OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CL.

Scotus in quarto, dist. 49. subtiliter probat quod homo ex puris naluralibus non potest attingere felicitatem, ad quam ordinatur ; hujus oppositum habet in prima quaest. prologi, ubi dicit quod illa felicitas eminenter potest naturaliter recipi.

Solutio, dicas quod in materia de Beatitudine loquitur de principio activo naturali ; in prima vero quaestione prologi loquitur de principio passivo naturali ; et cum dicit, naturaliter potest recipi, id est, est perfectio, ad quam ipsa anima est in potentia naturali receptiva.

CLI.

Scotus in resolutione tertii argumenti principalis, dicit quod multi actus sunt, de quibus ignoramus an sint peccata mortalia, velne ; hujus oppositum habet in quarto, dist. 39. quaest. 1. in corpore quaesiti, ubi dicit quod nullus actus est perplexus in lege divina, etiam quocumque actu proprio posito ; tamen non manet aliquod peccatum mortale, per quod fit perplexus, ergo cognosci debet quodlibet peccatum mortale.

Solutio, dicas, quod Scotus non affirmat quod tales actus sint dubii ; sed dato quod sint dubii, ex hoc tamen non sequitur quod sit dubia via salutis ; et sic, quoniam non est dubia via salutis, ideo haec doctrina est sufficienter tradita, et hoc est quod intendit, quod haec doctrina sit sufficienter tradita.

CLIII.

Scotus tenet in 3. q. prol. art. 2. quod subjectum continet virtualiter suam passionem, et est conditio subjecti. Contra Scotum arguit Gregorius de Arimino in 4. quaest. prologi, inquit, vult Scotus quod subjectum sit causa effectiva passionis ; ergo passio erit alia res a subjecto, et sic subjectum continebit passionem distinctam realiter a subjecto, quod est inconveniens.

Solutio, dicas quod subjectum dicitur esse causa effectiva subjecti pullulativa non cum motu et mutatione. Vel dicas duplicem esse causam effectivam, quaedam est Physicalis, quae agit per motum et mutationem, et talis producit effectum realiter distinctum ; quaedam est Metaphysicalis, quae abstrahit a motu et mutatione, et talis non est necesse quod habeat effectum realiter distinctum, cujus non esse aliquando praecesserit. Vel dicas, quod subjectum dicitur causa effectiva passionis, accipiendo effectivam pro pullulativa ; et illud quod pullulat ab alio, non est necesse realiter distingui ab illo.

Arguit Gregorius Ariminensis sic : Linea recta est divisibilis in duo media ; illa divisibilitas est propria passio lineae, rectae tunc sic : Vel habet illam divisibilitatem actu, vel potentia ; non primo, quia tunc Deus posset facere lineam sine divisibilitate ; non secundo, quia quando linea divideretur, causaret divisionem in se ipsa, quod esset absurdum.

Dicas quod ratio nullius est vigoris, quia divisibilitas non est aliqua res positiva, sed est tantum negatio unionis partium, et dato quod sit alia res, dicas, quod est alia res respectiva, non absoluta. Cum dicitur, ergo Deus potest facere lineam sine divisibilitate ; negatur consequentia, quoniam Deus non potest facere absolutum sine relatione, quae de necessitate consurgit ex natura extremorum, sicut non potest facere duo alba sine similitudine, et tamen similitudo est realiter distincta ab illis, sic in linea recta consurgit aptitudo ad dividi. Similiter non sequitur, linea recta est in potentia divisibilis ; ergo causat divisionem actu in se, negatur consequentia, nam homo est aptus natus beatificari, et tamen non causat actum beatificum in se.

Secundo arguit Gregorius ad idem, aut talis divisio recipitur in linea antequam sit divisa, aut post, aut simul.

