OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CCXL.

Scotus in 1. d. 33. q. unica, dicit quod relatio non potest cognosci, nisi termino praecognito, et expresse dicit in prologo, q. penultima, quod cognitio relationis dependet a cognitione terminorum. Hoc autem habet in quodl. q. 14. Stante hoc sequitur quod cognitio relationis, quam cognoscit intellectus divinus, et quo terminatur ad creaturam, non poterit cognosci sine creatura, et sic dependebit a creatura. Hujus oppositum habet in prologo, q. penultima, et in quodl. 15. Solutio, dicas quod licet cognitio relationis dependeat a fundamento et termino, sicut in esse, ita et in cognosci, talis tamen cognitio poteri causari ab aliquo virtualiter continente terminum et fundamentum secundum totam entitatem ; ipsa tamen cognitio non poterit haberi nisi praecognitis fundamento, et termino. Quamvis enim intellectus divinus possit vere causare cognitionem paternitatis, non tamen poterit distincte cognoscere paternitatem, nisi praecognoscat terminum et fundamentum, quia cognoscere paternitatem in se, et non cognoscere esse ad aliquid, est non cognoscere paternitatem ; sic dico in proposito, quamvis cognitio illius relationis sit tantum a Deo, tamen ipsa non potest distincte cognosci, nisi praecognita ipsa creatura, ad quam terminatur ; continet enim virtualiter secundum entitatem omnem creaturam, in quocumque esse, sive reale,

sive secundum quid. Vel dicas quod etsi cognitio relationis, quam cognoscit intellectus divinus ex quo terminatur ad creaturam distincte non possit cognosci, nisi praecognita ipsa creatura, non tamen sequitur quod intellectus divinus dependeat a creatura, quia intellectus divinus tum in esse reali, tum in esse cognito, continet ipsam creaturam triplici continentia, scilicet virtuali, formali et eminentiali, et sic Scotus sibi non contradicit: et dum dicit Scotus quod cognitio relationis dependet a cognitione terminorum, verum est quando termini virtualiter non continentur in aliquo ; exempli gratia, relatio quae est inter patrem et filium, pendet a cognitione terminorum, quia filiatio virtualiter non continetur in paternitate, et propterea cognitio paternitatis dependet a cognitione filiationis.

CCXLI.

Scotus in 1. sent. d. 25. q. unica, dicit quod esse cognitum lapidis, ut causabilis, est ratio aeterna in mente divina, id est, quod tale esse cognitum necessario praecedit illud esse cognitum, an sit esse quidditativum rei, et tunc tale esse erit unum per accidens, et sic de illo nihil per se potest praedicari, et sic omnes propositiones de quidditate erunt per accidens, et nullae erunt in primo modo dicendi per se, cujus oppositum habet in 36. et 43. d. 1.

Solutio, dicas quod tale esse, quod dicitur ab aeterno esse quidditativum, est esse possibile quod esse possibile fundatur in esse cognito ; intellectus enim divinus prius producit rem in esse cognito, et post in esse possibili. Unde Doctor in d. 43. probat quod possibilitas rerum primo est ab actu intellectus divini. Vel dicas quod quando Scotus dicit in 39. d. 1. sive 36. arguendo contra D. Bonaventuram, quod idea est tantum necessariorum ; et in 35. d. 1. q. unica, dum dicit ideam esse respectu possibilis creabilis, loquitur ad mentem propriam ; dum autem dicit ideam esse tantum necessariorum, loquitur contra D. Bonaventuram. Vel dicas formaliter quod quando Scotus dicit quod esse cognitum lapidis est ratio aeterna in mente divina, id est, quod tale esse cognitum, necessario praecedit quid sit illud esse cognitum, et sic de illo nihil potest praedicari, et sic omnes propositiones de quidditate erunt per accidens, et nulla erit in primo modo dicendi per se. Dicas quod aliquae propositiones possunt dici per accidens, et per se ; per se, prout sunt rationes aeternae in mente divina, et prout eminenter continentur in mente divina, et tunc illae propositiones sunt in primo modo dicendi per se ; dicuntur per accidens, prout transeunt super esse possibile, et sic conciliatur Scotus.

