OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

LX.

Scotus in 3. dist. primi. q. 6. dicit, suppositum est suppositum per duas negationes: hujus oppositum habet in praecedenti distinctione, ubi dicit quod suppositum natum est subsistere per formam.

Solntio, dicas quod Scotus per suppositum intellexit singulare. Secundo dicas quod per suppositum intellexit compositum, Tertio dicas quod intellexit suppositum, et tunc per ly formam non intellexit rationem formalem suppositi, sed aliquid necessario praeexactum rationi formali ipsius suppositi, quae ratio formalis est duplex negatio.

Sed instabis quod suppositum in via Scoti non sit tale per duas negationes, quia in 19. quaest. quodlib. dicit quod natura singularis et suppositum sunt idem realiter. Ad hoc respondetur tripliciter : Primo, quod ibi Scotus non comparat rationem suppositalem ad naturam singularem, sed differentiam singularitatis ad naturam absolute sumptam ; sed haec responsio non est ad mentem Scoti. Secundo dicitur, quod ratio suppositalis est eadem negative, sed non est eadem affirmative, quia non dicit aliam realitatem, ut dicit auctor Formalitatum de modo intrinseco respectu illius cujus est modus. Etiam Doctor non dicit quod natura et ratio suppositi sunt idem, sed natura et suppositum, quia suppositum est quid aggregatum ex positivo et negativo. Tertio melius dicitur quod Scotus comparat naturam substantialem ad accidentalem, et dicit quod substantialis non suppositatur in supposito extrinseco, sicut facit accidentalis, et ideo cum dicit, natura substantialis et suppositum sunt idem, loquitur in respectivo sermone ; non sic natura accidentalis, et tunc natura et suppositum sunt idem, cum suppositum naturae accidentalis sit extrinsecum, et ideo dictum Doctoris est verum in respectivo sermone.

LXI.

Scotus inquit in I. dist. 3. quaest i . quod volitio non est causa delectationis ; sed hujus oppositum habet in 3. dist. 15. et in 4. dist. 14. q. I. et dist. 44. quaest. 2. et dist. 46. quaest. 4. et in 2. d. 33.

Solutio, dicas quod Doctor in i. sent. d. 3. q. 7. loquitur secundum tenentes quod velle et delectatio sunt idem realiter. Secundo dicas quod haec non est littera Doctoris, sed tantum est unum extra. Tertio dicas quod Doctor in 3. d. 46. loquitur respectu doloris, qui est in carne, et delectationis sibi correspondent, objectum conveniens et disconveniens sunt causae totales sine aliquo actu ex parte potentiae ; sed respectu tristitiae, quae est in anima, dicit quod ad tristitiam requiritur objectum disconveniens cum velle, et ad gaudium oppositum requiritur objectum conveniens cum velle.

LXII.

Scotus in 3. d. i. q. 7. dicit quod sensatio recipitur in spiritu ; hujus oppositum habet in 2. dist. 8. in 4. d. 10. q. 7. et d. 43. q. 2. et d. 44. q. 2.

et d. 49. q. 14. et in I . d. ultima, et in quodlibeto q. 9. ubi vult quod recipiatur in composito.

Solutio, dicas quod etsi sensationes recipiantur in organo, id est, in toto composito, et non in anima, nec in carne, species tamen ipsae sensibiles recipiuntur non in toto composito, sed in parte materiali ipsius organi ; et dum dicit sensationes esse in spiritu, dicas verum esse similitudinarie, nam sicuti similitudo lapidis est in anima, ita pariter dicendum est similitudines sensationum esse in spiritu.

LXIII.

Scotus in I . d. 3. q. 7. vult hominem esse partialem causam in generatione hominis, similiter asinum in generatione asini ; hujus oppositum tenent fere omnes Scotistae, praesertim Antonius Andreas in 5. Met. q. I . et Parisienses 2. Physic. q. 2. art. 2. dubio primo.

Solutio, dicas quod Scotus in q. 7. d. 3. primi, et in duobus primis locis, videlicet in praedicta distinctione, et in columna praecedenti, loquitur de causa totali, ut complectitur totum genus causae, et sic est verum quod Sol et pater sunt causae partiales ; homo vero et equus sunt causae particulares, id est, determinatae ad illum effectum, non sic autem Sol, qui concurrit cum multis causis secundis ad multos effectus producendos.

LXIV. Scotus in primo dist. 4. q. 2. dicit quod haec propositio est formalis, scilicet Pater est Deus ; hujus oppositum habet in primo dist. 26. et in quodlib. q. 6. art. 2. ubi vult quod haec propositio : Pater est Deus, sit verior ista, homo est animal, sed non formaliter, quia non est formalis.

Solutio, dicas quod Scotus in dist. A. q. 2. appellat eam propositionem formalem in respectivo sermone, scilicet respectu hujus : Deus est Pater, et non vult quod absolute sit formalis. Unum tamen scias quod haec : Pater est Deus, et similes, sunt formales, tenendo quod personae constituantur per relationes, quia ut ibi docet Scotus, tunc pater est ens per accidens, logice loquendo, si tamen teneamus quod personae divinae constituantur per absoluta, tunc istae propositiones: Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus, sunt vere formales.

