DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De prooemio, in quo declaratur quae sit intentio libri.
Cum duae sint considerationes de mobili, simplici, quarum una est de mobili simplici secundum simpliciorem potentiam ejus ad motum, quae est potentia ad locum vel situm , quae habita est in scientia librorum Coeli et Mundi : altera est de simplici mobili secundum minus simplicem potentiam ad motum ejus, quae est potentia ad susceptionem formae tam substantialis quam accidentalis, quae tractanda est in libris istis qui dicuntur de Generatione et corruptione : constat quod scientia Ista tertium obtinet locum partis primae, quae pars prima est de naturalibus universalibus. Cum enim habitum sit de mobili in genere in scientia libri Physicorum, de mobili autem simpliciter secundum quod potentiam habet ad renovationem situs qui nihil variat in substantia mobilis in libro de Coelo et Mundo, sequitur haec tertia consideratio mobilis simplicis secundum motum qui est ad formam variantem esse mobilis : et. in hoc completa est prima pars universalium naturalium : quia mobile in universali non habet plures considerationes.
SI autem aliquis dubitet, et dicat quoniam nulla scientia potest esse . de hoc,
quia generabilia et corruptibilia sunt variabilia : et de hoc scientia non potest esse, cum omnis scientia sit de necessariis, et necessarium simpliciter dictum sit immutabile et aeternum, sicut dicit Aristoteles : Sciat de subjecto corruptibili rationes esse incorruptibiles, quae rationes principia sunt scientiarum : et sic de talibus non in numero acceptis, sed in rationibus talibus esse scientiam et demonstrationem.
Nec obstat quod dicit Heraclitus , scilicet quod diffinitiones in materia si bonae sunt, debent esse materiales : quoniam aliter logicae sunt et ex transcendentibus et vanae omnes. Materiales autem dicuntur quae sunt de forma accepta cum materia. Forma autem talis semper in mutatione consistit, nec de ea aliquid certi concipi vel dici potest propter continuam mutationem in subjecto : physicus autem non abstrahit, et ideo physicus scientiam de hoc habere non potest. Haec enim ratio Heracliti decipit in aequivoco : quia abstractio duplex est, scilicet universalis a particulari : et secunda est illa quae est diffinitio per ea quae non concernunt materiam aliquam sensibilem a qua secundum esse dependeant , sed aequaliter habent esse in omni materia. Et prima quidem abstractio est omnis scientiae, quia nulla scientia est quin abstrahat universale a particulari : quia suae demonstrationes et conclusiones de universali sunt : licet aliquando illa diffiniri non possint, nisi concernant sibi materiam sensibilem, extra quam nec nomen nec rationem retinent, nisi aequivoce, sicut caro, nervus, et os, et omnes plantae, et animalia, et partes earum : quia nulla caro est quae non sit medium in tactu composita ex contrariis, et similiter de aliis naturalibus est intelligendum. Nihilominus tamen physicus loquens de carne, non loquitur de carne hac individua, sed potius de carne secundum rationem carnis, qua ab hac in- dividua abstrahit : vel si descendit sub carne ad carnem leonis vel hominis, non tamen venit ad aliquod individuum de quo tradat demonstrationem et scientiam. Abstractio autem quae est per diffinientia, quae rationem non habent ab hac vel illa in specie considerata materia , est mathematici , sicut circulus quem considerat mathematicus , non aereus est, nec ligneus, sed quantus tantum : et ideo una est sua ratio in omni materia non aequivoca : quoniam nihil est de sua ratione, nisi quod sit figura plana una linea contenta : et hoc salvatur in omni quanto : hoc autem habet determinari in sexto Physicorum .
Dicitur autem hic liber de Generatione simpliciter et Corruptione, duabus rationibus, quarum una est verior : quia de generatione simpliciter et de corruptione simpliciter agitur in eo. Dico autem generationem simpliciter universalem, quia de generatione quae est mutatio in universali, agitur in primo libro : de generabili in universali quod est simplex corpus quod gratia sui generatur, vel per quod generatur quidquid generatur, determinatur in secundo. Quae autem dicuntur in primo libro praeter haec, propter illa dicuntur : propter distinctionem enim generationis ab aliis motibus qui sunt ad formas accidentales, agitur ibi de alteratione et augmentatione : et propter generationem corporis simplicis quod est elementum, agitur ibi de tactu et de facere et pati et de mixtione. Alia tamen ratio est quae non adeo est ad propositum, licet a quibusdam fuerit assignata, scilicet quia ubicumque agitur de generatione et corruptione in libro primo. Est enim consideratio generationis in primo, et generationis contractae ad corpus simplex consideratio est in secundo. Generationis autem consideratio est duplex, scilicet secundum essentiam , et secundum esse. Ea autem quae est generatio secundum essentiam, est generatio simplex dicta : quae autem est secundum esse, et non secundum essentiam, est generatio quoque quidem secundum esse, quale determinatur in alteratione, et secundum quantum in augmentatione . Motus autem generationis quo tangitur in tactu et facere et mixtione, in quibus manent essentiae secundum esse primum, licet fiat in talibus alteratio secundum esse contrariorum. In hoc autem libro sicut et in aliis Aristotelem sequimur, non dimittentes etiam ea quae ex abis et ex nobis utiliter videbuntur addenda esse.
De generatione autem et corruptione
secundum causas naturales sive naturaliter generatorum et corruptorum in hoc libro dicendum est et universaliter, non descendendo ad generationes hujus vel illius dicendum est hic : quia sententia universalis est ante particularem : causae etiam earum hic dicendae sunt et determinando eorum determinationes sive diffinitiones in communi . Amplius quia motus sunt universales ad formam alteratio et augmentatio, dicendum est etiam de ipsis quid sint, utrum aestimandum sit quod una sit natura alterationis et generationis, aut semota sive diversa sicut per nomina distinguuntur : quia nomen alterationis significat motum in qualitate, generationis autem nomen sonat mutationem in substantia.