OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CXL.

Scotus in primo sent. dist. 30. et in 3. d. 8. dicitquod in qualibet relatione reperitur fundamentum, et terminus, et habet Aristoteles in capite de Ad aliquid, quod si quis definite noverit unum relativorum, definite noverit et reliquum ; hoc stante, dices, in relatione causati ad primam causam sunt ista duo, scilicet fundamentum et terminus ; igitur cognito uno, cognoscitur et reliquum.

Solutio, dicas relativa esse duplicia:

quaedam rationis ; quaedam vero realia: sive quaedam mutua, quaedam non mutua. Rationes ergo superius adductae verae sunt de relatione reali ; modo inter causatum et primam causam non est relatio realis, nisi ex parte causati, non autem ex parte primae causae ; licet ergo cognoscatur causatum distincte, non tamen pro statu isto cognosci potest prima causa distincte.

CXLI.

Scotus in prima, q. prologi, dicit quod quilibet effectus dependet a qualibet per se causa essentialiter ; igitur agnoscens dependentiam effectus ad causam naturaliter, potest etiam naturaliter cognoscere primam causam.

Solutio, dicas quod pro statu isto nemo distincte agnoscit dependentiam effectus ad primam causam. Secundo dicas quod ratio procedit de fine, qui est causa finalis, qui non est beatificativus ; non autem procedit de fine attingibili per operationem.

CXLII.

Scotus in prima, q. prologi, dicit quod licet mens sit eadem sibi, non tamen pro statu isto est proportionabilis sibi in ratione objecti intelligibilis: hoc enim videtur repugnare ponere animam perfecte praesentem intellectui, et non posse cognosci ab illo, cum ad cognitionem nihil aliud requiratur, nisi praesentia objecti, vel in se, vel in specie intelligibili: hoc enim facit perfectam memoriam, ut patet a Scoto in d. 2. part. 2. q. 3. et d. 3. q. 7. primi. Si ergo anima est in se praesens proprio intellectui, poterit in eo causare speciem intelligibilem. Hujus oppositum habet in i. quaest. prologi, ubi dicit quod anima pro statu isto non cognoscit se intuitive. Solutio, dicas quod etsi anima sit intellectui proprio perfecte praesens, cum sint idem realiter, non tamen est praesens in ratione objecti intelligibilis: et ratio est, quia Deus statuit intellectum nostrum nihil pro statu isto posse naturaliter intelligere, nisi sensibilia in se, vel essentialiter, vel virtualiter inclusa in sensibilibus ; non tamen sibi repugnat quin separata a corpore perfecte intelligat, nec ut in corpore absolute, quia ut in corpore glorioso perfecte intelligit se.

CXLIII.

Scotus in 1. quaest. prologi, videtur concedere, respondendo ad Averroem, quod si intellectus haberet ens inquantum ens, pro objecto adaequato, naturaliter posset in quodcumque ens, et sic naturaliter posset cognoscere ultimum finem ; hujus oppositum habet in Quodlib. q. 14. et in secundo, d. 3. q. 9. ubi dicit, quod si intellectus haberet pro objecto adaequato ens inquantum ens, naturaliter posset in quodcumque ens, et sic naturaliter posset cognoscere ultimum finem, quod est impossibile, et tamen concedit ipse, quod ens inquantum ens, est objectum adaequatum intellectus nostri, et sic ex natura intellectus, ut patet in d. 3. 9. 3. et d. 1. proni: ergo ex puris naturalibus potest cognoscere Deum sub ratione Deitatis.

Solutio, dicas quod ista stant simul, quod intellectus habeat ens inquantum ens, pro objecto adaequato, et quod naturaliter non cognoscat quodlibet contentum sub ente, quia ad cognitionem objecti non tantum requiritur potentia, sed etiam requiritur praesentia objecti, vel in se, vel in aliquo repraesentatio ; et etiam requiritur quod tale objectum concurrat active ad cognitionem illam. Cum ergo dicitur, intellectus habet ens inquantum ens, pro objecto sibi adaequato, ergo potest naturaliter cognoscere ens, inquantum ens, neges hanc consequentiam. Si iterum dicatur, Scotus in prima quaestione prologi, dicit quod cui naturaliter nota est aliqua potentia, ei naturaliter notum est objectum illius potentiae ; cum ergo intellectus separatus naturaliter cognoscat seipsum sub ratione propria et distinctissima ; ergo naturaliter notum erit ei ens inquantum ens, cum sit ejus objectum adaequatum, dicas quod ista propositio debet sic intelligi, quod si alicui nota est aliqua potentia sub ratione distincta, et sub illa ratione, qua respicit objectum adaequatum, ei notum erit tale objectum ; licet ergo intellectus separatus cognoscat seipsum sub ratione distinctissima, non tamen sub illa ratione, qua respicit ens inquantum ens sub ratione adaequata.