LXV.

Scotus in I . d. 5. q. I . dicit quod in substantiam est tantum abstractio in supposito propriae naturae ; hujus oppositum habet in 3. dist. 7. q. I . ubi concedit plures abstractiones in substantia.

Solutio, dicas quod in substantia est tantum una abstractio, scilicet a supposito, quia etsi sint multae abstractiones in substantia,omnes tamen sunt a supposito, et ita unica est abstractio, scilicet a supposito, quae tantum est in substantia, et habet multos gradus ; et sic debet intelligi, quod sit tantum una abstractio, id est, solum abstractio a supposito, et non a subjecto, nec a fundamento, et dum concedit Scotus plures esse abstractiones in substantia, glossa, id est, illa abstractio a supposito habet multos gradus.

LXVI.

Scotus in primo dist. 5. q. 2. dicit quod Pater est Pater suo actu generativo ; hujus oppositum habet in primo dist. 13. et 27. et in 4. dist. 6. quaest. 10. et d. 13. q. prima, et in quodl. q. 4. ubi expresse vult quod Pater non sit pater suo actu generativo, sed eo quod habet genitum secum coexistentem ; et idem habet in 3. dist. 8. et in quarta quaest, quodl. sic dicit : Pater non est pater eo quod generat sed quia habet genitum secum coexistentem, sed habere genitum coexistentem videtur differre ab eo, quod est generare, quia in animalibus decidens semen habet actum generationis, sed non habet genitum secum, et per consequens tunc non est pater, sed postea. Haec Scotus in quodl. et in quarto, in locis praedictis, dicit quod generare, sive genuisse non est fundamentum paternitatis, sed potentia generativa est ejus fundamentum, et hoc propter duas rationes, quas facit in quarto dist. 13. q. I . Prima est, quia non sunt quando actio et passio insunt. Secunda, quia insunt quando actio et passio non insunt.

Solutio, dicas, quod Doctor noluit habere quod pater esset pater sua actione, id est, actu suo generandi, quia hoc est falsum, sed tantum voluit dicere quod pater nullam aliam operationem habet, per quam postea dicatur pater formaliter, praeter istam, quia nil aliud facit pater nisi decidere semen.

LXVIII.

Scotus in primo, distinct. quinta q. 2. dicit quod persona est simpliciter simplex ; hujus oppositum habet in 8. et 26. distinctionibus primi, et saepissime in doctrina sua.

Solutio, dicas quod Scotus noluit hic intelligere, quod sit simplex, id est, non resolubilis in multos conceptus, sed tantum quod est simplex, id est, non composita ; ideo quando Doctor dicit quod persona est simpliciter simplex, debet exponi simpliciter simplex, id est, summe simplex.

LXVIII.

Scotus in primo, dist. quinta q. 2. dicit quod nulla natura creata habet prius esse naturaliter, quam in supposito, cujus oppositum habet in quarto, dist. 45. q. 3. Contra, natura est naturaliter prior singularitate ; ergo et ratione suppositali, quae sequitur naturam singularizatam. Secundo, talis natura est prior natura negatione fundata in illa ; antecedens est Scoti in secundo dist. 3. q. I . Tertio, natura assumpta a Christo nunquam fuit in supposito. Quarto, data veritate hujus propositionis, quaecumque natura creata esset inassumptibilis a Verbo, et a quacumque alia persona divina ; hujus oppositum habet Scotus in 3. d. 2. q. I .

Solutio, dicas quod natura creata non habet verum esse existentiae in ultima actualitate, nisi in singulari, quia ut prior singularitate, etiam ut habens verum esse existentiae, est contrahibilis per haecceitatem existentem propria existentia. Sed natura divina, ut prius natura supposito, habet verum esse in ultima actualitate, et etiam natura creata non habet esse ultimum actuale et incommunicabile, quod esse nata est habere cum sit divisibilis, nisi actu habeat negationem duplicis communicabilitatis ; natura autem divina, etiam in supposito divino, nullo modo actuatur. Vel dicas ut dicit Doctor, quod naturae divinae in illo priori consideratae, convenit quod sit per se, ita quod sibi repugnet esse in supposito alieno, sed non sic repugnat naturae creatae, nisi ut habet esse in proprio supposito.

LXIX.

Scotus in 1. d. 5. q. 2. dicit quod nulla entitas est simpliciter perfectior termino formali; hujus oppositum habet in 7. Metaph. q. 6. ubi vult compositum esse perfectius forma.

Solutio, dicas quod argumentum procedit de termino formali partiali, et Doctor in 1. d. 5. q. 2. intelligit de termino formali totali, qui est ipsa natura. Sed dices contra, ens quod includit naturam et differentiam individualem simul, adhuc est perfectius ipsa natura. Dicas quod Scotus in 1. d. 5. q. unica,non comparat naturam ad totum quod includit naturam et differentiam, sed comparat naturam ad quodcumque aliud concurrens cum ea ad generationem.