OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CX.

Scotus in 1. d. 26. dicit quod haec non est formalis, nec per se : Pater est Deus, hujus oppositum habet in 1.

d. 4. q. 2. ubi dicit quod haec est formalis : Pater, Filius et Spiritus sanctus sunt Deus.

Solutio, dicas quod Scotus in d. 4. q. 12. loquitur secundum opinionem tenentem quod personae constituantur per absoluta. Vel dicas quod Scotus ibi comparat ad invicem istas duas propositiones, videlicet : Pater est Deus, et hanc : Deus est Pater, et dicit hanc : Deus est Pater, non esse formalem, sed bene hanc : Pater est Deus ; dicas ergo quod Scotus dixit eam esse formalem non simpliciter, sed in respectivo sermone.

CXI.

Scotus in 26. d. circa finem, dicit intellectualitatem in Deo esse modum intrinsecum ; hujus oppositum habet in quodl. q. 1. et in 1. Report. d. 35. ubi dicit quod si essentia divina definiretur, tunc intellectualitas esset de formali ratione definitiva ejus.

Solutio, dicas quod intellectualitas potest capi dupliciter : Primo, ut est actus primus, et sic est de formali ratione ; secundo modo, ut est quaedam habilitas, et sic potest dici modus intrinsecus, vel melius aptitudo quaedam.

CXII.

Scotus in 1. distinct. 3. quaest. 7. et d. 27. vult quod notitia distincta et confusa de eodem objecto, sint ejusdem speciei ; hujus tamen oppositum habet in 2. dist. 26. et in 4. dist. 49. q. 5. et in 3. d. 3. et 2. Metaph. q. 3.

Solutio, dicas quod sunt ejusdem rationis objectivalis, sed non ejusdem rationis simpliciter.

CXIII.

Scotus in 1. d. 27. habet pro in conveniente quod idem sit activum et passivum respectu ejusdem ; hujus tamen oppositum dicit in 2. d. 2. q. 10. et d. 25.

Solutio, dicas quod Scotus in 27. d. 1. arguit ad hominem. Secundo dicas quod Scotus in 27. d. 1. habet pro inconvenienti quod idem sit tantum activum respectu alicujus actus, et quod etiam sit tantum passivum respectu alterius actus ejusdem rationis.

CXIV.

Scotus in 1. d. 27. ponit habitum in memoria ; hujus oppositum habet in

1. d. 3. q. 6. et d. 17. q. 2. et in 2. d.

11. et 23. et 25. ubi vult habitum nullo pacto esse repraesentativum.

Solutio, dicas quod Scotus in 27. d. 1. loquitur secundum opinionem tenentem quod habitus sit repraesentativus. Secundo, dicas quod habitus dicitur pertinere ad memoriam, non quod sit repraesentativus, sed quia facilitat potentiam, hic modus dicendi videtur tutior.

CXV.

Scotus in 1. dist. 3. q. ultima, et in 2. d. 17. et in 3. d. 17. et 26. dicit quod intellectus et memoria sunt una potentia tantum ; hujus oppositum habet in 3. d. 23. ubi dicit quod tres sunt potentiae animae.

Solutio, dicas quod absolute tantum sunt duae potentiae, tamen inquantum sunt partes imaginis, sic dicuntur tres, quoniam intellectus sub ratione memoriae constituit primam partem imaginis, et sub ratione intellectus seu intelligentiae constituit secundam ; tamen in se est eadem potentia, quae pro duabus accipitur, quoniam intellectus diversimode consideratus constituit duas partes imaginis.

CXVI.

Scotus in 1. d. 28. q. 2. in fine, dicit quod natura creata est limitata ad unum suppositum ; hujus oppositum habet in quodlib. quaest. 2. et in 2. d. 3. quaest. 7.

Solutio, dicas quod quando Scotus dicit in 1. sent. dist. 27. quaest. 2. quod natura creata est limitata ad unum suppositum, non intelligit de natura in se, sed de natura hac singulari, ita quod omnis natura creata de se communicabilis est.

CXVII.

