OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CC.

Scotus in 2. dist. primi, quaest. 3. dicit quod voluntas recta libera conformatur voluntati naturali ; hujus oppositum habet in secundo, dist. 6. q. 2. et in quarto, in materia de poenitentia, et in quarto, dist. 49. q. 11. vult quod voluntas recta in multis debet discordare a voluntate naturali, ut etiam patet in secundo, dist. 36. et in tertio, dist. 13. q. 2. et in quarto, dist. 50. q. 5.

Solutio, dicas quod propositio Doctoris habet veritatem de voluntate recta per essentiam ; hujusmodi est voluntas Dei, quae est regula omnis rectitudinis voluntatis creatae.

CCI.

Scotus in i. dist. 2. q. 3. dicit quod individua ejusdem speciei possunt in infinitum multiplicari ; hujus oppositum habet in 2. dist. 1. quaest. 3. ubi vult infinita individua non posse dari ; et Pranciscus de Mayronis in 1,

dist. 44. dist. 10. per istam maximam probat quod infinita multitudo in actu potest dari, quia nunquam impossibilitas sumitur ex parte Dei, ut etiam docet Scotus in 1. distinct. 42. si ergo dicit Franciscus : Possibilitas est ex parte naturae, quod in infinitum sit multiplicabilis, Deus in infinitum poterit eam multiplicare.

Solutio, respondent Parisienses, et dicunt quod Scotus in secundo est problematicus, et Pranciscus de Mayronis dist. 3. q. 4. primi, dicit quod natura de se est multiplicabilis in infinitum, sed Deus eam determinat, et talis determinatio est ab extrinseco ; vel dicas quod natura ex se est multiplicabilis in infinitum, et Deus posset hoc facere ; sed impedimentum est ab extrinseco, scilicet quod infinitum non est dabile in multitudine in actu,et ita impedimentum non est ex parte Dei, nec ex parte naturae, sed aliunde, quia scilicet repugnat tale infinitum. dari.

CCII.

Scotus in 1. dist. 2. q. 7. dicit quod Filius est terminus productionis, sive generationis, et hoc modo potest dici possibilis ; hujus oppositum habet in eadem dist. et quaest. dialis, ubi dicit quod quaelibet persona divina ex se est formaliter necesse esse.

Solutio, dicas quod quando Scotus dicit quod Filius est possibilis, accipit ibi possibile, prout opponitur impossibili, non autem prout convertitur cum contingenti.

CCIII.

Scotus in primo, dist. 2. q. 7. dicit quod actus primus est prior origine actu secundo, puta, quod memoria productiva in Patre est prior origine ipsa productione ; bujus oppositum habet in 28. dist. 1. quaest. ult. et 4. quaest. Quodlibetali, ubi vult quod Pater constituatur in esse personali per paternitatem ; et ideo dicit quod idem est Patrem constitui in esse personali per paternitatem, sicut et per generationem activam, cum sint penitus idem. Si ergo principium productivum, sive generativum est prius origine generatione ; ergo suppositum habens illud principium, quo vere generat, erit prius origine ipsa generatione ; ergo Pater, qui est suppositum generans per tale principium erit prior origine ipsa generatione activa, et sic constitutum essentialiter erit prius origine constitutivo essentialiter, quod non est intelligibile.

Solutio, dicas quod quando Scotus dicit productivum in divinis prius esse natura productione, et per consequens ex argumento illato Patrem prius esse origine productione, debet intelligi dictum Scoti de productione passiva, non autem de productione activa ; nam Pater, inquantum Pater, in divinis est prior origine Filio, et similiter Pater, inquantum generans, est prior origine genito. Secundo dicas, quod bene principium productivum est prius origine productione activa, qua constituitur Pater in esse personali, et cum dicitur : Pater generat Filium, ut habet tale principium productivum, verum est. Dum autem infers ; ergo Pater est prior origine productione activa, hoc falsum est. Sed fortasse instabis sic : Generatio activa necessario praesupponit principium productivum, et suppositum producens secundum illud principium. Dicas quod generatio activa bene praesupponit principium productivum, scilicet memoriam foecundam, non tamen praesupponit suppositum producens, et hoc est, quod habet Scotus in Quodlib. quaest. 4. ubi dicit quod actio necessario praesupponit esse simpliciter, non autem esse incommunicabile, praecipue quando suppositum incommunicabile constituitur in tali esse per hujusmodi actionem, sic est in proposito de generatione in divinis ; ipsa enim generatio vere praesupponit esse simpliciter, scilicet memoriam foecundam, sed non praesupponit suppositum incommunicabile, quia per illam generationem tale suppositum constituitur in esse.

