OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

C.

Scotus in primo, dist. 13. et in secundo, dist. 33. et in tertio, dist. 15. et in quarto, dist. 14. q. 1. et dist. 44. quaest. 2. et 46. dist. q. A. dicit quod delectatio et tristitia non causantur a nobis immediate, sed tantum mediate, et tantum mediate, et non immediate sunt in potestate nostra, ita quod posito actu non possumus non tristari, vel laetari. In primo vero distinct. 17. quaest. prima, et secunda, dicit quod talis delectatio sit immediate in potestate nostra, etiam cum actus naturaliter sit productivus delectationis, necessario actus perfectior producet perfectiorem delectationem, et ita videtur falsum id, quod Scotus dicit in primo, videlicet, quod potest esse quod stante majori conatu in actu possit esse minor delectatio.

Solutio, dicas, et pro responsione et solutione confugiendum est ad id, quod habet Scotus in primo, dist. prima, quaest. 3. et in quarto dist. 49. quaest. 7. ubi valde expresse determinat quod delectatio est realiter distincta ab operatione, et est effectus realiter ab operatione distinctus, quia si esset idem realiter, non posset esse minor delectatio in minori actu ; hoc stante potest Deus concurrere ad operationem, non concurrendo ad delectationem, et ideo poterant esse actus sine tristitia et delectatione consequentibus, et, ut ibi videbitur, poterit esse maximus conatus in actu cum minima delectatione.

CI.

Scotus in primo, dist. 17. q. prima et secunda, damnat fugientes, sive recurrentes ad agens universale, et tamen ipse recurrit et refugit ad ipsum in 2. dist. 18. in productione animae sensitivae.

Solutio, dicas quod Scotus in primo dist. 17. quaest. prima, utique damnat confugientes, et recurrentes ad agens universale per modum naturae ; in 2. vero Sententiarum, dicit recurrendum et confugiendum esse ad agens universale, quod dicitur agere per modum voluntatis et libertatis. Vel dicas quod Scotus in 1. dist. 17. quaest. 1.

utique damnat illos, qui confugiunt ad agens universale creatum, cujusmodi sunt intelligentiae, quae dicuntur esse agentia universalia secundum causalitatem, non tamen reprehendit illos, qui recurrunt ad agens universale increatum, quod est metrum et mensura omnium, ut Deus.

CII.

Scotus in primo, distinct. 19. quaest. 2. dicit quod homo primo intelligit, et quod non intelligit per animam ; hujus oppositum habet in quarto, dist. 43. q. 2. et in q. 9. quodlibetali.

Solutio, dicas quod Scotus in primo, dist. 20. q. 2. dum dicit hominem primo intelligere, et non intelligere per animam, respondet Henrico ex propositionibus ab eo concessis. Secundo potes dicere quod Scotus loquitur dubitative, quia utitur hac dictione forte. Tertio poteris dicere quod Scotus loquatur exemplariter.

CUI.

Scotus in primo, dist. 28. et in2. dist. 3. quaest. 2. et in q. 4. dicit quod nulla negatio est de se incommunicabilis: hujus oppositum habet in 1. dist. 23. et in tertio, distinct. 1. quaest. 1. et in 19. quodlib.

Solutio, dicas quod persona divina personatur per tres negationes, quae faciunt unam negationem simpliciter, et persona creata personatur per duas, quae faciunt unam negationem secundum quid. Tunc dicas quod negatio simpliciter non potest inesse nisi per aliquod positivum ; sed negatio secundum quid bene potest inesse sine aliquo positivo correspondente. Sed dubitabis, an incommunicabile sit univocum personae divinae, et personae creatae ? Respondet Scotus in 3. dist. 1. q. 1. quod incommunicabile quod negat incommunicationem actualem et aptitudinalem, est conceptus univocus ipsis, quia negatio est univoca multis, quando idem affirmatum negatur ; sed negatio communicabilitatis, quae includit repugnantiam ad communicari, non est univoca. Sed dubitabis, an persona dicatur univoce de tribus personis divinis. Respondet Franciscus de Mayronis dist. 24. quaest. unica, quod sic ; et ratio haec est, quia persona secundum idem nomen et secundum eamdem rationem praedicatur de persona creata et increata. Secundo, omnis intellectus certus de uno, et dubius de duobus, habet unum conceptum, de quo est certus, distinctum ab eo, de quo est dubius ; sed aliquis potest esse certus quod in passione aliqua persona patiebatur, dubitando etiam utrum persona creata, vel increata patiebatur, sicut aliquis infidelis ; igitur persona univoce praedicatur de persona creata et increata. Secundo, sicuti sunt duo homines Socrates et Plato, ita et persona divina, et persona creata sunt duae personae ; sed homo univoce praedicatur de Socrate et Platone, igitur, et persona univoce praedicatur de persona divina, et de persona creata.

