OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

XL.

Scotus in 1.d.2. q. 3. videtur velle quod finitas sit passio ; hujus oppositum habet in 5. q. quodl.

Solutio, dicas quod Scotus in 1. Sent. d. 2. q. 3. accipit passionem pro omni eo, quod est extra quidditatem, et necessario insequitur quidditatem, et sic modi intrinseci possunt appellari passiones.

XLI.

Scotus in 2. q. i. q. 2. videtur concedere infinitum in actu posse dari ; hujus oppositum habet in 2. dist. 1. q. 3. et 2. Met. q. 6. ubi vult quod tale infinitum sit impossibile, etiam Theologice loquendo ; secundum autem Philosophum hoc est clarum esse impossibile, et tamen praesens ratio est ad Philosophum ; ergo in duplici via supponit unum falsum.

Solutio, dicas quod haec est tantum levis quaedam persuasio. Secundo dicas, quod hoc non colligitur ex littera Doctoris, sed, ut patet, signatur extra.

Contra, Scotus in 3. Sent. dist. 13. q. 1. ponit regulam quamdam Aristotelis, quae desumitur ex 3. Phys. t. com. 69. Quantum continuit esse in potentia, tantum contingit esse in actu, tunc sic, contingit dari numerum infinitum in potentia ; ergo contingit dari infinitum in actu ; similiter contingit dari lineam infinitam in potentia, ergo infinitum in actu, et sic erit possibile infinitum in actu. Dicas, veram esse propositionem Aristotelis et Averrois, quod non datur infinitum in actu, sed in potentia tantum, ut habetur 3. Phys. text. comment. 58. et 63. et cum dicunt quantum contingit esse in actu, respondet Averroes 3. Phys. com. 68. quod illa propositio non tenetin numeris, et ratio ejus est, quia numerus causatur ex divisione continui ; continuum autem est divisibile in infinitum, ergo semper dabilis est aliquis numerus major in po tentia, quam ipse sit in actu.

Scotus in 3. Serit. dist. 13. q. 1. dicit cum Averroe, quod illa propositio habet veritatem in quantitate continua tantum, sed duo emergunt dubia : Primum, si linea tanta erit in actu, quanta in potentia, et est infinita in potentia, ergo erit infinita in actu. Secundum dubium, Aristoteles 1. lib. de Generatione animalium,capite 1. negat dari infinitum in potentia in numeris, et arguit : Si genita ex putri materia generarent, et illa genita generarent alia, et illa alia, et sic esset processus in infinitum, quod natura abhorret. Respondeas et dicas, lineam aliquam esse infinitam in potentia, potest dupliciter intelligi : Primo, in argumento ; secundo, in indivisibilitate. Primo modo non est infinita in potentia, sed bene secundo modo, quia est continua, et continuum est divisibile in infinitum in partes inexistentes et potentiales. Ad secundum dicas, quod Aristoteles non intendit negare infinitum in potentia in individuis, neque in numeris, quantum statuit in 3. Phys. t. con. 63. infinitum est, cujus quantumcumque accipientibus semper restat aliquid extra sumere, et sic Scotus ponit in 5. q. quodl.et tamen Aristoteles in lib. 1. de Generatione animalium, capi(e,i. videtur negare infinitum in potentia. Dicas quod Aristoteles loquitur de illis speciebus tanta imperfectione imperfectis, quod non sunt judicandae esse de perfectione universi, ut patet de musilionibuset papilionibus.

XLII.

Scotus in I. dist. 2. q. 2. dicit quod est majus cogitabile in re, quam sit in intellectu ; hujus oppositum habet in 4. dist. 1. q. 1, ubi dicit quod res habent verius esse in mente divina, quam in se. Secundo dicit quod domus habet verius esse in mente artificis quam extra.