Dicas primo, quod quantitas est divisibilis, linea autem est divisibilis, sed non primo, sic talis divisio in nullo recipitur, quia talis divisio nihil est in se ; ergo non oportet quaerere in quo recipiatur divisio. Secundo dicas, quod esse divisum ab alio dicit quemdam respectum, ita quod sunt duo respectus fundati in duabus partibus, ita quod unus fundatur in parte A, et terminatur ad partem B, et e contra. Et cum dicit Gregorius, quod passio est alia res, secundum Scotum, dicas quod est alia res formaliter, non autem realiter ; vel dicas quod est alia realitas passio a subjecto, sed non alia res. Et cum dicit Gregorius quod esse annihilabile est passio communis omni creaturae ; ergo si passio est alia res a subjecto, potest Deus facere creaturam absque eo quod sit annihilabilis. Dicas quod quando Doctor loquitur de passione, quae est alia res a subjecto, loquitur de illa, quae est res, cujusmodi est visibilitas ; annihilabilitas enim nihil est, quia talis relatio terminatur ad nihil.

Tertio arguit Gregorius: Nulla creatura continet aliquam rem virtualiter ; ergo nec subjectum passionem, quia causa secunda non potest producere aliam rem, quin et illa causetur etiam a Deo partialiter.

Dicas quod non loquitur ad propositum, quia Scotus loquitur de continentia virtuali in esse cognito, et Gregorius loquitur de continentia virtuali in esse reali.

Quarto arguit Gregorius : Si subjectum continet passionem effective ; ergo Deus posset facere passionem sine subjecto, quia potest supplere causalitatem cujuscumque causae secundae.

Dicas quod subjectum in respectu passionis dupliciter consideratur : Uno modo, ut causa effectiva ejus ; alio modo, ut habet necessariam habitudinem ad subjectum, tanquam ad receptivum ; tunc dicas quod bene Deus posset supplere causalitatem cujuscumque causae secundae, tamen remaneret illa habitudo subjecti ad passionem, quae semper manet, posito subjecto.

Quinto arguit Gregorius: Sphaericitas est passio de coelo et astris demonstrabilis, secundo coeli, text. com. 22. et 48. et tamen coelum non est causa effectiva suae sphaericitatis, cum illa sit aeterna, et res aeternae, secundum Aristotelem non habent causam agentem.

Dicas quod subjectum non est propria causa, et dato quod sit propria causa, adhuc non sequitur quod aeternum non habeat propriam causam effectivam, nam causa duplex est: Una est causa, quae producit effectum per motum, vel per mutationem, et haec non est alicujus aeterni : alia est, quae producit effectum non per motum et mutationem, et haec potest esse alicujus aeterni. Et adverte quod semper Gregorius supponit quod Scotus teneat passionem aliam rem esse a subjecto, quod est falsum, et quod subjectum sit proprie causa effectiva, quod nunquam cogitavit Scotus.

Sexto, Alphonsus Toletanus in prologo, quaest. 6. arguit similiter contra Scotum sic : Si passio contineretur virtualiter in subjecto, tunc imperfectius contineret perfectius ; sed hoc est falsum, ergo et quod dicit Scotus.

Dicas, quod ratio Alphonsi nihil concludit, nam non valet : materia est informabilis a forma ; ergo forma est ejus passio,sicut non valet : forma est informata materia ; ergo materia est ejus passio, et sic non sequitur, imperfectius continet perfectius ; et si dicatur, passio est praedicatum, quod est perfectius subjecto, quia praedicatum habet rationem formae.

Dicas, quod passio, ut praedicatum, est perfectior subjecto, si autem consideratur in se, ut pullulat a principiis subjecti, et ut subjectum continet virtualiter passionem, sic passio non est perfectior subjecto, et sic nihil concludit contra Scotum.

Septimo, Gulielmus Occham arguit contra Scotum, et probat quod notitia subjecti non contineat virtualiter notitiam passionis, et est argumentum Gregorii de Arimino. Omnis notitia primo continens virtualiter aliam notitiam, continet primo omnem aliam notitiam, sine qua causaliter illa haberi non potest ; sed notitia subjecti non sic continet notitiam passionis, quia esse informabile est passio materiae ; esse beatificabile est passio rationalis creaturae ; esse risibile est passio hominis ; istae sunt passiones connotativae, et connotant res distinctas a subjecto, ut esse informabile continet formam distinctam a materia ; esse beatificabile connotat beatitudinem, ut rem distinctam a rationali creatura ; esse risibile continet actum ridendi.