CCXLII.

Scotus in d. 38. q. unica, dicit quod si intellectus praedeterminaret, tunc voluntas necessario conformaretur illi ; hujus oppositum videtur habere in q. de Theologia, an sit practica, ubi dicit quod ad hoc quod cognitio necessariorum dicatur practica, tria requiruntur. Primo quod sit prior praxi eiiciendi ; secundo, quod sit conformis, sive conformativa, sive directiva ; tertio, quod respiciat voluntatem regulabilem et determinabilem ; hoc ultimum videtur negare, quia videtur importare imperfectionem, quod sit determinabilis aliunde, et hoc dicit, quod de necessitate conformaretur.

Solutio, dicas quod Scotus in q. de Theologia, loquitur de his quae tantum sunt ad intra, et quae sunt simpliciter necessaria ; in d. vero 38. q. unica loquitur de factibilibus, et tunc esset inconveniens, quod divina voluntas determinaretur necessario ab intellectu divino respectu factibilium, quia tunc necessitate produceretur illa.

CCXLIII.

Scotus in d. 36. q. unica, dicit ad hoc quod intellectus producat aliquid, necesse est intellectum illud prius intelligere. Hujus oppositum habet in d. 39. ubi dicit quod contingens inquantum hujusmodi, non sit praecognitum antequam voluntas determinet, imo ipsa prius determinat, et postea intelligitur.

Solutio, dicas quod aliud est producere aliquid tantum secundum esse secundum quid, et aliud est producere secundum esse simpliciter. Primo modo nullum est inconveniens ; secundo modo utique esset inconveniens intellectum divinum omnino independentem, et in essendo, et in causando, producere aliquid secundum vere esse simpliciter et reale, et non praeintelligere illud ; et dicitur independens in agendo, quia hoc non est inconveniens de agente omnino independente, ut de Sole, quod producat non intelligendo, tunc enim dirigetur ad finem ab alio cognoscente et amante finem.

Laus Deo, Deiparae Virgini, et Patri Francisco Ordinis fundatori, et Antonio ejusdem Patris sectatori maximo.

EXPLICIT EDITIO WADDINGI.

IN PHYSICORUM LIBROS.

P. Carolus Josephus a S. Floriano, Strict. Obs., provinciae Mediolanensis, opus composuit septem tomis constans, " Joannis Duris Scoti Philosophia nunc primum recentibus placitis accommodata, anno 1782. " In sua praefatione tomi quinti, vindicat contra Waddingum (cf. t. 2. p. 349) authenticitatem Commentariorum Scoti in Libros Physicorum. Hanc praefationem referimus, ut lector utriusque rationes possit dijudicare. (PP, Editores).

