OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CLX.

Scotus in eadem quaest. 4. prologi, dicit quod notitia contingentium, ut habetur in Theologia, magis assimilatur intellectui principiorum, quam scientiae conclusionum.

Arguit contra Thomas Anglicus, si sic se haberet Theologia contingentium, ut intellectus principiorum, de ratione intellectus principiorum esset posse generare scientiam veram ; ergo ex contingentibus possumus demonstrare propositiones veras necessarias, quod est falsum. Praeterea habitus principiorum est magis necessarius, quam sit habitus sceritificus, primo Posteriorum ; ergo Theologia contingentium est magis necessaria, quam sit Theologia necessariorum, quod est falsum.

Solutio, dicas quod Scotus non vult quod Theologia contingentium sit omnino similis notitiae intellectus principiorum, sed quod magis sit similis illi, quam scientia conclusionum, nam sicut notitia principiorum cognoscitur ex terminis, ita notitia contingentium habetur ex notitia extremorum. Similiter sicut hahitui principiorum repugnat demonstrari, ita et contingentibus, et quoad hoc currit similitudo, sed non quoad omnia.

GLX1.

Scotus dicit notitiam contingentium esse habitum intellectus ; hujus oppositum habet Aristoteles in 8. Ethic. sive in 6. ubi quinque habitus intellectuales enumerat ; talis habitus contingentium, sive notitia non est sapientia, quae est aeternorum, nec opinio, nec prudentia, nec ars, nec fides, quia evacuatur in Beatis ; ergo restat quod sit scientia, quod negat Scotus.

Solutio, dicas quod Aristoteles tantum enumeravit habitus naturaliter acquisibiles, non autem omnes enumeravit, sic hunc habitum contingentium non agnovit.

CLXII.

Scotus in responsione ad primum argumentum ratione tertia in 3. q. prologi, dicit quod subjectum alicujus scientiae perfectiori modo cognoscitur in illa scientia, in qua est subjectum, quam in alia, in qua non est subjectum ; et superius dixit quod linea est subjectum in Geometria, et tamen in 2. q. prologi, et 2. dist. primi, dicit q. 2. quod Metaphysicus perfectiori modo cognoscit lineam quam Geometra, quoniam Geometra non cognoscit distincte lineam, ad quod genus pertineat, Metaphysicus vero sic.

Solutio, dicas quod subjectum est notius in scientia, cujus est subjectum quam in scientia, cujus non est subjectum, comparando scientiam particularem ad particularem, non scientiam particularem comparando ad universalem, ad quam stat ultima resolutio ; sic Metaphysica est scientia communis, ideo potest perfectiori modo cognoscere lineam quam Geometra.

CLXIII.

Scotus dicit quod perfectissimus conceptus, quem naturaliter possumus habere de Deo, est conceptus entis infiniti ; hujus oppositum habet in primo, dist. 8. quaest. 2. ubi dicit quod perfectissimus conceptus, qui possit haberi de Deo, est conceptus boni.

Solutio, dicas quod Scotus in 4. q. prologi comparat omnes conceptus, tum altributales, tum modales, inter quos est perfectior conceptus entis infiniti ; in dist. vero 8. q. 2. comparat tantum conceptus attributales, inter quos perfectior est conceptus boni.

CLXIV.

Scotus in 4. q. prologi, dicit subjectum Theologiae nostrae, scilicet ens infinitum, nullam habere conditionem subjecti ; in fine tamen litterae dicit quod habet primam conditionem, sed non secundam.

Solutio, dicas, quod tale subjectum scientiae primum notum continere primam conditionem stat dupliciter : Uno modo respectu nostri, et sic nullam continet conditionem ; alio modo in se consideratum, et sic continet primam conditionem. Vel dicas quod in fine litterae loquitur de vero subjecto Theologiae in se, hic autem loquitur de illo primo noto, scilicet infinito, quod neutram habet conditionem.

CLXV.

Scotus in 3. solut. tertii argum. 1. q. faleratis 3. prologi, dicit quod finis supernaturalis non includitur in ratione hominis ; hujus oppositum habet in 1. quaest. prolog. dicens quod si perfectissime cognoscitur anima, cognoscitur sua ordinabilitas in beatitudinem supernaturalem.

Solutio, dicas quod Scotus in 3. sol. tertii arg. primae q. laleralis 3. prolog. loquitur de cognitione naturali, non tamen possibili in hoc statu, in quo non possumus naturaliter cognoscere talem finem supernaturalem includi in ratione hominis ; in prima vero q. prol. loquitur de cognitione perfecta animae, quae tantum habetur in alio statu, aut per revelationem.

CLXVI.

Scotus dicit in 3. q. prol. quod ista propositio, Deus est trinus. est speculativa: hujus oppositum habet in 4. q. prolog.

Solutio, dicas quod Scotus non loquitur absolute, sed comparative, scilicet in respectu ad hanc, Deus creat , prima enim est magis speculativa, quam sit ista, Deus creat.

CLXVII.

Scotus in 3. q. prolog. dicit quod ad propositionem per se notam sufficit notitia confusa terminorum ; hujus oppositum habet in 2. dist. primi in principio.

Solutio, dicas quod notitia confusa terminorum sufficit in scientiis subalternis, et non particularibus, et in scientia universali, ut Metaphysica requiritur distincta cognitio terminorum.

CLXVII.

Scotus in 3. q. prologi, concludit quod personae sunt quasi partes ; hujus oppositum habet in dist. 5. q. 5. primi, quod in Deo non est pars, nec quasi pars cum dicat imperfectionem.

Solutio, dicas quod Scotus in 5. dist. q. 2. loquitur de parte componente ; et hoc modo persona non est composita, nec componens, nec quasi componens ; in tertia vero q. prologi, loquitur de quasi parte subjectiva, et haec non dicit imperfectionem.

CLXIX.

Scotus in 4. q. prolog. circa finem arlic. dicit quod practicum et speculativum non sunt differentiae essentiales, sed passiones: hujus oppositum habet in fine praedictae quaestionis, ubi dicit practicum et speculativum esse differentias essentiales.

Solutio, dicas quod non sunt vere essentiales, sed circumscribeiites ultimas differentias.