CIV.

Scotus in primo, dist. 2. part. 2. quaest. 1. et dist. 26. vult conceptum communem univocum dare ultimis constitutivis divinarum personarum ; hujus oppositum habet in 1. dist. 24. q. unica.

Solutio, dicas cum Vigerio, concedit conceptum communem univocum, sed non univoce, et in quid dictum, sicut est conceptus albi respectu hominis et equi. Sed dices, Scotus in locis citatis concedit dari conceptum univocum univoce dictum in quid ; igitur responsio Vigerii non tollit dubitationem. Dicas duplicem esse conceptum: quidam est conceptus univoce realis ; quidam vero est conceptus quidditativus rationis, stante hac distinctione, dicas quod secundum Scotum datur conceptus univocus univoce dictus in quid, rationis, non autem realis ; vel dicas quod datur conceptus univocus quidditativus univocatione Logica, non autem univocatione Physica.

GV.

Scotus in secundo, dist. 3. quaest. 5. et 6. dicit quod negatio simpliciter non potest inesse nisi per aliquod positivum ; hujus oppositum habet in i. dist. 23. ubi Scotus concedit negationem aliquam posse inesse pluribus sine positivo communi, sed non sine positivo absolute.

Solutio, dicas quod si bene ponderetur littera Scoti, clare patet quod Scotus concedit negationem aliquam posse inesse pluribus sine positivo communi, sed non sine positivo absolute, quia inest mediante positivo proprio, et ita per aliquid positivum inest. Sed dubitabis, an ultimis differentiis sit aliquid eis commune ?

Videtur quod non, quia ultima constitutiva sunt primo diversa ; sed ultimae differentiae sunt ultima constitutiva ; igitur sunt primo diversa ; igitur non potest aliquid eis esse commune. Dicas quod licet ultimae differentiae in creaturis sunt primo diversae, tamen eis quasi denominative convenit secundum unam rationem ratio primae diversitatis, quod non est aliud, nisi non habere quidditative aliquid commune, sed tantum aliquid consequens quidditatem ; et dum dicis, ultimas differentias primo esse diversas, igitur nullum habent conceptum communem. Dicas, concedendo ultimas differentias esse primo diversas in realitate, non tamen in conceptu.

CVI.

Scotus in primo, dist. 23. concedit ab individuis posse abstrahi alium conceptum a conceptu speciei ; hujus oppositum habet 7. Met. q. 17. et in primo, dist. 3. quaest. 3. et in secundo, dist. 3. quaest. 6. et in quarto, dist. 11. q.3.

Solutio, dicas, dubitationem hanc varie a Scotistis solvi. Vigerius dicit talem conceptum esse positivum, non tamen univoce dici de ipsis individuis, sed tantum denominative, et non in quid. Lychetus dicit quod talis conceptus dicitur quasi proprius, quia non dicit quidditatem. Franciscus de Mayronis in primo, dist. 3. quaest. 3. dicit quod ab individuis potest abstrahi aliquid commune, nam, inquit ipse, ista consequentia valet : Paternitas, filiatio et spiratio passiva sunt tres relationes:

