OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

LXXXX.

Scotus in primo, dist. 12. vult quod productio Spiritus sancti praecedat velle essentiale ; hujus oppositum habet in secunda, dist. primi, parte 2. q. 4. et dist. 6. et in Quodl. q. 1.

Solutio, dicas quod non negat Scotus velle absolute praecedere spirationem, sed tantum negat quod praecedat ut ratio formalis talis productionis, ut dicebat Henricus. Sed contra arguit Thomas Anglicus contra Doctorem, in hoc quod dicit quod voluntas non ut sub actu volendi est sufficiens principium, et primo arguit sic : Voluntas nuda ut non sub actu, non est infinita ; ergo. Secundo, voluntas ut sub actu, est perfectior quam sine illo actu ; ergo si sine illo actu est sufficiens principium, sequitur quod voluntas non requireretur tantum secundum totam actualitatem ad sic producendum. Tertio, non producit creaturam, nisi quia volens ; ergo major perfectio sequeretur ad productionem creaturarum, quam ad productionem Spiritus sancti. Dicas ad primum, quod antecedens est falsum ; ad secundum, neges quod assumitur, loquendo de sua perfectione quidditativa et formali, sub qua ponitur tale principium sufficiens. Ad tertium, dicas quod Pater generat Filium volens, sed non sic intelligendo, quod volens sit formale principium ; ita dicas quod volens spirat, non tamen ly velle est formale principium, et concedas quod longe plura praesupponuntur in productione ad extra quam in productione ad intra.

LXXXXI.

Scotus in 13. dist. primi, distinct. 17. quaest. 2. habet hanc maximam, quam habet Averroes in 5. Phys. text. comment. 37. et 38. quod unius causae in uno ordine causandi est una per se ratio causandi ; hujus oppositum habet in 1. dist. 3. quaest. 7. et 8. de intellectu et objecto, quae integrant unam musam totalem, et in 3. dist. 4. et in Quodlibet. distinct. 15. de patre et matre, quae integrant unam sausam totalem, et tamen in ipsis non est per se una ratio causandi.

Solutio, dicas primo quod non est inconveniens ex potentia et objecto, quod fiat unum per accidens ; sed non est inconveniens quod ratio objecti, seu ratio potentiae de se sit ens per accidens. Secundo dicas quod et illo verbo Doctoris, scilicet in eodem ordine bene ponderato, solutam habebis instantiam, quoniam causae utique possunt esse ejusdem generis, sed non ejusdem ordinis ; illae enim causae sunt ejusdem ordinis, quae sunt in eodem genere, et ejusdem speciei, et dicuntur alterius ordinis, quae sunt in eodem genere essentialiter subordinatae secundum prius et posterius, et sunt alterius speciei.

LXXXXI1.

Scotus in primo dist. 12. dicit quod productiones divinae seipsis formaliter distinguuntur ; hujus oppositum habet in 26. dist. 1. ubi ponit productiones distingui penes principia formalia.

Solutio, dicas quod Doctor intelligit originaliter et principiative, et non formaliter. Sed dices contra, quoniam Doctor in primo, dist. 13. quaest. unica, impugnat Henricum, qui tenebat quod distinguuntur penes principia formalia elicitiva. Dicas quod Henricus volebat productiones distingui per principia formalia elicitiva, quae tantum erant distincta ratione. Doctor hoc impugnat, et dicit esse impossibile quod aliqua sint distincta realiter per aliqua, quae tantum sint distincta ratione. Contra, Scotus, ut dictum est in 13. dist. primi, quaest. unica, dicit quod seipsis distinguuntur ; hujus oppositum habet inferius dist. 20. Dicas quod productiones divinae distinguuntur se totis, quantum ex natura rei, sed non in conceptu ; conveniunt enim in conceptu communi illis, licet in nulla realitate conveniunt, ut patet de Deo et de creaturis, quae in nulla realitate conveniunt, et tamen univoce in conceptu conveniunt, ita quod Deus et creatura distinguuntur se totis realiter, et ex natura rei, sed non conceptibiliter.

LXXXXIII.

