OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CLXX.

Scotus dicit, quod pecuniae ut sunt in phantasmate, tunc voluntas potest elicere, vel dare liberaliter contra tertiam viam ratione tertia ; hujus oppositum habet inferius dist. 3. primi, q. 6. ubi dicit quod dum sunt in phantasmate, non possunt movere intellectum, sed ut sunt in specie intelligibili.

Solutio, dicas quod Scotus in 4. q. prologi, loquitur secundum opinionem Henrici, in 3. dist. loquitur secundum opinionem propriam. Vel dicas quod phantasma dupliciter consideratur : Uno modo proprie ; alio modo pro repraesentatio quodam. In 4. quaest. prologi, sumitur secundo modo, in 3. autem dist. q. 9. sumitur primo modo.

CLXXI.

Scotus in q. 4. prologi ad tertiam viam ratione quarta, dicit quod causa nullum esse capit a causato : hujus oppositum habet in 7. Metaph. q. 6. et in Quodlib. quaest. 9. ubi dicit quod forma capit aliquid a composito.

Solutio, dicas quod causa extrinseca non capit aliquid a causato, sed bene causa intrinseca. Vel dicas, causam intrinsecam capere aliquid a causato stat dupliciter, vel esse subsistentiae, vel esse essentiae ; causa igitur capit esse subsistentiae a composito, non autem esse essentiae.

CLXXII.

Scotus in 4. q. prologi, contra conclusionem Commentatoris tribus viis habet pro inconvenienti quod detur aliquis actus, qui non sit nec practicus nec speculativus ; hujus oppositum habet in principio ejusdem quaest. ubi numerat multos actus sensitivos et vegetativos, qui ut procedunt ab operatione intellectus, non sunt practici, nec etiam speculativi.

Solutio, dicas quod Scotus loquitur de actibus, qui sunt in nostrapotestate, qui sunt practici vel speculativi ; actus autem sensitivi et cogitativi non sunt in nostra potestate. Sed dices velle furari et furari non sunt praxis, et tamen sunt in nostra potestate, ut dicit Scotus. Dicas quod actus hujusmodi sunt in triplici differentia, vel sunt bestiales, ut fricare barbam, et hujusmodi sunt indifferentes. Alii sunt eliciti, et sunt in nostra potestate, secundum rectam rationem, et tales sunt praxis, quia sunt alterius potentiae quam intellectus. Alii sunt in speculatione non directiva in praxim ; primi sunt indifferentes ; secundi sunt practici ; tertii speculativi.

CLXXIII.

Scotus arguens contra tertiam viam ponentem quod volitio non est propria praxis, nisi in ordine ad actum imperatum, tenet quod electio recta est ab habitu virtutis, sive actus virtutis est ab habituvirtutis ; hujus oppositum habet in 1. dist.14. et in 4. dist. 15. q. 2. ubi dicit quod non est de ratione actus moralis quod sit generatus ab habitu virtutis.

Solutio, dicas quod Scotus non negat quin possit esse actus virtutis, et electio recta nullo habitu praesupposito, et sic intelligit in d. 15. et in 4. d. 14. q. 2. In quarta vero quaest. prologi, vult quod non possit aliquis facile et perfecte agere virtuose, et faciliter virtuose operari nisi ab habitu virtutis.

CLXXIV.

Scotus in secundo artic. quaest. quartae prologi, quaeritan Theologia contingentium sit practica, dicit quod cognitio practica et praxis non sunt ejusdem suppositi ; idem tenet in 3. dist. 36. Hujus oppositum habet in dist. 38. primi, scilicet quod cognitio practica et praxis sunt ejusdem suppositi.

Solutio, dicas quod Scotus in 1. q. 4. prologi, et in 3. dist. 66. dum dicit quod cognitio practica et praxis non sunt ejusdem suppositi, loquitur ad mentem propriam ; in dist. vero 38. primi, loquitur secundum communem opinionem.