Quod saepe a nobis proferantur in hoc quinto praesertim tomulo Commentaria in libros Physicorum Aristotelis sub Joannis Duns Scoti nomine typis vulgata, quae licet communiter velut genuinum et authenticum Subtilis Doctoris opus habeantur, a Gl. tamen P. Luca Waddingo in Censura, quae Lugdunensi eorumdem Commentariorum editioni praemittitur, tanquam spuria et supposititia traducuntur, non abs re erit ipsorum authenticitatem hic vindicare, ne forte lubrico atque instabili fundamento innixa cuipiam videatur concordia, quam inter Scoti nostri doctrinam, pluresque recentiorum Philosophorum sententias instituere pergimus. Scotum, quemadmodum ingenue fatetur ipse etiam Waddingus, in libros Physicorum scripsisse, testes sunt Henricus Willottus, Joannes Pitseus, Antonius Possevinus, et ipse Scotus lib. 5. Metaphys. q. 9. et lib. 9. q. 14. Nihilominus cum in quibusdam manuscriptis exemplaribus ejusdem Operis ad calcem Expositionis textus Aristotelis haec subjungantur : Explicit expositio Librorum Physicorum lecta a Magistro Joanne Scoto. Parisiis. Deo gratias ; atque ad calcem similiter postremae quaestionis subdatur : Expliciunt quaestiones Libri Physicorum lectae a Reverendo Magistro Joanne Scoto Ordinis Minor. Parisiis. Anno Domini MCCC ; cumque insuper Pranciscus Pitigianus Aretinus, qui ex mutua eorumdem manus scriptorum exemplarium collatione praefatum Opus primus omnium typis edendum curasse vulgo creditur , in Epistola praeliminari suspicetur, Joannem Duns Scotum adhuc juniorem haec scripsisse ac legisse in saeculo priusquam Minorum Sodalitio nomen dederit ; Waddingus inde concludit, istiusmodi Commentaria et Quaestiones in Physicorum Libros genuinum Scoti nostri foetum esse non posse. Arbitratur enim per ly Parisiis anno domini MCCC indicari locum et tempus, quo Scotus legisse fertur praedictas Quaestiones in Libros Physicorum. Propterea ita argumentatur : Quomodo ergo Scoti esse possunt, qui sub illum annum adhuc haerebat Oxonii, et nonnisi tertio post anno pervenit Lutetiam, quod alias ex ipsius scriptis monstravimus Annal. 1309. n. 20. Ante illud tempus legerat absolutissimum et notissimum Commentarium in quatuor libros Sententiarum, inde Scriptum Oxoniense nuncupatum : qui fieri potuit, ut antequam Minoribus nomen daret has scripserit quaestiones ? Octavo post anno mortuus est Coloniae ;non ergo in saeculo existens istos potuit legere Commentarios, nempe, si eos scripserit anno Domni MCCC. Quamvis igitur, cogentibus Willotti, Pitsei, Possevini, ac ipsius etiam Scoti testimoniis, inficiari nequeat Waddingus Scotum nostrum scripsisse Commentarios in Libros Physicorum ; negat tamen hos illos esse, quos Franciscus Aretinus edi curaverat, Hylarion Sacchettus posthumos reapse edidit, et Waddingus ipse recusit. Horum vero Auctorem esse putat alium quemdam Joannem Scotum, qui circa illud tempus Lutetiae Parisiorum florebat, ac anno 1309 subscripsit Parisiis Artiparvae Raymundi Lulli, ita scilicet : Joannes Scotus in Artibus Magister anno 1309 die Martis post octavam festi Purificationis. Quod ergo opinetur, tempus, locum et nomen consentire, huic ideo Joanni Scoto non autem Scoto nostro, opus adscribendum probabiliter censet.

Verum in primis nomen sane, quod praecipuum est, nequaquam consensit. Etenim ad calcem veterum Codicum, quibus Franciscus Aretinus usus est, subscribebatur Quaestiones fuisse lectas a Magistro Joanne Scoto Ordinis Minorum. Idcirco non relinquitur locus suspicandi quaestionum Scriptorem fuisse alium Joannem Scotum a Waddingo memoratum, qui ex Minorum Ordine certe non erat. Recepta porro est apud omnes Critices regula, velut nos ipsi in Logica exposuimus lib. 4. sect. 2. art. 2. genuina et authentica habenda esse opera, si aliqua Manuscripta existimatione digna, eaque in primis, quae Auctori magis coaeva videntur, in fronte, vel etiam in calce Operis nomen ejusdem gerant Auctoris. Alia praeterea est Critices regula a nobis pariter ibidem relata, certo genuinum et Authenticum habendum esse Opus, cui constans et perpetua, nemine refragante, suffragatur traditio. Ast ante Waddingi tempora nemo dubitavit de authenticitate praedicti Operis, neque unquam datum est reperire exemplaria vel manuscripta, vel typis edita, quae alio nomine, quam Joannis Duns Scoti, aut Joannis Scoti Ordinis Minorum inscriberentur. Et quod magis movere debet, priusquam Hylarion Sacchettus anno 1617 praelo tunc primum vulgaret posthumum Francisci Pitigiani Manuscriptum, quod morte praeventus Pitigianus edere nequiverat. jam quaedam ejusdem editiones Operis sub Dunsii Scoti nomine vulgatae fuerant, quarum binas commemorat Gulielmus Cave Venetiis facias, alteram anno 1504, alteram anno 1597. Ultra igitur manuscripta exemplaria, quibus usus est Pitigianus, quipiam alius Codex Joannes Duns Scoti nomen praeseferens longe prius repertus fuerit necesse est, quo saltem parari potuerit editio Veneta anni 1504. Nonnulli quidem, quemadmodum Waddingus refert, hoc Opus tribuerunt cuidam Marsilio, qui florebat circa annum 1494. At manuscripta exemplaria Francisci Aretini, in quibus adnotatur Scoti nomen, majorem antiquitatem manifeste sapiebant.