GG1V,

Scotus in 1. dist. 2. q. 7. dicit quod generatio activa non praesupponit suppositum generans ; hujus suppositum habet in 1. diti. primi, ubi dicit quod gerundivum constructum cum potentia notat actum, ut egredientem ab eodem supposito, cui attribuitur potentia; cum ergo memoria foecunda sit potentia generandi ipsi Patri, ut in pluribus locis concedit Scotus ; ergo generare est actus egrediens a supposito habente talem potentiam generandi ; ergo praesupponit suppositum, quod est contra Scotum.

Solutio, dicas, quod actum generationis egredi a supposito potest dupliciter intelligi : Primo modo, quod vere sit a supposito ; secundo modo, quod egrediatur a principio producti -vo, ut actu existente in supposito.

Primo modo non egreditur a Patre, sed bene secundo modo, quia memoria foecunda, a qua immediate pullulat generatio activa, constituens Patrem in esse personali, primo inest Patri, et per Patrem inest Filio. Sed notabis, si a memoria foecunda immediate pullulat generatio activa ; ergo in eodem instanti erit Filius, et per consequens Pater, ut prior origine non producit Filium, imo nec diceretur generare formaliter. Dicas quod illa generatio pullulat a memoria foecunda, ut posterior origine, et in eodem instanti originis constituit Patrem in esse personali ; sed in eodem instanti originis, quo constituit Patrem, non habet productum, sed in alio instanti posteriori originis, et sic Pater formaliter generat, ut prior origine, et dicitur generare formaliter per generationem activam constituentem ipsum in esse personali ; et hoc modo dictum Scoti in d. q. primi, debet intelligi de actu egrediente a supposito.

CCV.

Scotus in primo, d. 2. q. 1. dicit quod differentia idearum concluditur ex creaturis ; contra ideae praecedunt creaturas, ergo ante ipsas sunt distinctae.

Solutio, dicas quod differentia idearum capitur a creaturis arguitive et a posterius.

CCVI.

Scotus in primo, d. 2. q. 2. dicit quod duplex est distinctio rerum, scilicet naturarum et suppositorum ; ideo nota, quod in creaturis distinctio naturarum et suppositorum semper se concomitantur, sed non in Deo, ubi est distinctio suppositorum sine distinctione naturarum, etiam in Christo est distinctio naturarum sine distinctione suppositorum ; in intellectu vero dicit Scotus duplicem esse distinctionem, scilicet ex natura rei, seu formalis, et distinctio rationis, quae est ratione diversorum modorum. Hujus oppositum dicit paulo superius, nempe quod distinctio ista objectorum, seu formalis praecedit omnem actum intellectus, et in d. 2. q. 2. dicit quod est in intellectu.

Solutio, dicas quod talis distinctio dicitur esse in intellectu, quia non concernit existentiam realem, nec est manifesta ex existentia reali, sed per esse in intellectu potissime cognoscitur, quia quando intellectus aliquam rem intelligit, et in ea discernit plures formalitates, vel realitates, tunc concluduntur illae formalitates esse formaliter distinctae.

CCV.

Scotus in primo sentent. d. 2. q. 2. dicit quod inter distinctiones, quae praecedunt intellectionem, distinctio formalis est minima, ex hoc videtur negare distinctionem ex natura rei.

Solutio, dicas primo, quod Doctor loquitur de distinctione inter duo objecta quorum neutrum includit aliud in sua ratione formali, qualis est inter essentiam et relationem. Sed dices distinctio inter modum et rem cujus est modus, videtur minor, cum tantum distinguantur formaliter negative. Dicas, quod Scotus in primo d. 2. q. 2.

vult probare distiactionem veram inter mediam, et purae rationis, et ita indifferenter loquitur de distinctione formali, et ex natura rei ; et cum dixit ipsam esse minimam, eam tantum comparavit ad distinctionem realem.

CCVI.