Scotus in 6. quodl. vult quod aequalitas et similitudo sint relationes reales ; hujus oppositum dicit in 1. d. 31.

Solutio, dicas quod Scotus in 31. d. 1 arguit ad hominem, et contra Henricum, qui volebat quod essent relationes rationis.

CXVIII. Scotus in 1. d. 30. q. 2. et dist. 35.

et in quodl. q. 13. et in Praedicamentis, quaestione illa, in qua quaerit, an relativa sint simul natura, tenet quod tertias modus relativorum distinguatur a duobus primis modis per referri mutuo, et non mutuo ; hujus oppositum habet in 5. Met. q. 13. et Antonius Andreas 5. Metaph. quaest. 16. ubi tenent quod distinguantur penes sua fundamenta, ubi dicunt quod tertius modus non distinguitur a duobus primis penes mutuo et non mutuo referri, sed per sua fundamenta, quia primus modus fundatur super rem de genere Quantitatis, et secundus super rem de genere actionis vel passionis, seu super principia activa et passiva ; tertius vero super rem cujuscumque generis, et super res diversorum generum.

Solutio, dicas quod distinctio istorum modorum potest duobus modis inquiri : Uno modo effective et extrinsece, et isto modo distinguuntur per fundamenta, quibus applicantur ; secundo modo distinguuntur intrinsece et formaliter, sive per aliquid habens se loco istius formalitatis intrinsece ; et sic tertius modus distinguitur a duobus primis per mutuo et non mu-tuo referri, et sic soluta est contradictio.

CXIX.

Scotus tra 1. dist. 26. et 28. q. 3. et dist. 35. et 43. habet quod relativum non debet definiri per suum correlativum, sed per fundamentum sui correlativi ; hujus oppositum habet in Universalibus q. 15. et in Praedicamentis, q. 25. ubi dicit quod relativum debet definiri per suum correlativum, ubi citat Porphyrium in capite de Specie, ubi dicit quod necesse est in utrorumque rationibus utrisque uti. Et Aristoteles in Praedicamentis capite Ad aliquid, dicit quod si quis definite noverit unum relativorum, definite noscet et reliquum ; et idem in 6. Topic. dicit quod duplum non potest sine dimidio definiri, et quaecumque per se, et ad aliquid dicuntur.

Solutio, dicas, si vis solvere hoc argumentum confuge ad solutionem, quam habet Scotus in sua Logica, ubi habet in quaest. 25. Praedicamento rum, hoc argumentum : Id quod ponitur in definitione est prius et notius, verum est de definitione, quae tantum datur per essentialia, sicut est definitio substantiae, vel ad minus alicujus absoluti non respectivi. Quia enim respectiva mutuo dependent, ideo mutuo se definiunt, licet neutrum sit prius altero ; absolutum autem potest cognosci in se per essentialia et notiora, ideo in sua definitione alia poni non debent ; illud autem quod per se, secundum quod est, dependet ad aliud, sine illo cognosci non potest, sicut dicitur in Praedicamentis in cap. de Relativis, et ideo ponitur correlativum non ut notius, sed quia sine eo definitum cognosci non potest.

Ad illam auctoritatem Porphyrii respondet Tartaretus in cap. de Specie, et glossat illam sic : Relativum debet definiri per suum correlativum, idest, per suum fundamentum sui correlativi quod est prius et notius ; et in Praedicamentis respondet quod illae auctoritates, videlicet Aristotelis et Porphyrii, de rigore sermonis sunt falsae, et dicit quod relativum bene refertur ad correlativum, sed non terminatur ad illud, sed ad ejus fundamentum. Praeterea Tartaretus glossat auctoritatem Aristotelis, ubi dicit sic : Si quis definire cognoverit unum relativum, faciliter poterit cognoscere et reliquum ; docet ibidem Tartaterus quod quis poterit definite cognoscere unum relativum per suum fundamentum, et per fundamentum sui correlativi absque hoc quod cognoscat suum relativum. Ad contradictionem dicas quod cum Doctor dicit, relativum debere definiri per suum fundamentum, intelligit de definitione data per prius, et per notius, et non de definitione absolute.