OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CCX.

Scotus arguendo contra Henricum, dicit quod creaturae imitantur hanc essentiam, aut hanc essentiam, sive nudam, et sive existentem, et sic per creaturam posset cognosci essentia divina, et in particulari ; hujus oppositum habet d. 3. q. 1. primi, ubi dicit quod creaturae non imitantur essentiam, nisi imperfecte.

Solutio, dicas nullam esse contradictionem in verbis Scoti. Habet enim Henricus concedere quod creaturae imitentur essentiam perfecte, sive conceptum Dei in se et in particulari ; patet, quia non tantum imitantur Deum secundum aliquod attributum, sed etiam secundum esse Dei, quod praesupponitur omni attributo. Et quia vult quod de Deo non possit haberi aliquis conceptus quidditativus a conceptu Deitatis, ideo Henricus debet concedere quod per creaturas possit cognosci conceptus Deitatis in se, cum ipsae creaturae non possint imitari Deum secundum alium conceptum quidditativum inferiorem, sive imperfectiorem ; sed Scotus ponit Deum posse cognosci secundum alium conceptum quidditativum, puta secundum conceptum entis realis ; et secundum talem conceptum ipsae creaturae imitantur essentiam, et sic per illa potest naturaliter cognosci in conceptu imperfecto, quidni dative tamen.

CCXI. Scotus in 1. q. prologi, dicit quod via naturali non possumus pervenire ad conceptus proprios ipsius ; hujus oppositum habet in 3. d. q. 1. primi.

Solutio, dicas quod Scotus in 3. d. q. 1.primi, loquitur de conceptu complexo proprio sumpto a sensibilibus, ut puta cognoscimus quod aliquid est summum ens, et summum bonum, et hujusmodi. In prima vero q. prologi loquitur de proprietatibus incomplexis, quae non sunt communes sensibili et insensibili, et illas via naturali ignoramus ; via namque naturali cognoscimus aliquod ens esse summum bonum, summum verum, etc. ignoramus tamen naturaliter quid sit illud ens in se et in particulari.

CCXII.

Scotus in 1. d. 3. q. 2. dicit quod primum cognitum primitate originis non est magis universale, sed simpliciter minus universale ; hujus oppositum habet in 2. Metaph. q. ultima, ubi dicit quod magis universale est primum cognitum primitate originis.

Solutio, dicas quod Scotus in d. 3. q. 2. primi loquitur simpliciter, quia in ordine confuse concipiendi prius origine cognoscitur totum quam partes. Et quia in ordine utpote concipiendi est species specialissima, cujus singulare fortius movet sensum, ideo prius simpliciter cognitum primitate originis est species specialissima ; et hoc debet intelligi tantum quando singulari illius speciei est perfecte praesens, et optime dispositum, respectu potentiae sensitivae, quae etiam sit bene disposita. In 2. vero Met. q. ult. loquitur Scotus communiter, nam hoc modo prius origine concipitur magis universale, quam minus universale, et hoc est, quia communiter singulare magis universalis prius et fortius sentitur, quam singulare minus universalis.

CCXIII.

Scotus in 1. sent. d. 26. dicit personam constitui per relationes positivas; hujus oppositum tenet in quodl. q. 19. a. 2. ubi dicit quod persona per solam negationem ponitur in esse, nam persona est intellectualis naturae incommunicabilis existentia.

Solutio, dicas quod duplex est persona, creata, et increata. Quando Scotus dicit personam constitui per relationes positivas, verum est de personis divinis et increatis ; cum vero asserit personam constitui per solam negationem, verum est de personis creatis.

CCXIV.

Scotus in q. 34. Universalium, collocat risibile in genere Qualitatis, et sic homo et risibilitas distinguuntur realiter ; hujus oppositum habet in 2. sent. d. 5. ubi dicit quod risibilitas est de praedicamento substantiae, quia identificatur realiter homini.

Solutio, dicas quod risibilitas potest accipi duobus modis : Primo, pro quadam facilitate ad ridendum, sicut sunt quidam, qui de omni minima re prorumpunt in risum, et tunc dicimus, iste est valde risibilis. Secundo potest accipi pro inclinatione quadam ad ridendum, et naturali aptitudine. Primo modo sumpta est qualitas de secunda specie Qualitatis, et hoc modo intellexit Scotus in q. 34. Universalium ; secundo modo intellexit in 2. sent. d. 5.

CCXV.