Ad locum vero et tempus quod attinet, gratis ac immerito velut certum supponit Waddingus ea verba Parisiis anno Domini MCCC, quae subjiciebantur ad calcem alterius Codicis, significare locum et tempus, quo lectae fuerunt Quaestiones a Joanne Scoto O. M. Nam ante vocabulum Parisiis in editione Veneta Hylarionis Sacchetti interseritur punctum, et in Lugdunensi ipsius Waddingi ponitur lineola, quam virgulam dicunt, in distinctionis signum. Illa igitur verba Parisiis Anno Domini MCCC non referuntur ad praecedentia, sed absolute posita fuerunt, ut designaretur locus et annus, quo Scriba ex praeexistente exemplari exemplar illud transcripsit. Neque dissentit Franciscus Aretinus, qui in praeliminari Epistola ait quidem, a Scoto adhuc juniori eas fuisse lectas Quaestiones, non vero lectas fuisse Parisiis, sed tantum exemplaria illa vetera characteribus Gallicis fuisse conscripta. Ex Codicibus itaque a Pitigiano relatis nihil obstare videtur Operis authenticitati, quinimo ex iisdem plane suadetur, illud esse authenticum et genuinum.

Alterum satis valitum authenticitatis argumentum eruitur ex ipsius Scoti testimoniis, quibus suam Expositionem in Libros Physicorum commemorat. Praeter enim loca a Waddingo ex Metaphysicorum Libris supra relata, alia quaedam occurrunt in Sententiarum Commentariis, nimirum lib. 2. dist. 2. q. 9. et Iib. 4. dist. 13. q. 1. quibus Subtilis Doctor innuit se scripsisse in Physicorum Libros, quibusque conficitur, maxime ex Iib. 2. Sent. dist. 2. q. 9. atque ex Iib. 9. Metaph. q. 14. suos Physicorum Commentarios, quos Scotus citat, eos ipsos esse, qui sub illius nomine modo circumferuntur. Haec namque habet memorato Sententiarum loco : Quae Averrois expositio est litterae Aristotelis contraria, quod patet ex translatione sua in multis locis, quia in Physicorum text. 127. ubi translatio nostra habet repente, sua translatio habet subito. In Vulgatis porro Scoti Physicorum Commentariis Iib. 4. text. 127. reapse legitur vocabulum repente, et hac ratione exponitur: Iste terminus repente signifleat tempus ita parvum, quod est insensibile propter parvitatem. Pariter Iib. 9. Metaph. q. 14. citat suam Expositionem Iib. 8. Phys. text. 27. g Moventium, et revera in saepe memoratis Phys. Libris expositio text. 27. Iib. 8. tribus absolvitur paragraphis, quorum secundus incipit Moventium. Nescio, anluculentiora desiderari possint ad Operis authenticitatem suadendam. Nunc vero jam quisque intelligit frustra a Waddingo objici, quod Iib. 8. q. 1. citetur ipse Scotus his verbis : Vide Scotum in 2. dist. 1. q. 3. ad 2. principale ; haec quippe esse debuit cujuspiam Amanuensis adnotatio, quae subinde in alio transcribendo exemplari facile poterat ex margine in textum irripere. Etenim, juxta Critices regulas, cum de authenticitate Operis satis jam constat, sufficiunt conjecturae et rationes probabiles ad ea enodanda et concilianda, quae ipsi authenticitati adversari videntur. Hinc frustra etiam ex iisdem Commentariis multa alia ab eodem Waddingo congeruntur, quae, ut ipse ait, Scoti doctrinae communiter receptae omnino sunt contraria. Nam semel demonstrata ipsorum Commentariorum authenticitate, vel curandum est horum sententias cum reliquis Dunsii Operibus conciliare,vel dicendum Doctorem Subtilem, non secus ac praestiterint plures alii classici Auctores, aliquando sententiam mutasse ; at nunquam ex opinionum discrepantia, si quae est, licebit inferre spurium ac suppositium esse illud Opus, quod aliunde satis liquet, genuinum et authenticum esse. Praeterea sub judice adhuc Iis est, num doctrina Scoti apud Scotistas communiter recepta sit in omnibus vera Scoti doctrina.