Dicas, quod subjectum non continet notitiam passionis, ut causa totalis, ita ut nulla alia causa concurrat, sed sic continet partialiter, ita quod ejus causalitas partialis a nullo possit sup pleri, nisi forte a Deo. Similiter quando est aliqua passio connotativa, quae dicit relationem, cujusmodi est risibilitas, et hujusmodi non potest haberi, nisi praecognoscantur fundamentum et terminus. Non vult ergo Doctor quod objectum sic continea virtualiter notitiam alterius, quod ni hil aliud concurrat ab illo, sed sic habet determinatam causalitatem respectu illius ; et primo, quod a nullc potest suppleri nisi forte a Deo, et sic ruit ratio Gregorii.

Octavo arguit etiam Gregorius sic quia si subjectum virtualiter contine) passionem, aut notitia intuitiva subjecti continet notitiam intuitivam pas sionis, et hoc non, quia per notitiam intuitivam unius rei, non potest haberi notitia intuitiva alterius rei, nec notitia intuitiva unius rei continet notitiam abstractivam alterius rei, et hoc non ; tum quia notitia abstractiva non potest esse prima, nec per consequens primo continere ; tum quia multo minus per abstractivam unius rei, potest haberi intuitiva alterius, quam per intuitivam, et secundum non est possibile, aut intuitiva unius continet abstractivam alterius ; et hoc non, quia vel abstractivam communem confusam ; et hoc non, quia talis etiam ab alio poterit causari, vel propriam et distinctam ; et hoc non, quia nulla talis potest haberi nisi praehabita intuitiva ejusdem rei, aut quia abstractiva unius continet abstractivam alterius, et hoc non propter causas jam dictas.

Dicas, quod notitia intuitiva subjecti continet notitiam passionis ; et cum dicitur, notitia intuitiva unius rei non causat notitiam intuitivam alterius rei, dicas, quando una rea seorsum est ab alia, sed non quando sunt una res, sicut subjectum et passio. Et licet subjectum prius causet notitiam sui et immediate, tamen mediate una cum intellectu causat notitiam passionis intuitivam, ita dicendum est de notitia abstractiva, quod subjecti notitia abstractiva partialiter causat notitiam passionis. Et num dicitur, notitia intuitiva sui non potest causare notitiam abstractivam alterius, hoc est falsum, quia notitia intuitiva alicujus rei potest partialiter causare notitiam intuitivam sui, et abstractivam alterius, ut essentia Angeli in suo intellectu potest causare notitiam sui abstractivam, et notitiam intuitivam ; et sic solvitur ratio Gregorii.

Nono, similiter arguit Gregorius, quod notitia subjecti non contineat virtualiter notitiam passionis, et id duobus exemplis manifestat : Primum posse causare calorem in corpore illuminabili et calefactibili, est passio corporis radiosi ; secundum esse purgativum cholerae, est passio rheubarbari ; et addit quod quaelibet harum est immediata, scilicet, omne radiosum est calefactivum, et omne rheubarbarum est purgativum cholerae, et tamen notitia corporis radiosi non continet primo notitiam passionis, quia non continet primo notitiam colorum, similiter notitia rheubarbari non continet primo notitiam cholerae ;I ergo nec passionem illius.

