DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De perfectione dicti eorum qui plura uno dicunt elementa, ut Empedocles,
Habito autem eo quod est proprium ex dictis eorum, considerare contingit, quod his qui dicunt quod plura materialia sunt principia, accidit etiam quod dictum eorum est imperfectum ad construendum suam intentionem : quia, sicut habitum est, ipsis est necesse dicere quod generatio sit aliud quam alteratio : et tamen impossibile est secundum ea quae ab eis dicuntur hic, per causam ostendetur : hoc autem quod dicimus recte est facile videre : per simile enim probamus alterationem esse differentem a generatione : quia sicut videmus in quantitate esse motum, quiescente, id est, manente substantia, id est, subjecto secundum esse et rationem, qui motus vocatur augmentum : ita videmus eodem modo quiescente substantia et subjecto motum esse in qualitate quae est alteratio : sed in generatione non quiescit substantia et subjectum idem secundum esse et rationem : ideo differunt generatio et alteratio. Sed hoc non potest causari ex dictis eorum qui plura ponunt principia materialia : quod sic probatur : quia si non fiat alteratio in primis qualitatibus quae sunt differentiae elementorum, si in frigido et calido, sicco et humido, non potest fieri alteratio in secundis quae causantur ab illis, scilicet in albo, nigro, molli, et duro : sed dicit Empedocles non fieri alterationem in primis : ergo nec in secundis. Dixit enim Empedocles quod terra est res frigida, dura, nigra: et sol, id est, ignis est res alba, calida, et quod unum elementum non immutat alterum, licet congregentur in unum mixtum : ergo elementum non immutat elementum.
extra mixtum, nec in mixto secundum qualitatem puta activam vel passivam : et ideo terrra semper manet terra, et nunquam mutatur in ignem: unde necesse est eum, sequi,et in qualitatibus secundis et generatis nullam fieri alterationem : quia non alteratur heterogenium, nisi quia in eo alteratur homogenium : nec homogenia pars alteratur, nisi alterato elemento quod constituit in ipsum : et ideo elemento non alterato, non alteratur homogenium : nec heterogenium similiter non alterat album nec dulce nisi ratione alterationis in sua causa quae est calidum, frigidum, humidum :et sic constat quod ex dictis Empedoclis alteratio causari non potest, cum tamen necesse sit sibi ponere alterationem a generatione differentem : et infra insufficiens est dictum ejus. Hoc autem patet in alia ratione. Manifestum est enim quod in omni alteratione una materia sive unum subjectum supponitur duobus contrariis, sicut in loci mutatione, quod idem est sursum et deorsum, motum in quantitate idem augmentum et diminutum. Sed Empedocles non dicit idem esse calidum et frigidum secundum subjectum, ut habitum est. Ergo ex dicto suo causatur alteratio. Amplius patet conclusio ratione consequentiae : quia ista se consequuntur, si est alteratio, et est subjectum idem sub duobus contrariis salvatum : sed secundum Empedoclem non est subjectum unum sub duobus contrariis salvatum, nec e contra : ergo non causat al terationem.