Scotus in primo, distinct. 13. dicit quod persona formaliter includit essentiam ; hujus oppositum dicit in primo, dist. 4. q. 2. et clarius in primo, dist. 26. ubi dicit quod haec propositio : Pater est Deus, non est formalis, sed tantum identica.

Solutio, dicas quod Doctor sic intelligit, quod essentia in istis praedicationibus est terminus formalis, et personam includit formaliter ut terminum suum formalem, sed non formaliter, id est quidditative, ita quod essentia de persona formaliter praedicetur. Vel dicas quod formaliter in distinct. 14. unica, capitur pro necessario requisito ad esse personae, sicut si diceretur, homo risibilis includit formaliter animal, ita quod formaliter exponatur necessario.

LXXXXLV.

Scotus in tertio, dist. 14. quaest.prima, et in primo, dist. 3. quaest. 7. et in quarto, dist. 6. quaest. 10. et dist. 49. quaest. 11. et dist. 50. quaest. ultima, expresse docet quod habitus solum datur potentiae in ratione activi, et non in ratione passivi. Hoc idem habet in prima quaest. prologi ; hujus oppositum habet in primo, d. 17. quaest. 2. ubi dicit quod habitus detur etiam potentiae in ratione passivi.

Solutio, dicas quod Scotus in primo Sent. dist. 17. quaest. 2. loquitur Topice et probabiliter. Sed dices contra, Scotus in secundo, dist. 11. dicit quod lignum siccum est magis dispositum, ut recipiat calorem, quam habitus detur potentiae in ratione passivi. Dicas quod Scotus in 17. dist. primi, quaest. 2. loquitur de habitu consuetudinali, qui in ligno non reperitur, quoniam talis, ut superius dictum est a Doctore, est tantum in viventibus. Secundo dicas quod siccitas non facit potentiam passivam esse magis dispositam, sed tantum removet impedimentum. Unde aliud est potentiam passivam disponi, aliud est quod ab ea removeatur impedimentum, prima tamen responsio est melior.

LXXXXV.

Scotus in primo, dist. 3. q. 6. et dist. 17. q. 2. et in secundo, dist. 11. et in tertio, dist. 23. 25. habet quod habitus est repraesentativus ; hujus oppositum dicit in tertio, dist. 14. q. 1. et in secundo, dist. 3. quaest. 11. et in secundo, dist. 9. et in tertio, dist. 31.

Solutio, dicas quod habitus simpliciter et absolute non est repraesentativus, sed solum aliquo modo, pro quanto habitus virtualiter partialiter continet actum, qui actus vere objectum repraesentat. Vel dicas quod Scotus in 17. distinct. primi, q. 2. loquitur communiter, et non proprie.

LXXXXVI.

Scotus in 17. dist. i.q. 2. et in secundo, dist. q. 2. et in tertio, dist. 33. et in quarto, dist. 14. quaest. 2. et in Quodlib. q. 15. dicit quod voluntas potest operari justa, et juste sine justitia, et moraliter sine habitu morali ; hujus oppositum habet in secundo, dist. 41. et citat super hoc unam auctoritatem Aristotelis 2. Ethic. cap. 1. sic dicentis : Habitus justitiae generatur ex operibus justis, non tamen juste factis.

Solutio, dicas quod actus justus, et quilibet actus moralis, dicitur moralis dupliciter, scilicet a dictamine rationis et ab habitu. Scotus in secundo, dist. 41. et Aristoteles intelligunt quod tales actus non sunt juste facti, justitia ab habitu, sed non negant quin sint justi justitia accepta a dictamine rationis.

LXXXXVII.

Scotus in 16. dist. primi, quaest. 2. dicit quod prudentia non est simpliciter necessaria ad actum moralem, et tamen paulo ante dixit quod sit simpliciter necessaria.

Solutio, dicas quod iste habitus natus est esse conformis prudentiae, si inesset ; unde necessario, ut iste habitus sit virtus, vult conformitatem aptitudinalem, et non actualem, sed ad dictamen rationis vult necessario conformitatem actualem. Et cum dicit Doctor quod prudentia est causa actus moralis, non intelligit quoad substantiam, nec quoad intentionem actus, sed solum quoad hos, quod est conformativa a tus

LXXXXVIH.