Dicas, quod passio subjecti consideratur dupliciter, primo, est ut quid absolutum ut purgativum cholerae, notitia ipsius passionis non dependet a notitia cholerae ; si autem passio dicit relationem, tunc non potest haberi cognitio passionis, nisi cognoscatur fundamentum et terminus, attamen subjectum habet determinatam continentiam, quae a nullo suppleri potest, praeterquam a Deo Similiter et si cognitio cholerae requiratur ad cognitionem passionis rheubarbari, non ex hoc quod rheubarbarum contineat virtualiter cognitionem cholerae, sed solum sequitur quod non praehabita notitia cholerae, non potest immediate habere notitiam rheubarbari perfectam, et sic subjectum erit causa partialis suae passionis, et non totalis, cum praerequiratur notitia cholerae ; et sic dicendum ad secundum exemplum, et hoc requiritur inter passiones, quae includunt relationem. Et cum dicitur, rheubarbarum est purgativum cholerae, et corpus radiosum est calefactivum, sunt propositiones immediatae, respondeas negando exemplum, vel dicas duplicem esse propositionem immediatam : Quaedam est immediata per experientiam, quaedam vero simpliciter ; haec erit immediata : ignis est calefactivus, quia notum est per experientiam, quod semper ignis calefacit apposito combustibili, sed non sequitur, sunt notae per sensum, vel per experientiam et immediate ; ergo sunt simpliciter et absolute immediatae ; negatur ista consequentia, quia quoad sensum aliquid praedicatum est immediatum de aliquo subjecto, quod simpliciter tamen inhaeret illi subjecto, per rationem formalem illius subjecti.

CLIII.

Scotus in 3. quaest. prologi, dicit quod subjectum continet virtualiter,

partialiter notitiam passionis ; hujus oppositum habet in eadem quaestione, ubi dicit quod subjectum virtualiter totaliter continet notitiam passionis.

Solutio, dicas quod contineri virtualiter totaliter contingit dupliciter : Uno modo, quod totaliter contineat notitiam passionis, et sic non intellexit Scotus. Alio modo quod contineat habitudinem necessariam passionis ad subjectum, et sic intellexit quod subjectum continet virtualiter, totaliter et adaequate passionem, id est, notitiam necessariae habitudinis ad effectum.

CLIV.

Scotus dicit quod Theologia nostra est de his, de quibus est Theologia in se ; ergo idem subjectum erit in hac et in illa.

Solutio, dicas quod nostra Theologia est de his, de quibus est illa in se ; sed non de tot, de quot est Theologia in se, sed tantum de his, quae nobis expediunt pro felicitate.

CLV.

Scotus dicit quod Deus sub ratione infiniti est subjectum in Theologia nostra ; hujus oppositum habet in tertia quaest. Universalium, ubi dicit quod de subjecto praesupponitur quid et quia ; ens vero infinitum quaeritur in tertia quaestione prologi ; igitur non potest esse subjectum.

Solutio, dicas quod quaeritur non ut demonstrabile de Deo, sed ut est ratio formalis. Et nota quod Theologia nostra non habet proprie subjectum pro formali, quia non habet primam conditionem, scilicet contineri virtualiter, sed tantum habet objectum primo notum ens infinitum.

CLVl.

Scotus in eadem quaestione, dicit quod visio Beatorum essentiae divinae non est Theologia, sed notitia incomplexa. Contra, notitia complexa est perfectior notitia incomplexa ; ergo Theologia nostra, quae est notitia complexa, est perfectior visione Beatorum, quod est falsum.

Solutio, dicas quod comparatio debet fieri in univoco, non autem in aequivoco, sic ab incomplexo ad incomplexum, non autem ab incomplexo ad complexum. Similiter dicitur quod Beati habent ambas notitias, scilicet complexas et incomplexas, et visio beatifica ambas includit ; nec Scotus dicit quod illa visio beatifica sit totalis incomplexa, sed illa quae est incomplexa, non est Theologia ; similiter illa visio est intuitiva, hujusmodi non est Theologia quam habet Theologus.

CLVII.

Scotus dicit idem esse subjectum Theologiae nostrae et articulorum fidei ; sed articuli fidei non sunt de ente infinito; igitur Deus sub ratione entis infiniti non poterit esse subjectum Theologiae nostrae.