Ego equidem oppositum sentio.

Communiter Nostrates, quod nefas esse putarent, praeteritis saeculis, ab Aristotelis et Scolasticorum placitis recedere, ne suspectae doctrinae notam Scoto eorum Magistro inurerent, tamquam certum praesupponi volebant, ipsum fuisse purum putidumque Scolasticum, ac rigido Peripateticum. Verum illi, qui absque ejusmodi praejudicatae mentis opinione legerunt Scoti opera, vel ejus gloriam non ita superstitiose curarunt, aliud prorsus de ipsius doctrina tulere judicium. Pitigianus sano conqueritur in Epistola praeliminari ad Physicorum Libros, multos sua tempestate jam extitisse, qui Palam profiteri minime erubescebant Scoticam sapientiam ab Aristotelica dogmate esse penitus alienam, imo et Aristoteli, Averroi, Themistio, Simplicio coeterisque Peripateticis omnino repugnare ; ac subinde ipsemet cogitur candide fateri, a ratione alienum existimandum non esse, quod saepissime Scotus Aristotelis et Averrois opinionem detestetur. Cl. etiam Eusebius Amort, qui systemata tum veterum, tum recentiorum Philosophorum satis noverat, de Scoti doctrina ita loquitur Phys. Gener. P. 1. cap. 12. : Secunda est Schola Scotistarum, qui sic denominantur a Scoto Subtili Doctore Ordinis Minorum S. Francisci ;is commehtando in Aristotelem, et plura alia scribendo, talia miscuit principia, quae coordinata construi possunt in systema Philosophiae Scoticae Modernae.

Nihilominus, ut omnis de Operis authenticitate dubitandi ansa praecludatur,

breviter iis quoque satisfaciam, quae in eodem Opere Waddingo maxime displicent, ac velut Scoto nostro plane indigna ipse traduxit. Itaque ob id damnatur in primis Auctor Commentariorum, quod asserat lotum Physicum non distingui realiter a suis partibus simul sumptis et unitis. Hoc quidem asserit, et vere omnino asserit, neque iis adversatur, quae Subtilis Doctor in Libris Sententiarum tradidit, quemadmodum in Ontologia demonstravimus. Idem Auctor falsitatis simulque contradictionis reprehenditur, quasi docuerit : Impossibile esse dari motum coeli velociorem, quam qui nunc est ;a c sui immemor, subinde dixerit : Intelligentiam movere orbes voluntarie, ea, qua vult, velocitate, Deumque posse movere coelos velocius et tardius.