CLXXV.

Scotus respondens ad quartum argumentum primae quaestionis, dicit quod sensitiva hominis, ex quo ordinatur ad intellectivam, sit nobilior sensitiva bruti, quo in loco videtur velle ponere sensitivam animam formaliter in homine: hujus oppositum habet in 2. dist. 15.

Solutio, dicas quod Scotus in prima quaest. prologi, loquitur tantum exemplariter ; in secundo vero Sentent. dist. 15. tenet quod sensitiva realiter distinguatur ab intellectiva.

CLXXVl.

Scotus in solutione secundae quaest. prologi, solvendo tertiam rationem opinionis, determinat quod distinctio sumatur a fine, ut finis distinguitur contra objectum, non accipitur bonitas actus moralis ; hoc idem dicit in 10. q. Quodlib. ubi vult quod actus bonus primo dicatur a prima circumstantia objecti. Hujus oppositum habet in eadem quaest. 10. Quodlib. ubi dicit quod prima bonitas dicitur esse prima circumstantia finis, et actus bonus non competit alicui,nisiin ordine ad viam.

Solutio, dicas quod prima bonitas est prima circumstantia objecti bonitate naturae et generationis, et est prima circumstantia finis primitate perfectionis. Vel dicas quod cum Scotus dicit quod prima bonitas moralis actus est a fine, verum est inter circumstantias se tenentes ex parte differentiarum ; et dum dicit quod prima bonitas moralis est a circumstantia objecti, dicas quod verum est materialiter.

CLXXVII.

Scotus in 1. q. primae dist. 1. ponit quamdam divisionem de fruitione, quae fruitio triplex est ; alia est ordinata ; alia inordinata ; alia in communi. Contra Scotum arguit Alphonsus

Toletanus, qui citat in hoc Landulphum q. 5. hujus dist. et arguit sic: Nullum superius condividitur cum suis inferioribus, ut animal non dividitur in rationale et irrationale, et in animal in communi, ut fruitio in communi, est communis ad fruitionem ordinatam et inordinatam ; ergo. Secundo arguit sic: Omnis fruitio posita in effectu est vel ordinata vel inordinata ; ergo non ponitur tertium membrum. Tertio, fruitio in communi dicatur per se de fruitione ordinata et inordinata ; ergo similiter ordinata fruitio, et inordinata sunt extrema contradictionis ; ergo non datur medium.

Solutio, dicas quod fruitio in communi non est alia fruitio a fruitione ordinata, et a fruitione inordinata, et non ponitur in numerum cum illis, quasi sit una tertia fruitio: sed est communis et indifferens, ut superius ad sua inferiora, ut animal consideratur in communi indifferens, et etiam consideratur, ut est rationale vel irrationale ;ita fruitio in communi positive neque est ordinata neque inordinata; sed bene permissive potest esse ordinata et inordinata. Vel dicas, quod permittit secum utrumque, non ponitur in numerum, sed fruitio in communi permittit secum fruitionem ordinatam et fruitionem ordinatam ; ergo non ponitur in numerum. Exemplum, animal dividitur in rationale et in irrationale, et tamen non sunt tria animalia, sed duo tantum animalia ; ita pariter dicas de fruitione in communi, quae dividitur in fruitionem ordinatam, et in fruitionem inordinatam.

Scotus posita opinione Avicennae dicentis alio a Deo fruendum esse, arguit contra ipsum, et probat quod intellectus noster, cum sit potentia fruens, non quietatur nisi in perfectissimo ente, cum ens in communi sit objectum intellectus nostri, secundum Avicennam ; ergo non potest quietari, nisi in perfectissimo ente: hujusmodi est Deus, ergo non potest quietari, nisi in Deo.

Contra Scotum arguit Occham et Gabriel Biel, dicentes quod Scotus vult probare rationibus naturalibus quod est fruendum Deo clare viso, sed hoc est falsum, quia hoc est tantum creditum.

