera, comparando hominem ad alia post Deum ; unde dicit Petrus Cameracensis, quod creatura rationalis appetitu naturali tendit in suam conservationem tanquam in finem ultimum sui appetitus naturalis, sed appetitu rationali et libero creatura rationalis potest, et debet tendere in aliud quam in seipsam, tanquam in finem suum, scilicet in Deum.

CLXXXVII.

Scotus in 5. quaest. prologi, dicit quod electio recta, sive actus virtutis, quod idem est, est ab habitu virtutis, quia expresse dicit in dist. 17. primi, quod potest esse habitus virtutis, et electio recta, licet non sit generata ab habitu virtutis ; hujus oppositum habet in A. dist. 14. q. 2. ubi dicit quod non est de ratione actus moralis quod sit generatus ab habitu virtutis, nec quod sit generativus virtutis.

Solutio, dicas quod Scotus non negat esse electionem rectam, nullo habitu virtutis praesupposito, sed aliquis non dicitur proprie, virtuose agere et perfecte, nisi agat secundum habitum virtutis, cum habitus faciat prompte, faciliter et expedite operari.

CLXXXVIII.

Scotus in A. quaest. prologi, et in secundo, dist. 2. in materia de aevo, et dist. 3. in materia de cognitione Angelorum ; et in tertio, dist. 14. dicit discursum esse in Angelis ; hujus oppositum habet in 2. dist. i. quaest. 6. ubi dicit Angelos non discurrere.
Solutio, dicas quod Scotus in 2. dist. 1. q. 6. loquitur in respectivo sermone ; secundo dicas quod Scotus loquitur ad hominem.

CLXXXIX.

Scotus in prima, dist. primi, quaest. 2. concedit quod cognitio intuitiva est existentis, inquantum existentis ; et hoc idem vult in dist. 3. et dist. 8. quaest. penult. primi, et in secundo, distinct. 5. et in quarto, distinct. 10. et 49. quaest. 12. et in Quodlib. Sed circa dictum Scoti oritur maxima difficultas, nam ipse in prima dist primi, quaest. 1. et quaest. 2. vult quod intellectus frui possit essentia, non fruendo personis ; hoc enim videtur esse falsum. Ratio haec est, quaecumque dicunt tantum unam existentiam, impossibile est videre unum, non videndo aliud ; sed persona divina et essentia tantum dicunt unam existentiam ; ergo est impossibile videre essentiam, non videndo personam.

Solutio, dicas quod licet essentia et persona unam tantum dicant existentiam realiter, non tamen formaliter ; imo ex quo sunt distinctae formalitates ex natura rei, etiam dicunt distinctas existentias ex natura rei ; et nullum sequitur inconveniens apud Doctorem, quod in Deo sint plures existentiae ex natura rei formaliter distinctae, esset tamen valde inconveniens ponere plures existentias in Deo ex natura rei realiter distinctas.