OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

LXXX.

Scotus in 8. dist. primi q. 2. facit differentiam inter compositum ex re et re, et inter compositum ex realitate et realitate ; hujus oppositum habet in quarto, dist. 46. solvendo primum argumentum, ubi habet ista verba : Nec oportet exponere res per realitates et formalitates, quia similis est distinctio rei et rei, sicut militatis et realitatis, vel formalitatis et formalilatis.

Solutio, dicas quod est eadem distinctio rei et rei, sicut realitatis et realitatis, capiendo rem simpliciter, et non secundum quid, et sic eam capit Scotus ibi, ubi sic dicit, ad primum extendit duas res ad dualitatem secundum quid.

lxxxi.

Scotus in primo Sent. dist. 8. q. 3. dicit quod idea est esse cognitum, id est, quod creaturae habent tantum esse quidditativum, sive in esse quidditativo et limitato habent ideam, et quod perfectio simpliciter in creatura, ut natura talis limitata in esse quidditativo, habet ideam, sed non inquantum est perfectio simpliciter: contra, in via Scoti idea est esse cognitum rei, sed sapientia nostra, ut est perfectio simpliciter, habet esse cognitum, ergo habet ideam.

Solutio, dicas quod Scotus in 8. dist. primi, quaest. 3. loquitur ad hominem. Illi qui sunt illius opinionis, ut patet, in 35. distinct. primi, dicebant quod idea est ratio cognoscendi ipsi Deo, quod tamen negat Scotus), et ideo isti sic habent dicere quod sapientia nostra ut natura in tali gradu limitato, non habeat ibi aliquod formale sibi correspondens, et tamen necessario, si debet cognosci, vult ideam ; sed inquantum est perfectio simpliciter, habet ibi aliquod formale sibi correspondens, per quod a Deo potest cognosci, et ideo ut sic non requirit ideam.

LXXXII.

Scotus in 8. dist. primi, q. 3. appellat intellectum et voluntatem attributa, et in 26. dist. primi, dicit non esse attributa.

Solutio, dicas quod Scotus appellat intellectum et voluntatem attributa largo modo.

LXXXIII.

Scotus in prima quaest. Quodlib. dicit quod si essentia divina definiretur, quod vita intellectualis non esset extra ejus rationem, et in primo Report. dist. 35. dicit quod si essentia divina definiretur, vita intellectualis esset intra ejus rationem.

Solutio, dicas quod ista se habent per ordinem. Primo sunt praedicata essentialia Dei ; secundo modi intrinseci ; tertio attributa. Intentio Doctoris in 26. dist. Report. erat probare intellectualitatem non esse attributum, et hoc ut faceret, sufficiebat ipsum removere a tertio loco, et collocare ipsum in secundo loco ; et ideo dixit ipsam esse modum intrinsecum, non tamen intendebat eo.loco intellectualitatem esse modum intrinsecum, quoniam ibidem in littera immediate praeceden comparavit intellectualitatem rationali ; sed manifestum est quod rationale non est modus intrinsecus homini, sed est de formali ratione hominis.

LXXXIV.

Scotus in octava dist. primi, quaest. 4. dicit quod magis necessarium non debet tolli propter hoc quod tollatur minus necessarium, sed bene e contra minus necessarium tollitur si tollatur magis necessarium ; hujus oppositum habet in secundo, dist. 1. q. 1. ubi vult quod etiamsi negaretur productio ad intra per impossibile, non ex hoc debet negari productio ad extra.

Solutio, dicas quod hoc ideo est, quia tota potentia causativa ita remaneret in una persona, sicut nunc est in tribus, et ideo minor est necessitas secundae productionis, scilicet ad extra ad productionem ad intra, quam sit productionis ad extra ad suam causam. Vel dicas quod Doctor intelligit, quando inter magis necessarium, et minus necessarium est talis ordo, quod ab intrinseca ratione repugnat minus necessarium poni, magis necessario non posito, sed sic non est, ut ibidem docet Doctor de productione ad intra, et de productione ad extra.

LXXXV.

Scotus in primo, dist. 2. parti, quaest. 2. et alibi saepe, dicit principium formaliter differre a conclusione in demonstratione ; hujus oppositum habet in primo, dist. 8. quaest. A. ubi dicit quod inter causam et causatum est distinctio realis, igitur inter principium et conclusionem.

Solutio, dicas quod non est simile.

quoniam inter causam et causatum est distinctio realis, sed non inter principium et conclusionem, quia inter ea est tantum distinctio ex natura rei, seu formalis.

LXXXVI.

Scotus in secundo. dist. 3.q. 10, ponit quod possit esse una species causata a Deo, quae distincte repraesentabit essentiam divinam, et tamen non erit infinita, et tamen repraesentabit unum infinitum.

Solutio, dicas quod Scotus procedit Topice, non autem assertive. Vel dicas quod etsi posset esse causata a Deo una species, quae distincte repraesentabit essentiam divinam, quae non sit infinita, poterit tamen repraesentare unum infinitum finite, sed notabis. Scotus oppositum habet in tertio dist, 14. quaest. 2. ubi vult quod anima Christi potest recipere infinitas visiones, et non solum hoc, sed quod active potest se habere ad illas infinitas visiones. Dicas quod omnes illi modi sunt Topici, et probabiliter dicti ; vel dicas quod anima Christi possit utique habitualiter videre infinita, non autem actualiter.

LXXXVII.

Scotus in 6. quaest. Universalium, et dist. 26. primi, videtur attribuere perfectionem secundis intentionibus ; hujus oppositum habet in 1. dist. 8. q. 4. ubi dicit quod secundae intentiones nullam dicunt perfectionem.

Solutio, dicas quod Scotus in 8. dist. primi, quaest. 4. loquitur de perfectione reali, non autem de perfectione rationis, quam attribuit secundis intentionibus, juxta gradum suae entitatis.

LXXXVIII.

Scotus in 1. dist. 8. q. 4. dicit quod ordo causarum non est simpliciter necessarius ; hujus oppositum habet in 1. d. 2.q.i. et in 4. d. 12. q. 1. et 7. Metaph. q. 2.

Solutio, dicas quod Scotus in 8. dist. primi, q. 4. loquitur Theologice, et in 4. dist. 12. quaest. 1. el 7. Met. quaest. 1. loquitur secundum Philosophos.

LXXXIX.

Scotus in 9. dist. primi, dicit quod generatio divina est perfecta ; hujus oppositum habet in 5. quaest. Quodl. et saepe in doctrina sua.

Solutio, dicas quod generatio dicitur perfecta, non quod aliquam perfectionem dicat, sed pro quanto excludit omnem imperfectionem.