OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CXX.

Scotus in 8. dist. 1. quaest. 4. dicit quod in via Philosophorum Intelligentiae secundae sunt in se formaliter necessariae ; hujus oppositum dicit in 1. dist. 3. ubi dicit quod tale sic dependens non est ex se necessarium.

Solutio, dicas quod Scotus in 3. dist. 1. q. 2 tantum negat quod illud tale non erit formaliter necessarium ex se, id est, a se, sed non negat quin in se sit formaliter necessarium.

CXXI.

Scotus in A. q. Prologi, et in 15. q. quodlibetali, et in 4. dist. 16. q. 2. dicit quod Deus cognovit res in essentia ; hujus oppositum habet in primo, dist. 35.

Solutio, dicas quod Scotus in 35. dist. 1. q. unica, arguit ad hominem, quoniam, ut visum fuit in 3. q. Prologi, Henricus volebat quod Deus intelligeret passionem lineae per lineam,

quod impugnavit Scotus, quia tunc intellectus divinus vilesceret, si moveretur a linea, ut ejus passionem perciperet: et ita secundum Henricum, non solum intellectio determinatur ad res in proprio genere, sed etiam movetur ab eis, et ita argumentum Doctoris in d. 35. q. unica, est ad hominem.

CXXII.

Scotus in primo, dist. 30. q. 1. et d. 35. dicit quod terminus relationis est quid absolutum ; et tamen oppositum habet in quodlib. q. 3. art.3, et 9. art. 2. et in 1. d. 19. et in 2. d. 1. q. 4. et 5. et in 4. d. 6. q. 2. art. finali, ubi vult quod proportionabilitas fundatur super proportione ; ergo relatio terminari potest ad aliud quam ad absolutum.

Solutio, dicas, respondendo dupliciter : Primo, quod relatio tunc habet vices absoluti, sicut paternitas, quando ad aliud refertur. Secundo dicas, quod Doctor loquitur de fundamento ultimo, sive sit immediatum, sive mediatum, sed primus modus magis sapit veritatem.

CXXIII.

Scotus in 1. d. 35. q. 1. dicit quod tertius modus relativorum differt a duobus primis per mutuo et non mutuo referri ; hoc idem habet in d. 30. et in quodlibetis q. 13. et in Praedicamentis capite de Relativis, et hoc habet etiam Aristoteles in 5. Met. 1. c. 20. Hujus.oppositum habet Scotus in 5. Metaph. q. 13. ubi habet haec verba formalia : Jam ergo patet quod iste modus distinguitur a secundo non per mutuam dependentiam, vel non mutuam, sed per fundamenta alia et alia.

Solutio, dicas quod ista distinctio potest duobus modis intelligi : Uno modo extrinsece et effective ; et isto modo distinguuntur per fundamenta, quibus applicantur. Alio modo intrinsece et formaliter, sive per aliquid se habens loco istius formalitatis intrinsece, et sic distinguuntur per mutuo et non mutuo.

CXXIV.

Scotus in 1. dist. 35. q. 1. dicit quod intellectio nostra mensuratur ab objecto ; hoc enim videtur falsum. Nam cum intellectio nostra terminatur ad aliquod vilius se, ut ad quantitatem, vel ad relationem, vel ens rationis, vel ad privativum, sive non ens, quomodo tunc potest talis intellectio mensurari a suo objecto ?

Solutio, dicas duplicem esse mensuram, scilicet perfectionis et quantitativam, stante hac distinctione, dicas quod omnis scientia mensuratur a subjecto mensura quantitativa, sed non mensura perfectionis ; et ita ab objecto dicitur communis vel particularis. Sed instabis, probando quod etiam ab objecto scientia dicatur perfecta, vel imperfecta, quia dicimus Logicam esse imperfectam, quia est de tali objecto ; et similiter dicimus Theologiam esse perfectam, quia est de tali objecto. Dicas scientiam perfectiorem et imperfectiorem dici tribus modis : Uno modo, ratione suae ultimae differentiae nobis ignotae, et hoc est a priori intrinsece formaliter. Secundo, a priori extrinsece et effective, et sic dicitur perfecta et imperfecta ab objecto motivo. Tertio modo, a priori, ut a causa sine qua non, et sic dicitur talis a priori ab objecto terminativo. Vel dicas, quando dicitur quod scientia mensuratur ab objecto mensura perfectionis, quod hoc est verum de mensura innotescentia, quia perfectio scientiae nobis innotescit per suum objectum. Sed adhuc instabilis, si scientia a priori dicitur esse ab objecto motivo effective perfecta ; ergo Logica erit nobilior Mathematica, quod est falsum. Consequentiam deduces sic, et capies scientiam de specie fundata in homine, manifestum est quod haec scientia habet nobilius objectum motivum, quam Mathematica ; ergo erit perfectior ea. Dicas, ad hoc quod una scientia sit alia perfectior, non sufficit quod habeat objectum perfectius, sed quod illa perfectio scientiae non repugnet ; modo repugnat Logicae habere tantam perfectionem sicut habet Mathematica. Et si quaereretur quare hoc sibi repugnat ? dicas, quia hoc est hoc, et illud est illud. Vel dicas eam perfectionem Logicae repugnare per suam ultimam differentiam. Et si quaeratur, cur ultima differentia est talis ? dicas, quia hoc est hoc, et illud est illud ; et talis modus respondendi sumitur ab Aristotele 8. Metaph. text. com. ult. Dicere etiam poteris scientiam dici perfectam et imperfectam ab objecto denominatione extrinseca, seu denominatione, seu mensura innotescendae.

