OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CCXXX.

Scotus in d. 23. dicit quod ab ultimis distinctivis non potest abstrahi conceptus realis dictus in quid ; hujus oppositum habet in 26. d. q. unica primi, ubi dicit quod generatio sive activa, sive passiva, et spiratio passiva sunt ultima distinctiva ; igitur ab eis potest abstrahi aliquis conceptus dictus in quid. . Solutio, dicas quod Scotus in d. 26. q. unica supra citatis, non asserit quod ab ultimis distinctivis, scilicet generatione et spiratione passiva, possit abstrahi conceptus dictus in quid, quia non declinant ad hanc partem, quod hujusmodi relationes sint ultimo distinctivae et constitutivae. Vel dicas quod Scotus non dicit hoc absolute, quod non possit abstrahi conceptus communis dictus in quid, tamen non sit potentialis ad conceptum contractivum.

CCXXXI.

Scotus in 3. d. 1. dicit quod ens praedicatur in quid de Deo, et de decem Praedicamentis ; hujus oppositum habet in eadem distinct. ubi vult expresse, quod ens non praedicatur in quid de ultimis differentiis.

Solutio, dicas quod ens alio et alio modo praedicatur in quid de Deo, et de ultimis differentiis, licet de decem Praedicamentis alio modo praedicetur in quid, nam de Deo et de ultimis differentiis praedicatur in quid, ut dicit conceptum non acceptum a realitate perfectibili ab alio, sed ut praedicatur de decem Praedicamentis, sic praedicatum dicit conceptum abstractum a realitate vere perfectibili ab alia realitate ; vel dicas quod de ultimis differentiis ens praedicatur in quid, ut dicit conceptum non acceptum a realitate perfectibili ab alio. Dum vero videtur negare quod ens non praedicetur in quid de ultimis differentiis ; dicas quod verum est, ut dicit conceptum acceptum a realitate perfectibili.

CCXXXII.

Scotus in 1. d. 23. et d. 25. dicit quod persona, quae praedicatur de tribus personis in divinis dicat conceptum positivum, non speciei, sed magis alicujus proprii: hujus oppositum habet in 23. d. ubi vult quod hujusmodi conceptus abstractus ab ultimis distinctivis, vel sit conceptus simpliciter negativus, vel positivus denominativus non dictus in quid.

Solutio, dicas quod persona non praedicatur in quid de ultimis distinctivis, ut est proprie superioris de inferiori, ita ut superius sit in potentia ad inferius, ita quod sit acceptum a realitate perfectibili, et sic non dicit conceptum in quid ; ut vero talis conceptus non accipitur a realitate perfectibili ab alio, et hoc modo praedicatur in quid, vel dicas quod persona dicit conceptum in quid improprie, non autem proprie.

CCXXXIII.

Scotus in 3. q. 1. dicit quod ens praedicatur in quid de Deo ; hujus oppositum videtur habere in d. 26. q. 1. primi.

Solutio, dicas quod quando Scotus dicit quod ens praedicatur in quid de Deo, verum est improprie ; dum vero dicit quod non, verum est proprie.

CCXXXIV.

Scotus in 1. d. 3. q. ult. in solutione ultimi argumenti, et d. 17. dicit quod intellectus potest esse principium formale habitus, cujus oppositum videtur habere in 27. d. 1. q. unica, ubi dicit quod intellectio non potest esse productiva alicujus termini.

Solutio, dicas quod intellectio non est actio de genere Actionis productiva et hoc est quod supra dicebat Scotus in d. 3. q. praeallegata, non autem negat, quin ista sit principium formale habitus.

CCXXXV.

Scotus in 1. d. 3. facit differentiam inter personam divinam et creatam, quia divina dicit aliquod positivum, creata vero non ; hujus oppositum videtur habere in 1. d. 26. ubi dicit quod suppositum, vel ratio suppositalis non dicitur actus in creatura.

Solutio, dicas quod licet Scotus asserat personam divinam constitui per positivum, et creatam non, illud dicit non ad intentionem propriam, sed secundum opinionem aliorum.

CCXXXVI.

Scotus in 19. q. 1. et in Quodl. q.6. et d. 32. 1. ponit similitudinem in divinis, et aequalitates esse reales ; hujus oppositum videtur habere in d. 30. q. unica.