At primum, quod falsum plane est, profert Auctor de mente Aristotelis ; alterum omnino verum de mente sua. En illius verba Iib. 2. q. 4. : Secundum Aristotelem Intelligentia movet coelum voluntarie et necessario, non cum necessitate coactionis, sed necessitate complacentiae, quia placet intelligentiae sic movere, et non potest aliter movere coelum, quam de facto movet. Tamen secundum fidem et veritatem Intelligentia, scilicet Deus, movet coelum libere et contingenter, et potest ipsum movere velocius et tardius, imo potest ipsum facere quiescere, sicut placet sibi.

Redarguitur etiam, quod asseruerit transmutationem esse ipsam materiam, quae transmutatur, atque privationem nihil aliud esse, quam ipsam materiam privatam. Verum dum ait, privationem esse ipsam materiam privatam, non redarguendus, sed laudandus videtur, quia privatio, cum nulla sit entitas, nequit esse quid distinctum a materia privata eique superadditum. Quo autem sensu affirmet Commentariorum Auctor, transmutationem esse ipsam materiam, quae transmutatur, explicat Franciscus Piligianus nota (e) ad q. 8. Iib. 1. transmutatio, inquit, bifariam sumi potest : Uno modo formali, et sic est relatio transmutati ad transmutans, et e contra, et est quid realiter distinctum a materia et forma. Alio modo sumitur transmutatio pro connotato, atque ita est ipsa materia, quae transmutatur ;et in hac secunda significatione debet intelligi Scotus.

In eo quoque reprobatur, quod dixerit implicare contradictionem materiam separari a forma : dixeritque coelum non componi ex materia et forma. Sed ex ipsa quaestione. 20. Iib. 1. quam citat Waddingus, manifeste liquet, intelligendum esse Commentariorum Auctorem de separabilitate materiae a sua forma essentiali, per quam materia est id, quod est, et fit ens actu ; quod iis plane consonat, quae docet Scotus in Libris Sent. et de rer. Princip. atque nos propugnavimus in Ontologia, ubi ostendimus cum ipso Subtili Doctore materiam primam esse veram substantiam, quae extitere potest absque omni forma, quae sit ab illius essentia distincta. Cum vero inquit Iib. 2. q. 4. Coelum non componi ex materia et forma, id unum intelligit, coelum esse corpus simplex, ingenerabile et incorruptibile, non secus atque Scholastici communiter docebant, ut palam fit ex corollario, quod ex praecedentibus ibi deducit. Ex quibus sequitur, ait, quod coelum est forma, capiendo formam) prout distinguitur contra materiam et

compositum. Verum est tamen, quod capiendo materiam large pro cujuscumque transmutationis subjecto, tunc coelum potest diei materia. Et ideo coelum potest sic definiri : Coelum est substantia corporea simplex per privationem compositionis ex partibus diversarum rationum, mobilis localiter, sensibilis, ingenerabilis et incorruptibilis. At coelum carere materia juxta Philosophos docet etiam Scotus 1. 2.

Sent. dist. ii. q. 1.

Reprobatur similiter, quod propugnaverit, actionem et passionem non distingui inter se, neque a re producta ;ac motum esse, ipsum mobile, quod movetur,. Ast quo sensu, quibusque innixus rationibus utrumque Scotus protulerit, aperimus hoc tomulo n. 127 et 154.

Illi praeterea imputatur ad crimen asseruisse, impossibile esse plura corpora, esse in eodem loco : nec posse fieri motum successivum gravium in vacuo.