Sed adhuc quis posset dubitare, si Logica non mensuratur a suo objecto mensura perfectionis, a quo ergo mensuratur ? Dicas quod mensuratur a perfectissima specie sui generis, scilicet a Metaphysica, vel a Theologia mensurabitur per accessum et recessum ad illam. Quod autem species imperfectionis a perfectiori specie mensurari debeant, docet Aristoteles 10. Met. cap. 2. licet talis imperfectio nobis innoscat per suum objectum, et ita denominatione a suo objecto debet mensurari. Et nota, quod quando objectum est perfectius scientia, tunc se habet ad scientiam secundum triplicem respectum, videlicet primo ut effectivum ; secundo ut mensurativum ; tertio ut terminativum. Primus respectus est mutuus de secundo modo relativorum ; secundus est non mutuus de tertio modo relativorum.

CXXV.

Scotus in 2. d. 35. dicit quod Idea est respectu omnium possibilium, tamen in 1. d. 39. habet quod tantum est respectu necessariorum.

Solutio, dicas quod Scotus hoc non dicit ex propria animi sententia, sed solum hoc dicit contra D. Bonaventuram, quod ideae non possunt repraesentare complexiones contingentes, quia ideae praecedunt actum divinae voluntatis, et non illae complexiones contingentes hunc praecedunt.

CXXVI.

Scotus in 1. d. 35. dicit quod in tertio signo exurgit relatio effectus ad causam, et e contra ; hujus oppositum habet in 2. d. 1. q. 4. et 5. ubi vult respectum effectus ad causam esse in tertio signo, et respectum causae ad effectum esse in quarto signo.

Solutio, dicas quod Scotus in secundo loquitur universaliter ex parte effectus, ideo ly primo non debet exponi, id est, prius, sed primo, id est, universaliter, quia in causa aliquando nullus est respectus, imo si sit relatio, dato quod illae duae relationes sint simul natura, tamen una est prior origine alia, videlicet relatio causae ad effectum.

CXXVII.

Scotus in prima, q. 36. dicit quod objecta secundaria producuntur in esse intelligibili ; hujus oppositum habet in 2. d. 1. q.l. ubi dicit quod ista objecta nunquam habuerunt esse in memoria, sed tantum ab intelligentia producuntur primo in esse intellecto.

Solutio, pro responsione nota quod Deus circa primum objectum, id est, essentiam divinam prius operatur quam producat, sed circa objecta secundaria prius producit quam operetur ; quo notato, dicas quod objecta secundaria fuerunt in memoria divina, sed in secundo instanti naturae, scilicet post productionem personarum. Secundo dicas quod objecta secundaria non fuerunt in memoria divina in priori instanti naturae.

Verum quia de singulis dubitare non est inutile, idcirco moventur hic aliquae difficultates brevi stilo et methodo. Prima haec est: Cum res habeant esse in Deo, quot modis res in Deo esse habere dicuntur? Dicas tripliciter: Primo, eminenter: secundo, virtualiter ; tertio, exemplariter.

Si quaeratur quid horum est perfectius ? Dicas, quod omnes modi sunt aeque perfecti identice, non autem formaliter, nam hoc modo esse exemplariter est modus perfectior, quia cum sit ultimus, alios duos includit ; praesupponit enim eminentiam in Deitate, et virtutem in potestate, et non e contra.

Si quaeratur, ubi res habet verius esse in se, vel in Deo? Dicas, quod in Deo simpliciter, sed in se habet verius esse tale.

Si quaeratur an imperfecta habeant propriam ideam in Deo ? Dicas, quod imperfecta pro formali non habent ideam in mente divina, sed bene ratione connotati.

Si quaeratur, malum habetne ideam in Deo? Dicas quod malum ratione sui non habet ideam,sed habet ideam tantum ratione boni sibi oppositi ; et hoc debet intelligi de malo culpae, malum autem poenae habet propriam ideam, saltem ratione connotati, et etiam ratione sui, cum poena formaliter, et ratione sui sit ens positum.

Si quaeratur an omnia vivant in Deo ? Dicas quod omnia illa, quae habent ideam, vivunt in Deo: hinc excluduntur omnes privationes, et malum poenae.

Si quaeratur, an aliquid perfectius alio vivat in Deo ? Dicas quod sic, quia idea hominis est perfectior idea muscae. Vorrillon vero dicit quod ideae nullam dicunt perfectionem, et ideo unum non habet ideam alio perfectiorem,sed bene principaliorem. Hinc dicimus quod alia ratione conditus est homo, alia ratione conditus est equus.

CXXVIII.

Scotus in 3.q.prologi, dicit quod Deus tantum est Theologus, quia ea, quae cognovit, tantum in essentia cognoscit, ut patet 15. q. Quodlib. et in 4. d. 16. q. 2. Hujus oppositum habet in 36. d. 1. q. unica, ubi dicit quod Deus est Metaphysicus.

Solutio, dicas quod Scotus ibi appellat Deum metaphysicum respectivo sermone, ita quod non Logicus, et ratio est, quia illud est ens rationis Logicum, cui repugnat efficiens reale ; sed res cognitae a Deo sic se habent, quod eis non repugnat, quod per potentiam divinam habeant verum esse reale.

CXXIX.

Scotus, d. in 37. q. unica primi, dicit quod impossibile nullam habet proportionem ad intellectum divinum ; hoc videtur pati difficultatem, nam si hoc esset verum, quomodo nunc cognoscitur impossibile a Deo?

Solutio, dicas quod impossibile cognoscitur non absoluta intellectione, sed tantum intellectione per accidens et collativa ; et ideo dicitur esse improportionatum tantum, quantum ad intellectionem absolutam, et non inquantum ad aliam.