Solutio, dicas quod Scotus in 30. d. q. unica, primi, sibi non contradicit, quia ibi vult exemplum ponere, quod si per impossibile essent ibi duae magnitudines realiter distinctae, una non ordinaretur ad aliam realiter, et non negat quod ibi non sit similitudo realis. Vel dicas quod quando Scotus videtur dicere et negare similitudinem et aequalitatem esse reales in divinis, loquitur secundum opinionem Henrici.

CCXXXVII.

Scotus in 35. d. 1. q. unica dicit quod intellectus divinus poterit postea cognoscere lapidem in se ; hujus oppositum videtur haber in Quodl. q. 15. a. ult. ubi dicit sic : Illud quod cognoscitur per aliud, bene potest immediate cognosci, sed non sic, illud quod praecise cognoscitur in illo, sicut intellectusdivinus praecise cognoscit creaturam in essentia divina, et non per illam creaturam, ut objectum immediatum, quia tunc intellectio ejus vilesceret,

Solutio, dicas quod intellectus divinus non cognoscit lapidem, nisi praecise in essentia sua, hoc posito, adhuc Scotus sibi non contradicit, quia in 35. d. q. unica, 1. accipit lapidem posse in se cognosci, ut praecise distinguitur contra hoc, quod est cognosci praecise per essentiam, ut actu comparatam ad ipsum lapidem, quasi talis comparatio sit ratio cognoscendi ipsum lapidem ; in Quodl. vero accipit prout ipse lapis cognoscitur absolute in essentia cognita, et non praecise in essentia, inquantum comparatur ad ipsum lapidem. Vel dicas quod lapidem cognosci in se potest dupliciter intelligi. Primo, ut in se est praesens intellectui divino, et sic lapis in se non potest cognosci, quia tunc intellectus divinus vilesceret. Secundo, ut tantum est praesens in essentia divina, et hoc modo lapis potest cognosci in se.

CCXXXVIII.

Scotus in d. 35. q. unica dicit quod cognitio lapidis in Deo est una operatio per se ; hujus oppositum videtur habere in d.2. q. penult. et d. 27. q. ult. ubi dicit quod ens absolutum, et ens rationis dicantur tantum unum per accidens. Vult etiam quod omnis respectus ad extra sit tantum ens rationis ; cum ergo cognitio lapidis dicat respectum ad ipsum lapidem, non erit una operatio per se, sed tantum quidam respectus.

Solutio, dicas quod ipsa cognitio divina lapidis est una operatio per se, et quod terminetur ad lapidem, dicas quod terminari ad lapidem non dicit aliquem respectum rationis, imo prior est intellectio lapidis, quam sit respectus rationis ; dum vero Scotus dicit cognitionem lapidis in Deo esse unam operationem per se, dicas quod hoc verum est simpliciter et absolute, quia absolutum prius est respectivo, et intellectio lapidis est quid absolutum, propterea cognitio ipsius lapidis in Deo est una operatio per se ; dum vero Scotus videtur dicere cognitionem lapidis esse quid respectivum, dicas quod hoc verum est denominatione extrinseca.

CCXXXIX.

Scotus in 1. d. 35. q. unica dicit quod intellectio divina est mensura omnium aliorum in se intelligibilium, et sic sequitur quod omnia alia praecise referuntur ad intellectionem divinam, et ipsa terminabit relationem istam sub relatione mere absoluti. Hujus oppositum videtur habere in 4. d. 25. ubi dicit quod non requiratur praesentia objecti propter terminationem intellactionis,licet requiratur propter causationem, et sic licet creatura etiam ab aeterno nudum esse habeat, tamen poterit terminare actum intellectus divini ; ergo objectum, ut terminat intellectionem, est mensura ipsius ; igitur ut sic terminat, habet rationem mensurae, et non ipsa intellectio divina.

Solutio, dicas quod intellectio divina ideo dicitur mensura omnis objecti alterius a seipsa, quia omnia tali actu intelligendi producuntur in esse cognito, tum quia hujusmodi objecta non sunt in memoria divina ex natura rei, sed tantum per actum intellectus divini ; tum quia totum eorum esse possibile est ab actu intellectus divini, et per consequens est mensura omnium illorum.