OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

LXX.

Scotus in i.d.16. et in q.quodlibet. vult quod intelligere praecedat dicere: hujus oppositum habet in quodlibetis q. 14. art. 2. ubi dicit quod objectum divinum ordine quodam naturali movet intellectum divinum, primo ad intellectionem actualem sui ; secundo, movet ipsum ad actualem notitiam genitam sui,et paulo post dicit, hanc sequitur actio voluntatis, et ista est duplex, scilicet ad amare simplex, et etiam ad amorem procedentem ; ergo secundum Scotum,iste est ordo, primo intelligere essentiale ; secundo, generale: tertio, volitio essentialis ; quarto spirare: ergo notionale praecedit essentiale ad intra, quod est contra determinata.

Solutio, dicas quod Scotus assignat duas origines completas, unam ad intra, et aliam ad extra. Totus ordo originis ad intra praecedit totum ordinem originis ad extra. Sufficiebat ergo Doctori habere quod volitio essentialis, et Spiritus sanctus praecedebant notitiam lapidis, nunc intendebat dicere de processione eorum, quae sunt ad intra inter se, sed quod omnia ad intra id est, quae sunt in primo ordine originis praecedunt omnia, quae sunt in secundo ordine originis, quae in respectivo sermone dicuntur ad extra.

LXXI.

Scotus in 1. dist. 7. dicit quod calor separatus potest agere, sicut et conjunctus ; hujus oppositum habet in 4. d. 10. q. 9.

Solutio, dicas quod dictum Doctoris debet intelligi, ut separatus a substantia, quoniam si separaretur a quantitate, tunc non posset videri, quoniam tunc non esset in loco.

LXXII.

Inquit Scotus, quod actio requirit distinctionem aliquorum in natura, sed velle et intelligere sunt actiones ; igitur ambo requirunt distinctionem in natura, scilicet in essentia.

Solutio, dicas quod velle et intelligere non sunt actiones, sed operationis ut patet in 13. quaest. quodl. Sed dices, Doctor videtur sibi esse contrarius, nam in 1. sent. d. 7. q. unica, dicit quod actio requirit distinctionem suppositorum, et in dist. 28. quaest. ult. primi: et in quodlib. quaest. 4. et etiam in 1. dist. 5. quaest. 2. vult quod generatio constituat primum suppositum, et non praesupponat illud, et in 4. quaest. quodlib. dicit quod est primum incommunicabile, quod adveniat essentiae, nihil aliud, nisi essentiam et essentialia praesupponens. Dicas quod illa actio praesupponit non jam constitutum, cum ipsum constituat, sed praesupponit ipsum denominative, quia nihil praecedens suppositum potest denominare illa actio,sed primum quod denominat, est ipsum suppositum.

LXIIII.

Scotus in primo, dist. 7. q. 1. et in quarto, d. 12. quaest. 2, dicit quod ignis est prior secundum causalitatem calore ; hujus oppositum habet in secundo, d. 1. q. 1. art. 3. ubi dicit quod ignire praesupponit calefacere ; ergo calor est prior secundum causalitatem.

Solutio, dicas quod Scotus comparat ignem et calorem ad suos effectus ut patet in dist. ubi supra citata. In quarto vero comparat ignem et calorem inter se, et hoc modo ignis est prior calore.

LXXIV.

Scotus in primo, dist. 7. dicit quod forma est principium agendi inquantum haec ; hujus oppositum habet in primo Metaph. q. 9.

Solutio, dicas, quod si ly in quantum significat rationem formalem, falsum est dictum Scoti ; si vero significat conditionem aliquam necessario requisitam, verum est.

LXXV.

Scotus in 7. dist. 1. negat unam relationem distingui ab alia penes terminum ; hujus oppositum habet in secundo, dist. 1. q. 4. et 5.

Solutio, dicas quod Scotus in septima dist. primi, tantum vult habere quod una relatio non distinguitur ab alia penes terminum ; et quoad hoc solum negat quod penes terminum una relatio non distinguitur ab alia, sed non negat absolute quantum ad alios modos distinctionis. Vel dicas quod relatio per suam propriam differentiam distinguitur, et differt a quacumque alia relatione, quae non sit ejusdem generis cum illa, per fundamentum et per terminum non distinguitur, nisi originaliter. Et adverte quod tres sunt modi distinctionis relativorum : Primus est per suam differentiam. Secundus modus est penes fundamentum. Tertius est penes terminum.

LXXVI.

Scotus in 7. dist primi, habet quod relatio divina distinguitur ab alia penes principium productivum ; hujus oppositum habet in primo dist. 13.

Solutio, dicas quod Scotus in d. 13. primi, vult quod diversitas principiorum non distinguit formaliter et extrinsece, sed non negat, quin distinguat effective, vel quasi effective.

LXXVII.

Scotus in 7. dist. primi, et clarius in secundo distinct. 1. q. 6. habet quod quanto est forma nobilior, tanto in plures gradus nobilitatis distinguitur: hujus oppositum habet in universalibus, q. 18.

Solutio, dicas quod Scotus in secundo loquitur de contentis sub eodem genere remoto, et in universalibus loquitur de contentis sub eodem genere infimo. Unde dicas quod Scotus in secundo loquitur de gradibus entium substantialium, inquantum sunt de perfectione universi, et in Logica loquitur de speciebus animalis praecise: vel dicas quod in Universalibus non loquitur assertive, sed topice.

LXXVIII.

Scotus in primo dist. 28. et in secundo dist. 3. quaest. 2. dicit quod negatio non inest alicui per aliquod positivum; hujus oppositum habet in 3. dist. primi, q. 1. et in Quodlib. q. 19.

Solutio, dicas duplicem esse negationem, unam simpliciter, et haec importat tres negationes,scilicet aptitudinalem, potentialem et actualem, et haec non potest inesse, nisi per aliquod positivum ; alteram dicas esse negationem secundum quid, quae tamen importat duas ex illis tribus, ut est negatio suppositiva; potest inesse, et necessario inest sine aliquo positivo.

LXXIX.

Scotus in 7. Metaph. q. 1. et in secundo, dist. 25. et in tertio dist. 13. et in quarto, dist. 12. q. 1. et 3. inprimo, dist. 8. q. 2. vult substantiam continere accidentia in genere causae efficientis ; hujus oppositum habet in tertio, dist 1. q. 1.

Solutio, dicas quod Scotus in tertio non facit mentionem de habitudine causae efficientis, quia ibi tantum volebat facere mentionem de habitudine, quae est similis habitudini Verbi ad naturam ; et quia habitudo substantiae in ratione efficientis non est illi similis, ideo eam non enumeravit, quia non faciebat ibi ad propositum. Et dum dicit Scotus, quod substantia continet accidentia virtualiter, expone tu, scilicet quod sua entitas est ratio formalis continendi illud aliud ; vel aliter dicas quod substantia virtualiter continet accidentia, ita debet exponi modo perfectiori.