Primum vero impossibile affirmat, spectatis solis naturae viribus, et juxta principia Aristotelis, ut inde probet cum eodem Philosopho vacuum haberi non posse ; quod tamen, loquens de mente sua, possibile dicit, velut nos ipsis animadvertimus agentes de vacuo n. 32. Secundum pariter omnino pronuntiat de mente Aristotelis, quemadmodum etiam praestitit in Sententiarum Commentariis Iib. 2. dist. 2. q. 9. Cum arguitur, inquit, de dicto ipsius Averrois de gravi, ponatur in vacuo, quod descenderet subito propter defectum resistentiae a parte medii ;dico, quod si vacuum poneretur, grave non moveretur in ipso secundum Philosophum, quia vacuum non posset cedere gravi, et dimensiones separatis non possent esse spatium. Tamen poneretur vacuum posse cedere, et esse spatium, et quod latera pleni non essent simul: (quemadmodum Scotus docet de mente sua in ipsis Phys. Libris, ut constabit hoc Tomulo n. 29.) tunc dico, quod motus gravis esset successive in vacuo, quia prior pars vacui prius cederet, et totum grave prius transiret hanc partem spatii, quam illam, et sicut dictum fuit prius in praecedenti argumento et modo, per se successio est in motu locali ex spatio in quantum quanto. At quidquid protulerit hac super re, in Physicorum Libris, fucum facere non debet, cum ipse Auctor notatum voluerit Iib. 4. q. 12. quod quia numquam expertum est, quid fieret in vacuo, ideo posito, quod esset va cuum, nullus scit quid sequatur, ideo praedictae quaestiones positae sunt verisimiliter conjecturando.

Damnat insuper Waddingus Scriptorem controversi Operis velut asserentem, de facto dari maximam magnitudinem, quae potest esse. Ast immerito. Nam cum ait Iib. 6. q. 2. sed sic non est de magnitudine, quia de facto est maxima magnitudo, quaepotest esse, loquitur de magnitudine, quae supponeretur infinita, quemadmodum ex ipso contextu perspicuum fit. Inquit enim : Nullae partes continui sunt infinitae. Et si quaeratur, qualiter est hoc, quod Aristoteles concedit numerum partium esse infinitum. Dico, quod ipse sic intelligit, quod non est tanta multitudo partium continui secundum unam discretionem, quin posset esse major multitudo partium continui secundum aliam discretionem. Sed sic non est de

magnitudine infinita, quia de facto est maxima magnitudo, quae potest esse. In quo quidnam sit censura dignum, non video.

Illum quoque damnat ac si docuisset Iib. 6. q. 3. punctum materiae primae posse dividi in duo puncta, vel etiam in duas portiones divisibiles. Verum Commentariorum Auctor id minime docuit, sed haec habet longe diversa : Ex quibus sequitur, quod sicut aliquod est punctum compositum ex materia et forma, ita etiam est aliqua linea composita ex materia et forma, et cum hoc etiam aliqua superficies. Et si objiciatur, tunc sequeretur, quod punctum esset divisibile, quia posset dividi in materiam et formam. Respondetur, quod non est inconveniens punctum dividi in partes essentiales, sicut in materiam et formam ;tamen non est divisibile in partes quantitativas. Porro simili quapiam ratione res simplices et inextensas, velut creatos Spiritus, divina virtute esse resolubiles, nos opinati sumus in Ontologia juxta Scoti doctrinam, desumptam non ex Physicorum Libris, at ex aliis Operibus a Waddingo ipso Doctori Subtili attributis.

Eorumdem Commentariorum Auctor male etiam audit apud Waddingum, quod illi exciderit Iib. 6. q. 6. quatuor revolutiones coeli posse fieri eodem instanti, ita ut nulla praecedat. Quomodo id intelligat pervideamus. Postquam conclusionem statuit, impossibile esse motum localem fieri subito, seu unico instanti, id intelligens juxta solas natura vires, subinde hanc aliam ponit conclusionem : Per potentiam supernaturalem possibile esse, quod subito fiat motus localis. Sed haec est quaestio meri nominis: motus quippe localis nomine, qui fieret unico instanti, intelligit simultaneam mobilis replicationem in pluribus locis, ut liquet ex responsione ad tertiam rationem, ubi ait : Et ex hoc conceditur, quod idem sit in diversis locis. Cum ergo respondendo ad sextam inquit : Concedo, quod bis potest fieri revolutio coeli, ter, vel quater, sine hoc quod una proecedat aliam, intelligendus est, quod bis, ter, vel quater coelum infinita Dei virtute possit replicari in eodem orbe,qualibet parte coeli existente ubi est alia. Quod absurdum iis videri non debet, qui concedunt posse corpus divinitus replicari, ac possibilem esse divinitus mutuam corporum penetrationem. Caeterum Subtilis Doctor motum absque successione fieri posse, infinita Dei virtute, docet etiam in Sententiarum Libris : Licet sit possibilis successio in medio, ait Iib. 2. dist. 9. q. 2. non tamen actualis successio, nisi comparando ad virtutem limitatam, cui illud medium est, quod est ex se medium inter extrema, nec potest facere simul mobile sub medio et termino, nec statim sub termino, quasi non esset medium ; secus autem de virtute infinita.