Dicas, quod istae rationes Doctoris praedictae valent contra Avicennam dicentem ens in communi esse objectum intellectus nostri naturale ; hoc supposito, rationes Doctoris sunt naturales, et contra Avicennam ; secundum veritatem sunt tantum creditae, quia non est naturaliter notum tale ens (ut ponit Avicenna) esse sic objectum naturale intellectus conjuncti, ideo sunt creditae.

Insuper Suessanus arguit contra Scotum in secundo Metaph. et adducit alias duas rationes Scoti in quarto distinct. 49. quaest. 8. ubi dicit quod ens est objectum adaequatum intellectus nostri ; ergo non quietatur, nisi in perfectissimo ente. Similiter dicit quod intellectus potest intuitive cognoscere, quia si potest sensus, ergo et intellectus, et arguit sic : Ens est objectum intellectus, ut causatum a quidditate naturali per phantasmata repraesentata ; semper enim conceptus entis est causatus a quidditate naturali; ergo ens, ut ens, non est objectum intellectus nostri.

Dicas, quod iste non recte habet Scotum, non enim dicit Scotus quod pro statu isto possit naturali ratione probari intellectum humanum non posse beatificari, nisi in cognitione intuitiva summe intellectuali ; sed dicit quod loquendo de intellectu, ex natura intellectus potest naturali ratione demonstrari ipsum non posse beatificari, nisi in tali cognitione intuitiva summi boni, et sic intelligit Scotus ex natura potentiae, et hoc patet a Scoto in prima quaest. prologi.

Ad secundum, falsum est quod non possit intellectus ex natura potentiae intuitive videre intelligibilia, id est, substantias abstractas, licet in hoc statu non possit.

Insuper arguit Suessanus contra Scotum, qui tenet quod non possit naturaliter demonstrari animae immortalitas ; ergo nec posse beatificari, cum mortalitas repugnet felicitati.

Dicas, quod pro statu isto non potest probari naturaliter immortalitas animae, tamen sublata imperfectione hujus status quoad cognitionem, potest probari naturaliter, et sic intellexit Scotus. Et cum dicitur secundum Scotum, mortalitas repugnat felicitati, dicas quod utique mortalitas repugnat felicitati virtualiter, non autem formaliter, quia Christus fuit beatus et mortalis, posset enim quis esse perfecte beatus tantum per instans, durante beatitudine satiandi.

CLXXVIII.

Scotus in dist. primi, arguendo contra Thomam, dicit quod accidit quod in eodem conjungatur ratio primi efficientis et primi finis, nec quietat inquantum primum effectivum ;

hujus oppositum habet in dist. 2. q. primi, ubi probat illum esse iufiniti vigoris, quia est infinitum infinitorum objectorum ; ergo sibi non accidit ratio effectivi primi.

Solutio, dicas quod primo effectivo ex natura rei non accidit quod conjungatur ratio primi efficientis et primi finis ; sed accidit ad oppositum Avicennae, quia secundum Avicennam, secunda Intelligentia est effectiva tertiae, non tamen est finis ejus ex natura rei. Vel dicas quod primum effectivum non dicitur quietari, ut effectivum, sed ut finis tantum quietat.

CLXXIX.

Scotus in tertio articulo distinctionis primae, q. 1. primi, dicit quod voluntas, sicut potest absolute velle et non velle, ita velle sic, et non velle sic ; hujus oppositum habet in quaest. 2. dist. primi, ubi dicit quod in potestate voluntatis est frui, vel non frui, non tamen est in sua potestate frui sic, vel non frui sic.

Solutio, dicas quod Scotus in prima, q. dist. primi, loquitur de fruitione in communi ; in secunda autem quaestione ejusdem dist. loquitur de fruitione ordinata, et de fruitione viatoris, et non de fruitione comprehensoris.