Solutio, dicas quod articuli fidei sunt de ente infinito praesuppositive, sed non primo, quia omnes praesupponunt ens infinitum. Insuper dicas, quod Scotus non tenet ens infinitum esse subjectum Theologiae nostrae, quoniam vult quod idem sit subjectum Theologiae nostrae et in se, tamen est primo notum nobis per quid primae veritates Theologiae nostrae demonstrantur de subjecto, scilicet ens infinitum, quod non dicitur subjectum, sed tantum primo notum nobis. Sed dices de subjecto praesupponitur quid et quia, sed ens infinitum non praesupponitur, ergo ens infinitum non est subjectum ; dicas quod de subjecto, si non praesupponitur quid rei, praesupponitur tamen quid nominis. Sed dices, magis notum est Deum esse, quam infinitum esse, ergo ens infinitum non est subjectum ; dicas quod etsi sit magis notum, non tamen primo notum, de quo dicantur veritates, et cognoscantur et demonstrentur in Theologia, sicut ens infinitum. Et cum dicunt aliqui, quod idem est dicere, Deus sub ratione Deitatis, et sub ratione entis infiniti, est subjectum in Theologia, quia secundum Seotum infinitas est modus intrinsecus, qui non dicit alium conceptum a Deitate ; dicas quod etsi pro materiali non dicat alium conceptum, dicit tamen pro formali, et si non affirmative et positive, saltem negative.

. CLVII I.

Scotus quaest. 4. prologi, dicit quod Theologia in se, ut perficit intellectum, potest esse de omnibus scibilibus, quia scibilia sunt infinita. Probatur antecedens, quia scientia de homine, et homo, ut est in genere Substantiae, est alterius speciei ab homine, nam scientia est in genere Qualitatis ; si ergo scientia de homine est alia a scientia de homine, et cum scientia scientiae de homine sit alia, ergo erit alia species ; et cum scientia scientiae sit quoddam scibile, habet aliam scientiam alterius speciei ab ea ; ergo, ut sic, proceditur in infinitum.

Solutio, dicas quod in actibus intellectus est processus in infinitum, non tamen omnes illi actus differunt ; sed argumentum negatur similitudo inter hominem et scientiam suam, et inter scientiam suam et scientiam scientiae, quoniam objectum scientiae de homine est substantia et objectum scientiae est qualitas, et sic in omnibus inferioribus, et sic sunt ejusdem generis, et non differunt sicut duo principia.

Dices, in numeris et figuris est processus in infinitum, quia per appositionem unius numeri variatur species numeri, sed quocumque numerato dato possum apponere unam unitatem, sic et in figuris, quia per appositionem unius anguli, variatur figura secundum speciem ; sed quocumque angulo posito, possum apponere angulum, ergo est processus in infinitum. Dicas quod isti numeri et figurae variati non differunt specie essentiali, sed tantum accidentali, et sic non est processus in infinitum in numeris, et figuris in entitate et perfectione, quoniam totus ille processus in infinitum recedit a minima qualitate ; sic igitur dicitur quod numeri et tales figurae non differunt specie essentiali, sicut bicubitum et tricubitum, quae non differunt, nisi specie accidentali.

CLIX. Scotus in 4. quaest. collaterali prologi, ubi quaerit, an Theologia sit scientia in se, distinguit scientiam, ut definitur ab Aristotele 6. Ethicor. cap. 4. a scientia, quae definitur ab Aristotele 1. Poster. Arguendo contra Thomam Anglicum, Philosophus 6. Ethic. cap. 7. se remittit ad conditiones positas in primo Posteriorum de scientia, et ibi expresse dicit quod scientia est necessariorum, et eorum quae non contingunt aliter se habere ; ergo non est bona talis distinctio.

Solutio, dicas quoad illam partem scilicet in Ethicis, ubi dicitur, scientia est habitus conclusionis per demonstrationem acquisitus, quo unum scimus, non distinguitur a scientia declarata in 1. Poster. sed distinguitur quoad omnia, quae notantur in Ethicis de scientia, ut continet scilicet opinionem et suspicionem.