Scotus in primos dist. 17. q. 1. et 2. videtur attribuere activitatem instrumento; hujus oppositum habet in quarto, dist. 1. solvendo principalia argumenta, et dist. 6. quaest. 5. ejusdem quarti, et clarius hoc habet in quarto, dist. 6. quaest. 5. unde in via Scoti habentur istae propositiones. Prima: Instrumentum tantum est causa, sicut effectus prior dicitur causa respectu effectus posterioris. Secunda: Instrumentum non habet causalitatem proprie dictam. Tertia : Instrumentum non habet aliquam virtutem, nec in facto esse, nec in fieri, ut per talem virtutem sit proprie causa. Quarta: Non est simpliciter activum,sed solum secundum quid, eo modo quo effectus prior dicitur causa respectu posterioris. Sed dices, hujus oppositum habet Doctor in 17. dist. primae quaest. secundae, ubi vult levitatem esse ab instrumento, et hoc etiam videtur manifestum apud sensum, quoniam securi quiescente, habet propriam formam, et etiam eam non habet ab agente.

Solutio, dicas quod duplex est ratio agendi instrumento ; quaedam partialis, ut acuties, sive motio seorsum accepta, et totalis ratio agendi est acuties simul cum illa motiones illa enim duo integrant unam totalem formalem rationem agendi in securi ; et cum dicit Doctor inquarto, quod coepit suam rationem agendi in illa motione, verum est completive, non autem totaliter. Et nota quod distinguendum est de instrumento, quia primo sumitur proprie in artificialibus, et inde derivatur ad aliud, sicut dolabra. Seeundo, in naturalibus minus proprie, sicut aliqui dicunt quod forma caliditatis in igne est instrumentum. Tertio, in moralibus, et hoc modo qualitates vocantur instrumenta, sicut potentiae dicuntur instrumenta, quibus anima operatur, et habitus, et hoc minus proprie. Quarto modo in supernaturalibus, sicut Sacramenta dicuntur instrumenta gratiae, et ignis Purgatorii atque Inferni, instrumentum divinae justitiae. Dicunt aliqui quod omnis causa instrumentalis habet duplicem causalitatem ; unam ratione naturae suae, aliam in quantum instrumentum. Exemplum primae, dolabra habet formam acutiem et duritiem, et respectu istorum non est causa instrumentalis. Exemplum secundae, quando artifex impellit dolabram, et ex illo impulsu facit aream, secundum hoc instrumentalis dicitur agens. Contra, si dolabra esset activa naturaliter, et esset sufficienter approximata, ageret per se ipsam. Secundo, acuties est figura, et figura non dicit nisi ordinem partium in toto, sed nulla forma respectiva potest esse activa ; igitur nec dolabra potest esse forma activa. Ideo dicas quod instrumentum in artificialibus nullam habet causalitatem, sed immediate causatur ab agente, ut patet de agente inducendo caliditatem in aquam. Sed dices, causa instrumentalis est vere causa quando aliquid causat ; dicas, quod vere est instrumentum. Et quando dicitur quod est vere causa, dicas quod causa instrumentalis deficit a vera causa, sic quod dependeat effectus ab instrumento. Sed dices, impulsatione campanae, chorda agitimmediate ad campanam, dicas quod chorda non est causa sonationis campanae, sed sufficit contingere chordam, et virtus extenditur ad totum ; unde causalitas sonationis campanae est ab agente, est etiam a chorda, ut ab instrumento ab agente moto.

LXXXXIX.

Scotus in 1. dist. 17. quaest. prima et secunda, solvendo argumentum pro opinione, dicit quod non potest esse actus meritorius sine charitate ; hujus oppositum habet in determinatione illius quaesiti, et in 3. d. 1. q. 4. ubi dicit quod gratia absolute non requiritur neque ad actum meritorium, nec ad fruitionem.

Solutio, dicas quod Doctor in 3. et in corpore quaesiti, dist. 17. q. 2. loquitur de potentia Dei absoluta, et ut potentia recipiat, et non ut agat, et sic se glossat Scotus in dist. 33. In primo vero sent. dist. 17. q. 1. et 2. loquitur de potentia ordinata, et ut potentia non solum recipiat, sed et ut agat.