Solutio, dicas ad primum, quod verum est quod res in mente divina habent verius esse simpliciter, sed non verius esse tale, quia tunc Deus esset formaliter lapis. Ad secundum etiam concedit Doctor, quod simpliciter domus habet verius esse in mente artificis quam extra, quia haec fit ab illa, tamen domus extra habet verius esae, quam domus in intellectu cujuscumque. Sed de substantia negat Doctor quod in intellectu creato habeat verius esse quam in se ; nec loquendo de esse simpliciter, nec de esse tali, utrumque esse substantiae, scilicet esse simpliciter, et esse tale est verius in se quam in intellectu ; hic vero in proposito loquitur de summo, quod necessario est substantia ; vel si vis quod propositio Doctoris sit universaliter vera, distingue de duplici esse, scilicet de esse tali et de esse simpliciter tale ; vel exponas illud,scilicet quod est in re est perfectius cogitabile, quam per illud quod est tantum in intellectu, si ly perfectius determinet ly cogitabile, id est, quod ipsum sit perfectius cogitabile, sic est falsum, quia rosa non existens est ita perfectum cogitabile, sicut rosa existens ; si vero determinet intellectionem, sic est verum, et sensus est quod perfectiori modo intelligitur existens, quam non existens.

XLIII.

Scotus in 4. dist. 49. q. 16. tenet quod duo corpora possunt esse in eodem loco, sed non ambo replebunt locum ; hujus oppositum habet in 4. dist. 7. q. ult. ubi vult quod ambo replebunt locum.

Solutio, dicas cum Scoto in 10. q. 4. quod duo corpora possunt esse in eodem loco formaliter, sed non effective.

XLIV.

Scotus in 1. dist. 2. 3. q. vult quod voluntas recta et libera conformatur voluntati naturali ; hujus oppositum habet in 2. q. dist. 6. 2. et in 4. d. 40. q. 11. et in 2. d. 36. et in 3. d. 33. ubi vult quod voluntas recta in multis debet discordare a voluntate naturali, ut etiam patet in 2. dist. 36. et in 3. dist. 13. q. 2. et in 4. dist. 50. q. 50.

Solutio, dicas propositionem Doctoris habere veritalem de voluntate recta per essentiam, cujusmodi est voluntas Dei, quae est regula omnis rectitudinis voluntatis creatae.

XLV.

Scotus in 2. parte 2. dist. 1. ponit productiones divinas distingui penes principia formalia: hujus oppositum habet in dist. 13. primi, ubi dicit quod seipsis distinguuntur.

Solutio, dicas quod si bene videris litteram Doctoris in dist. 26. ex ea colligere poteris solutionem ad istam difficultatem, seu apparentem contradictionem, et ibi videre poteris Doctorem concedere conceptum communem, sed non aliquam realitatem. Vel dicas quod quando Doctor dicit quod productiones non tantum distinguuntur per principia formalia, quae tantum erant distincta ratione, ut volebat Henricus, sed etiam vult quod distinguantur seipsis contra Henricum, ex natura rei, quia quaecumque habent esse praeter opus intellectus, distinguuntur ex natura rei ; sed productiones divinae habent esse praeter opus intellectus, igitur distinguuntur ex natura rei. Dicas quod quando Scotus ponit productiones divinas distingui penes principia formalia, loquitur ad hominem ; et quando oppositum dicit in dist. 13. primi, dicas quod ipse loquitur secundum propriam opinionem.

XLVI.

Scotus in dist. 2. part. 1 . quaest. 4. illius 2. partis, dicit quod diversitas actus non variat speciem, et tamen in dist. 27. et 14. et 15. quodl. vult quod si intellectus meus et lapis causant notitiam lapidis, illa notitia dicitur verbum, et tamen si Deus miraculose causaret illam notitiam, non esset verbum ex diversitate ortum ; ergo alius ortus variabit speciem, quod est contra determinata a Doctore in secundo, dist. 1.

