TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
In qua significatione substantia accipiatur.
Jam de praedicabilibus secundum ordinationem eorum ad unum quod est generalissimum in ordine illo tractandum est. Quia autem omnium prima est substantia, ideo primo de substantia dicamus . Est autem substantiae triplex consideratio . Una quidem secundum quod substantia est pars entis prima et principalis, quae in se vera est et causa est omnibus aliis existendi. Secunda autem secundum quod substantia praedicabile est primum, ad quod est reductio omnium praedicabilium suae coordinationis. Tertia autem secundum quod substantia primum subjectum est, ad quod sicut ad subjectum omnium quocumque modo praedicabilium est reductio, sicut ad id de quo est praedicatio.
Primo quidem igitur modo substantia est ens per se existens, nec in alio nec ab alio suae existentiae causam habens : et hoc modo substantia est primum et vere ens, et est essentia invariabilis et incorruptibilis quae omnibus aliis causa est existendi. Est autem actus simplex primae causae, per quem omnia subsistunt quae per se sunt : et talem actum ad similitudinem substantiae suae producit prima causa : et est per se existens quia non per aliud vel ab alio est quod sit causatum, sed ipsum est causatum primum in modo existendi ad similitudinem primae substantiae productum. Et haec substantia simplex est essentia, sicut habe- tur ex libro Causarum.Et haec substantia secundum processum habet materialitatem et variabilitatem et particularitatem : quorum nihil habet secundum quod in prima causa est, et secundum hoc quod est ab ipsa. Et sic de substantia agitur, ubi sensibilis substantia ad insensibilem reducitur, et insensibilis ad intellectualem, et intellectualis ad divinam : cujusmodi tractatus de substantia pertinet ad primum Philosophum.
Secundo modo substantia est primum commune praedicabile, ad quod omne praedicabile (quod est substantia) reducitur. Et quia nihil praedicatur de aliquo nisi quod est totum ipsius et forma totius quae totum dicit ipsius, et esse ipsius quod est in potentia vel actu. Cum subjectum autem primum in substantia (de quo omnia alia praedicantur) sit compositum, oportet quod et proprium primum praedicatum sit compositum, et forma totius totum esse totius dicens secundum quod est ipsius totum, in quo praedicatio potest designari : et haec est substantia de qua intendit logicus. Haec autem substantia est primum quod supponitur vel subjicitur in tota coordinatione eorum, quae substantia dicitur formabile differentiis in species et genera subalterna per ordinem descensus et species specialissimas et individua : hoc enim est genus formabile in omnia quae sunt suae coordinationis genera et species et individua. Et cuilibet potest patere, quod haec totius illius coordinationis est primum principium et est compositum, quia aliter non esset in se per se existens. Est autem compositum formale a forma, quae dicit
totum esse secundum primam notionem substantiae, in qua ratio substantiae intelligi potest.
Si autem quaeritur, quae sint componentia ipsum, cum nihil habeat ante se ex quo componi possit ? Dicendum quod nihil extrinsecum ei ante se habet : intra se tamen habet intellectum componentium ipsum. Est enim ens, et est per se, quod addit super ens intellectualem compositionem : quia ex ente est, et ex eo quod est per se, est hoc. Et, ut dicit Boetius, aliud habet quo est aliquid, aliud habet quo hoc est : et haec est forma compositionis ejus, quia nihil habet materiae , quamvis habeat id quod est et esse. Et haec est prima notio substantiae quae de omnibus praedicatur quae in recta linea praedicamentali sunt in praedicamento substantiae. Sunt tamen quae dicuntur substantiae, non quia hanc substantiae recipiunt vel participant rationem, sed quia sunt principia essentialiter constituentia substantiam,sicut forma dicitur substantia, et materia dicitur substantia, ut dicit Aristoteles . Sed haec non sunt in substantia secundum rectum ordinem praedicamenti, sed reducuntur ad substantiam ut principia substantiae per hanc dignitatem, quod nihil quod per sui essentiam facit substantiam, est non substantia. Hoc igitur modo substantia consideratur a logico et est praesentis intentionis.
Tertio autem modo substantia dicitur ab actu substandi, et tunc dicitur substantia quae per se substat, et omnibus aliis quae substant, dat quod substant : et hoc modo substantia individua est substantia sola, a qua tamen nulla,ut inferius patebit, est praedicatio : sed omnis subjicibilitas omnium quae quibuscumque subjiciuntur est ab ipsa. Et quia nos in hoc libro intendimus de praedicabilium secundum suas coordinationes reductione ad unum, ideo hanc substantiam primam oportet ponere : quae tamen ultima est secundum ordinem primo et secundo modo dictae substantiae.
Secundum ergo primam intentionem substantia est essentia, quae nec genus est, nec species, nec individuum, sed est simplex. Secundo autem modo dicta substantia composita est, et est primum genus omnibus sequentibus differentiis formabile et determinabile ad esse specierum et individuorum. Tertio autem modo dicta substantia est determinata materia et superficie et loco ad hoc singulare vel illud. Et primo quidem modo substantia nec est quale quid, nec hoc aliquid, sed simplex essentia. Secundo autem modo est substantia quale quid, ab eo quod formatur habens quid, et a formante habens quale. Tertio autem modo est hoc aliquid. Principia autem substantiae propria sunt id quod est quid et formabile, quod est non materia quidem, sed materiae proportionem habens in eo quod sustinet se formans et in eo quod formabile est, et secundum principium quod est dans esse habens proportionem ad actum formae, qui est determinare ad esse, et finire, et distinguere, sicut dicunt Avicenna et Alfarabius. Haec autem quae dicta sunt valde notanda sunt, quia solvuntur per ea multae quaestiones . Hic igitur tertio et secundo modo tractabimus de substantia,primum modum primo philosopho relinquentes.