Scotus in 3. d. q. 3. dicit quod materia prima est simpliciter simplex, et similiter ultima forma. Hoc videtur repugnare dictis suis, quia illud est simpliciter simplex, quod non est resolubile in priores conceptus quidditativos, ut ipse dicit in d. 3. q. 2. et alibi. Sed materia prima resolvitur in ens quidditative, quia ens praedicatur in quid de ea, ut patet per ipsum in d. 3. q. 3. primi ; ergo non erit simpliciter simplex.

Solutio, dicas quod aliquid esse simpliciter simplex potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod non sit compositum realiter ex re et re, sive quod non includat realiter aliquid potentialis, et aliquid actualitatis, et sic materia prima dicitur simpliciter simplex. Alio modo aliquid dicitur simpliciter simplex, quod non est compositum ex conceptu determinabili, et conceptu determinativo, et sic materia prima non est simpliciter simplex, quia resolvitur in conceptu entis quidditative.

CCXVl.

Scotus in 1. sent. d. 3. q. 3. dicit quod materia prima et forma ultima sunt primo diversa: hujus oppositum vult ipse pluribus in locis expresse, nempe quod illa dicantur primo diversa, quae in nullo conceptu quidditative conveniunt et ex alia parte concedit in d. 3. q. 3. primi, quod materia prima et forma ultima conveniunt in conceptu entis quidditativi. Solutio, dicas quod non vult Scotus quod materia prima et forma sint simpliciter et absolute primo diversa, scilicet in nullo praedicato dicto in quid convenientia, quod si ipse vellet, utique sibi contradiceret, sed dicuntur primo diversa, quantum ad esse actuale formale. et potentiale subjectum ; sic intelligendo, quod nec materia prima includit quidditative aliquid actualitatis formalis, nec forma ultima includit quidditative aliquid potentialitatis subjectivae respectu formae substantialis, et in hoc dicuntur primo diversa. Vel dicas quod materia et forma sunt primo diversa Physice, non autem Metaphysice ; vel dicas quod materia et forma sunt primo diversa in realitate, non autem in conceptu.

CCXVII.

Scotus in 1. d. 3. q. 3. dicit quod ens sub ratione communissima est primum objectum intellectus creati ex natura potentiae in ratione motivi, sequitur quod Deus cum sit perfectissime intelligibile naturale possit movere intellectum creati, cujus oppositum habet in quodl. q. 14.

Solutio, dicas quod quando Doctor dicit quod ens sub ratione communissima est adaequatum objectum intellectus creati, in ratione motivi, accipit ibi ens, ut communissimum ad esse ens limitatum, sive creatum, non autem ut comprehendit sub se ens illimitatum, ut expresse patet ex

Doctore in quodl. q. 14. et sic non sequitur quod Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu creato. Vel dicas quod non debemus ponere ens limitatum, ut primum objectum adaequatum intellectus creati, et hoc simpliciter in ratione motivi, quia hoc modo oporteret ponere quod quodlibet in quo salvatur ratio talis entis, esset per se motivum intellectus creati, quod inter omnia habemus assignare aliquod objectum primum potentiae, vel primitate communitatis essentialis, vel primitate virtualis in se, vel in suis inferioribus, quia non invenimus alium sic primum respectu omnium per se intelligibilium sicut ens, imo dicimus quod est primum objectum motivum intellectus creati, et hoc vel in se vel in suis inferioribus.

CCXVllI.

Scotus in 1. sent. d. 3. q. 1. et 2. dicit quod relativum non definitur per suum correlativum ; hujus oppositum habet in 15. q. Universalium solvendo ultimum argumentum.

Solutio, dicas quod Scotus in decima quinta quaest. Universalium loquitur secundum communem opinionem.

GGX1X.

. Scotus in 4. d. i. et q. 1 et q. 4. vel 5. et d. 12. et alibi, vult quod agens in virtute alterius dicat rationem propriam agendi ; hujus oppositum videtur habere in 1. d. 3. q. 4. ubi dicit quod objecta secundaria movent intellectum creatum ad evidentem notitiam conformitatis eorum. Si hoc est verum, sequitur quod aliquid in se formaliter includant, quo possint movere, licet in virtute alterius moveant, sed hoc non videtur possibile, quia entitas absoluta non potest esse ab aliquo habente tantum esse secundum quid.

Solutio, dicas quod Scotus sibi non contradicit, ideo sustinendo dictum ejus, dicendum est quod ex hoc dicuntur movere virtute intellectus divini, non quod in se aliquo modo moveant, sed quia totum suum esse habent ab actu intellectus divini, et quia ex se non possunt causare evidentem notitiam conformitatis eorum, sed solus intellectus divinus mediante actu suo, et quia talia objecta virtualiter continentur in intellectu divino, ob id dicimus illa in virtute intellectus divini movere, quia tota virtus movendi est ab intellectu divino mediante actu suo.