Atque eodem Iib. dist. 2. q. 9. Si esset virtus infinita, posset statim ponere mobile in termino ad quem, etc. animadvertit tamen ipse Scotus, Iib. 4. Phys. q. 9. quod ablata successione, proprie non diceretur motus localis, sed mutatio solum. Praeterea insimulatur idem Commentator in Physicorum Libros, quasi docuerit Iib. 7. q. 1. nullam intelligentiam moveri, nisi assumpto aliquo corpore. Sed hoc protulit de mente Aristotelis, et de motu circumscriptivo, qui est corporum proprius. Ibidem enim paulo infra subjungit : Ad primam rationem de Anima intellectiva dico, quod Aristoteles loquitur ibi de mobili, quod movetur motu locali circumscriptive. Et Iib. O. q. 7. postquam juxta ejusdem Aristotelis principia binas posuerat conclusiones, nimirum: Indivisibile non posse moveri localiter per se, atque indivisibile moveri per accidens, nempe in alio ; tertiam ipse addit specialiter de Mente humana et Intelligentiis affirmans, quod hujusmodi indivisibilia possunt per se moveri, idcirco etiam extra corpus assumptum, motu tamen, qui rebus in loco definitive existentibus competere potest.

Altera est in eumdem Scriptorem criminatio ipsum affirmasse Iib. 7. q. 3. non dari actionem indistans. Quae tamen assertio de agentibus naturalibus plane vera est, ac eo sensu, quo Auctor Commentariorum illam propugnat, omnino consonat Scoti doctrinae. Nam cum ibi negat actionem indistans, intelligit non solum de distantia suppositi, verum etiam de distantia virtutis ; nimirum haud requirit mathematicum agentis et patientis contactum, sed contendit dumtaxat nequire unum in alterum agere, nisi ad hoc saltem illius virtus pertingat, habeaturque virtualis praesentia, sicuti manifeste constat ex eadem quaestione de responsionibus ad objecta. Id porro a nemine in dubium revocari merito potest, estque illud ipsum, quod Subtilis Doctor saepe tradit in libris Sententiarum et alibi, velut Iib. 1. dist. 37. q. 1. Iib. 2. dist. 9. q. 2. ac dist. 14. q. 3. Iib. 4. dist. 45. q. 2. Quodl. q. 3. etc....

Acrius tandem criminatur Waddingus, ac etiam, si Diis placet, tamquam haereticum traducit eumdem Commentariorum Auctorem, quod pluries aperte docuerit ac propugnaverit, accidentia separata a subjecto existere nullatenus posse. Hancque assertionem illam unam fuisse arbitror, quae maxime Waddingum compulit ad perquirendas undequaque rationes, quibus suadere conaretur, praefata Commentaria non esse genuinum Scoti nostri foetum, ut scilicet Doctorem Subtilem a supposita haeresis suspicione liberaret. Verum ejusmodi de accidentibus doctrinam nihil obesse Subtilis Doctoris orthodoxiae, fuse ostendimus hoc ipso tomulo Iib. 3. sect. 1. Atque opinor, Waddingum ipsum, si hac aetate floreret, nobis manum daturum, permissurumque, ut eadem Commentaria Joanni Scoto adjudicarentur, sicuti tota antiquitas tam in manuscriptis exemplaribus, quam in typographicis editionibus constanter adjudicavit.

D U N S S C O T I

DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,