CXLIV.

Scotus in prima q. prologi, dicit quod intellectus est sufficiens principium producendi cognitionem sui, nisi impediatur ; modo pro statu isto intellectus impeditur exire in cognitionem sui sub ratione propria, quia pro statu isto natum est tantum moveri a sensibilibus: hujus oppositum videtur habere in eadem quaestione prologi, ubi dicit, quod Adam potuerit distincte cognoscere naturam suam in statu naturae, et hoc naturaliter ; igitur finem illius naturae, sed finis naturae humanae est Deus ; ergo Adam potuit naturaliter cognoscere Deum.

Solutio, dicas, posito quod Adam potuerit distincte cognoscere naturam suam absolute, non tamen sequitur quod naturaliter potuerit illam cognoscere sub illa ratione,qua ordinatur ad ultimum finem. Vel dicas, quod aliud est cognoscere naturaliter Deum esse ultimum finem, et aliud est ipsum Deum cognoscere in se ; licet ergo Angelus non possit cognoscere naturaliter ultimum finem distincte, et in se, puta Deum sub ratione Deitatis, ut habet Scotus in Quodlib. q. 14. forte tamen potest naturaliter cognoscere ipsum Deum, ut clare visum, esse ultimum finem,.et forte etiam hoc potuit cognoscere Adam naturaliter ; non tamen Angelus, nec Adam potuerunt Deum naturaliter in se cognoscere, et distincte, nec intuitive, nec abstractive.

CXLV.

Scotus in prima quaest. prologi, vult quod ens, inquantum ens, sit subjectum Metaphysicae ; hoc etiam vult in 3. d. q. 2. primi, et in sua Metaph. si hoc esset verum, igitur intellectus posset naturaliter cognoscere quodli. bet contentum sub ente, quia perfectus Metaphysicus perfecte cognoscit subjectum Metaphysicae ; ergo perfecte cognoscit ens inquantum ens. Hujus oppositum habet in prima quaest. prologi, ubi dicit quod licet ens inquantum ens, sit objectum adaequatum intellectus nostri, non tamen potest cognoscere, etiam intellectus separatus, naturaliter ens inquantum ens, objectum esse adaequatum potentiae ; et tamen dicit in 1. quaest. Metaph. quod ens inquantum ens, est subjectum adaequatum Metaphysicae ; ergo est objectum adaequatum intellectus ; igitur si naturaliter potest cognoscere ens inquantum ens, ergo naturaliter potest cognoscere quodlibet contentum sub ente ; sed Deus continetur sub ente, ergo cognoscit Deum naturaliter.

Solutio, dicas quod eo modo, quo quis est perfectus Metaphysicus, eo modo cognoscit subjeetuni Metaphysicae ; et cum perfectus Metaphysicus versetur praecipue in cognitione valde universalium, ideo Metaphysicus cognoscit ens inquantum ens, demonstrando de ipso passiones universales, sive incomplexas, ut unum, bonum, verum, res. etc. sive disjunctas, ut actus vel potentia, finitum vel infinitum, unum vel multa ; concedas igitur quod perfectus Metaphysicus cognoscit ens inquantum ens, esse subjectum Metaphysicae, non tamen quodlibet contentum sub ente. Et cum dicis, quod est subjectum adaequatum Metaphysicae, est objectum adaequatum intellectus, dicas quod hoc non est verum quoad omnia ; est enim verum quoad hoc, quod sicut subjectum Metaphysicae est commune omni enti reali, et praedicatur in quid de illis, vel saltem est praedicatum univocum, sic et objectum intellectus ; sed non est verum quantum ad hoc, quod sicut quodlibet ens inquantum ens,

est objectum intellectus, quod similiter quodlibet ens sit subjectum Metaphysicae.

CXLVI.

Scotus in prima quaest. prologi dicit quod proprietas primae naturae ad extra est causare contingenter ; et ad oppositum hujus dicit quod effectus magis ducunt in errorem. Hujus oppositum habet in q. 2. d. 2. primi, ubi probat per effectum primum agere contingenter. Hoc idem habet d. 8. q. ult. et d. 39. ubi dicit quod aliquae illarum rationum non possunt solvi a Philosophis, et praecipue illa quae accipitur d. 2.et 39. primi, quae procedit ab effectu.