Scotus in 3. d. 2. q. 2. art. 2. dicit quod totum per accidens sit magis unum quam totum aggregatione ; ergo videtur dicere aliquam entitatem aliam a partibus ; hujus oppositum habet in 2. d. 12. q. 1. ubi dicit quod ens per accidens est praecise suae partes, et non dicit aliam entitatem a partibus.

Solutio, dicas quod ens per accidens non habet magis unum eo, quod dicit tertiam entitatem aliam a partibus, sed quia in toto per accidens una pars informat aliam, quod non contingit in toto per aggregationem.

GCVII.

Scotus in i. d. 2. q. 7. dicit quod inferius sit idem formaliter superiori, sed non e contra ; hoc idem habet in d. 8. q. 3. primi, ubi dicit quod includens est idem formaliter incluso ; hoc idem habet in 1. d. 26. et in 1. Report. d. 35. et 33. q. 2. ubi habet ista verba formalia. Unde homo est animal formaliter, quia quidditative includit animal ; hujus oppositum videtur habere in 1. quodlib. art. 1. part. 2. Talione 2. ubi videtur velle quod constitutum sit de formali ratione constitutuvi ; sed hoc expresse habet in 4. d.

12. q. 1. et7. Metaph. q. 1. formaliter alicui, quod non est de formali illius, quia esse idem formaliter alicui est esse de essentia ejus.

Solutio, pro responsione nota, quod esse idem formaliter est valde aequivocum, et habet tres acceptiones: Uno modo idem est, quod includere aliud in sua ratione formali. Secundo modo idem est quod esse de formali ratione alterius. Tertio modo idem est, quod dicere eandem formalitatem. Tum dicas quod inferius est idem formaliter superiori primo modo, id est, prout includit aliud in sua ratione formali, et non e contra, et est identitas formalis non mutua. Secundo dicas, quod superius est idem formaliter inferiori directe reposito sub eo secundo modo, ut idem est, quod esse de formali ratione alterius, et non e contra ; et sic est etiam formalis identitas non mutua. Tertio dicas, quod superius et inferius sunt distincta formaliter mutuo, quia dicunt aliam et aliam formalitatem, quia sicut in composito Physico totum per se dicit aliam rem a partibus realiter distinctam, ita in composito Metaphysico totum dicit aliam formalitatem a formalitate partium, aliter non esset unum pro se, et ita in isto sensu homo et animal distinguuntur formaliter.

CCVIII.

Scotus in 2. d. 14. vult quod omnes materiae sint ejusdem rationis, loquendo de materiis, quae insunt rei, nam dicit ibi contra communem opinionem quod si in coelo materia, esset simpliciter ejusdem rationis cum materia istorum inferiorum ; si ergo omnes materiae sunt ejusdem rationis ; ergo et formae receptae, per dictum Doctoris, cujus oppositum habet in 1. d. 2. q. 7. ubi dicit quod formae ejusdem speciei non possunt esse a materiis ejusdem speciei, nam ignis generatur ex aere corrupto, et similiter ex terra corrupta.

Solutio, dicas quod Scotus in 2. d. 14. loquitur de materia prima, denudata ab omni forma: in primo vero d. 2. q. 7. loquitur de materia secunda, quae est in ultima dispositione ad recipiendam formam specificam, sicut dicimus quod materia animae receptiva est corpus organicum humanum, et materia formae receptiva asini erit tale corpus organicum, et quia hujusmodi materiae sunt alterius rationis, sequitur quod forma hominis, et forma asini sint alterius rationis ; et quia omnia corpora humana sunt ejusdem rationis, sequitur quod omnes animae intellectivae sint ejusdem rationis.

CCIX.

Scotus in 1. d. 2. q. 4. dicit in quodam argumento, quod multiplicato eo, quod est de essentia alicujus, multiplicatur ipsa essentia ; hujus oppositum habet in pluribus locis, et omnes Theologi, quippe qui dicunt essentiam esse implurificabilem.

Solutio, dicas quod dictum Scoti ita debet intelligi, quod multiplicato illo, secundum quod sunt idem, vel realiter, vel essentialiter, multiplicaur essentia, et sic quia personae sunt praecise idem ratione essentiae, ideo pon loquitur quod multiplicatis persois, multiplicetur essentia.