Solutio, dicas quod illa notitia sic et sic causata est ejusdem speciei ; sed quod sit verbum, vel non, non variat speciem notitiae, quoniam verbum pro formali nihil est, nisi qui. dam respectus, qui licet varietur, non tamen variat speciem absolutam illius notitiae, licet variet alium et alium respectum. Sed contra, Scotus in 3. dist. 27. in fine volens probare charitatem acquisitam non esse ejusdem rationis cum infusa, sic probat: Quaecumque natura non potest esse ab aliquo efficiente ejusdem speciei cum efficiente alterius, non est ejusdem speciei cum illa; similiter in 4. dist. 49. q. 6. et in 2. Mel. q. 3. et in 2. dist. 1. q. 6. vult Scotus intellectiones intellectus nostri et Angelici do eodem objecto differre specie potentiarum effeclivarum illarum intellectionum. Dicas quod quando est unus effectus, qui indifferenter potest produci a duobus efficientibus specie distinctis, tunc causa effectiva non variat speciem, ut patet de productis per propagationem et per putrefactionem ; si vero sit unus effectus, qui tantum sit natus produci ab uno efficiente, et non ab alio, ut charitas infusa, quae tantum potest produci a Deo, et non ab actibus nostris, tunc causa efficiens est distinctiva effectus, et effectus alterius causae, nunquam erit ejusdem rationis cum effectu hujus causae. Ad secundum, dicas quod licet a causis essentialiter ordinatis, quarum est univoca, et altera aequivoca possit esse effectus unius rationis, tamen quando causae effectivae proximae ejusdem ordinis ad effectum, causant aliqua inquantum ipsae causae sunt distinctae, maxime si utraque sit univoca effectui, sive univocatione completa, sive diminuta, non potest a causis talibus distinctis esse effectus ejusdem rationis.

XLVII.

Scotus in 2. dist. 1. quaest. 6. vult quod forma quanto est perfectior, tanto magis multiplicatur ; hujus oppositum habet in Universalibus quaest. 29. ubi dicit quod uno existente perfecto, sunt multa imperfecta per recessum ab illo secundum diversum gradum, et ponit exemplum de rationali, quo existente sunt multa irrationalia. Hujus oppositum habet in 2. dist. 1. quaest. 6. ubi dicit quod quanto forma est nobilior, tanto distinguitur in plures gradus nobilitatis, sicut sunt plures formae mixti quam elementares, et plures formae animati quam inanimati, et forte plura animalia quam plantae ; igitur plura erunt differentia specie in natura intellectuali quam inintellectuali, hoc non potest esse nisi Angelus et anima differant specie.

Solutio, dicas quod Scotus in secundo loquitur de contentis sub genere remoto, in Universalibus vero loquitur de contentis sub genere infimo. Dicas etiam quod in secundo loquitur de gradibus entium substantialium, quae sunt de perfectione universi, et in Logica loquitur de speciebus animalis tantum.

XLVIII.

Scotus in 2. Mel. quaest. ult. et Antonius Andreas ibidem, et Canonicus 1. Phys. q. 4. tenent contra D. Thomam, quod infinitum cognoscitur a nobis sub ratione infiniti ; hujus oppositum habet Scotus in 1. dist. 3. q.1.

Solutio, dicas quod Scotus ibi loquitur de infinito in actu ; in primo vero sent. dist. 3. loquitur de infinito in potentia, nec etiam Scotus negat in eadem 3. dist. primi, imo vult quod Deus simul cognoscat illas infinitas partes, et ita cognoscit infinitum sub ratione infiniti, et ita non intelligit tale infinitum ea ratione, qua est infinitum in potentia ; et cum dicit Antonius Andreas et Joannes Canonicus contra Divum Thomam, quod infinitum a nobis cognoscitur sub ratione infiniti, intelligunt ipsi de infinito in potentia.

XLIX.

Scotus in primo, dist. 3. q. 3. dicit quod repugnat cognoscere Deum in particulari ; hujus oppositum habet in prima q. prologi, et in 14. q. quodlibetali.

Solutio, dicas quod non repugnat ex parte intellectus cognoscere Deum in particulari, ideo sibi non repugnat recipere talem cognitionem, et hoc est quod ibidem dicit, quod objectum adaequatum est ens inquantum eus, ad quod naturaliter inclinatur ex natura potentiae, non est tamen ejus objectum adaequatum, ad quod possit intellectus ex suis causis naturalibus. Contra, Scotus hoc in loco ejusdem distinctionis videtur velle quod intellectus via effectuum possit cognoscere Deum in particulari. Dicas, quod triplex conceptus est in Deo, unus est communis sibi et sensibilibus. Secundus est sibi proprius et particularis ; habitus tamen ex communibus. Tertius est proprius habitus ex propriis. Tunc dicas quod possumus cognoscere Deum in particulari quantum ad primum et secundum conceptum, sed non quantum ad tertium. Dicas tertio, quod non repugnat intellectui cognoscere Deum in particulari, quantum est ex parte sui, dummodo Deus se faciat praesentem in ratione objecti.