Solutio, dicas primo quod illa ratio probat primum agere contingenter, supponendo quod sit ordo essentialis inter causam primam et secundam ; et ideo si negatur ordo essentialis inter primam et secundam causam, per effectum contingenter non posset probari primum agere contingenter. Dicas secundo, quod si teneatur voluntatem creatam totalem esse causam sui actus, non concurrente prima causa, tunc ratio Doctoris d. 2. non probaret Deum agere contingenter ; supponit ergo in illa ratione voluntatem creatam dependere a primo ente tam in esse et conservari, quam etiam in agendo, et quod voluntas creata non sit totalis causa sui actus per remotionem primae causae. Dicas tertio quod Doctor in prima, quaest. prologi, non dicit absolute, quod effectus deducit in errorem, sed hoc tantum dicit secundum opinionem Philosophorum. Et si dicatur, Philosophi supponunt ordinem essentialem causarum, ergo per rationem Doctoris d. 2. primi, possumus cognoscere primum agere contingenter per effectum ; et sic videtur posse concludi quod via naturali possumus cognoscere hanc proprietatem de primo ente. Dicas, quod si illa ratio Doctoris dist. 2. concludit contra Philosophos, oportet concedere nos per effectum posse cognoscere demonstratione quia primum agere contingenter ; et in hoc sibi non contradicit, quia in prima quaest. prologi, videtur tantum loqui secundum opinionem Philosophorum, et in d. 2. absolute loquitur contra Philosophos.

CXLVII.

Scotus in secundo, d. 1. q. 1. et d. 8. primi, q. 4. et d. 39. contradicit Philosophis, et probat contra eos, quod Deus ad extra agit contingenter, et hoc ex effectibus seu ex causis secundis ; hujus oppositum dicit in prima quaest. prologi, ubi dicit quod ex effectibus probaretur quod agit necessario.

Solutio, dicas quod Scotus in illis locis probat non quod senserunt Philosophi, sed quod naturaliter in via veritatis esset tenendum. In prima vero quaestione prologi recitat non esse tenendum, sed quod de facto tenuerunt.

CXLVIII.

Scotus dicit quod Metaphysicus debet considerare omnia in universali , hujus oppositum habent multi Scotistae, nempe Viguerius et Bargius, qui tenent Metaphysicum debere in particulari omnia considerare, cujus oppositum tenet Doctor in primo Metaph. q.9.

Solutio, dicas quod Scotus in Metaph. insequitur communem opinionem, etiam quamvis ibi ad illam partem declinet, non tamen illud expresse multum ponit, sed quod in particulari consideret. Adduco multa loca Scoti, et prima auctoritas est in 3. quaest. prologi in fine illius quaestionis collateralis, ubi ait quod Geometer ex terminis confuse cognitis format sibi propositiones per se notas, nec probatur pereamdem notam a Metaphysico, sed ipse Metaphysicus eamdem perfectius cognoscit: ecce quomodo Metaphysicus considerat in particulari. Secunda est in primo, dist. 2. q. 4. ubi ait quod Metaphysicus considerat ad quod genus pertineat linea, et quod considerat istam,linea est species quantitatis distinctae contra corpus, et superficiem ; sed hoc non faceret, nisi in particulari consideraret. Tertia est in secundo, distinct. 3. quaest. 1. ubi dicit quod equinitas in se non est universalis, nec particularis, nec una, nec plures ; et sic exprimitur per definitionem, et sic consideratur a Metaphysico.

CXLIX.

Scotus in prima quaest. prologi videtur exponere Aristotelem 2. Physicor. ubi dicit, quod natura est principium motus et quietis, et quod ista natura dicitur de principio activo intrinseco. Hujus oppositum habet in secundo, dist. 18. ubi exponit dictum Aristotelis sic, quod natura, quae est principium motus et quietis, dicitur de principio passivo, quod scilicet habet naturalem inclinationem ad motum et quietem, ut patet de gravi, quod naturaliter inclinatur ad motum, et ad quietem respectu centri.

Solutio, dicas quod quamvis natura sic definita ab Aristotele dicatur de principio passivo ; non negat tamen quin etiam possit dici de principio activo. Vel dicas quod Doctor in prima quaest. prologi, non intendit exponere Aristotelem, sed intendit tantum loqui de principio activo naturali intrinseco quodcumque sit illud, sicut dicimus quod gravia non tantum dicuntur entia naturalia, quia habent naturalem inclinationem ad motum et quietem, sed quia habent principium etiam intrinsecum sui motus et quietis.