ergo ratio relationis in eis numeratur, et per consequens est eis communis univoce. Et confirmatur, quia eadem ratio definitiva relationis convenit Paternitati in quantum relatio est, quae etiam convenit filiationi, in quantum relatio est, scilicet esse ad aliud ; ergo relatio est eis communis ;, igitur ab individuis potest abstrahi aliquis conceptus communis. Sed dices, utrum divinis attributis sit aliquid commune univocum? Dicas quod sic, quia omnibus convenit unum, et una ratio definitiva ejusdem, quod est perfectio simpliciter, quia sapientia et justitia quaelibet est perfectio simpliciter, nam quaelibet est melior ipsa quam non ipsa. Sed dices a simpliciter simplicibus non potest abstrahi aliquis conceptus communis ; sed attributa sunt simpliciter simplicia, igitur ab attributis non potest abstrahi aliquis conceptus communis. Dicas, quod a simpliciter simplicibus utique non potest abstrahi aliquis conceptus quidditativus, sed bene potest abstrahi conceptus transcendens, qui dicitur de eis ad modum differentiae subalternantis de subalterna, talis est perfectio simpliciter.

CVII.

Scotus in quodl. quaest. 4. et in 1. d. 28. q. 3. et in 4. dist. 13. quaest. 1. dicit quod totus ordo originis stat in uno signo naturae, et tamen dicit oppositum in 1. dist. 26. q. unica.

Solutio, dicas quod Scotus in 1. dist. 26. q. unica, dicit arguendo ; sed inferius, quando respondebit ad .argumenta, dicet et confirmabit sententiam suam in 4. q. quodl. et in aliis locis citatis ; hujus oppositum dicit Franciscus de Mayronis in 1. dist. 13. quaest. 2. ubi vult quod sicut in uno instanti temporis potest esse totus ordo naturae, ita e converso in uno instanti naturae potest esse totus ordo temporis, et etiam in uno instanti originis potest esse totus ordo naturae et temporis. Et hoc probat quadrupliciter, primo : In omnibus signis durationis hominis, substantia praecedit natura sua accidentia, et tamen illi signo naturae coexistunt omnia signa durationis. Secundo, in illo priori signo in quo Pater producit Filium in divinis. Pater constituitur ex essentia et relatione, essentia autem ordine naturae praeintelligitur praecedere proprietatem. Tertio, in illo priori signo, quo Sol producit radium, quia ab eo gignitur, est compositum ex materia et forma, inter quae est ordo naturae. Quarto, quia in illo signo rationis, quo intellectus concipit universale ante particulare, ipsum universale constat ex genere et differentia, quae inter se essentialiter et naturaliter ordinantur ; et concludendo dicit quod inter illa signa est ordo retrogradus, igitur aperte vides in hoc Franciscum de Mayronis adversari Scoto. Tamen si bene ponderabis verba Doctoris in 4. q. quodl. agnosces sententiam Francisci de Mayronis non esse contrariam Scoto, quoniam Scotus ibidem non dicit quod totus ordo naturae non possit esse in uno signo originis, sed dicit quod ordo originis non necessario praeexigit ordinem naturae.

CVIII.

Scotus in 1. d. 26. habet pro inconvenienti relationem fundari in relatione, et tamen hujus oppositum dicit in q. 3. et 6. quodl. et in 1. d. 1. q. 4. et 5. et d. 19. q. 1. et in 4. d. 6. q. 2. et dist. 12. q. 1. ubi vult proportionabilitatem fundari in proportione.

Solutio, dicas quod Scotus non negat absolute relationem fundari in relatione, sed negat de istis duabus, videlicet de inaequalitate et aequalitate. Vult enim Doctor in 1. d. 26. q. unica, aequalitatem non posse fundari in inaequalitate.

CIX.

Scotus in 1. dist. 26. dicit quod motus specificatur a termino formali ; hujus oppositum habet in 1. d. 2.parte 2. q. 3. et in 3. d. 14. q. prima ; et Antonius Andreas, 7. Metaph. q. 3. et Trombetta in 10. Metaph. q. 2. tenent quod idem terminus potest acquiri per diversos motus, ut idem ubi potest acquiri per motum circularem, et per motum rectum, et tamen sunt motus incomparabiles, ut dicit Aristoteles in 7. Physic. text. 21. ergo videtur quod a termino non fiat specificatio motus.

Solutio, dicas quod isti motus sunt locales, et tantum differunt specie accidentali ; Scotus autem in 1. d. 26. q. unica, loquitur de differentia essentiali specifica.