DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Utrum generatio fit congregatione, et corruptio segregatione.
Quoniam ergo omnes fere in hoc conveniunt , quod aliud est generatio , et aliud alteratio, cum ex aliis fiat generatio, ex aliis alteratio : et quia sicut dicunt Antiqui, generatio fit ex congregatione eorum ex quibus fit generatio, sive sint atomi, sive sint quatuor elementa, sive homiomera, alteratio autem altero modo fittranslatione illorum ipsorum secundum situm et ordinem : ideo a scientibus physicam naturalem de istis considerandum est. Hoc enim multas rationabiles habet quaestiones : si enim detur, quod generatio est quaedam congregatio atomorum sive aliorum ex quibus res dicitur generari, multa impossibilia contingunt, scilicet quod forma substantialis situs partium sit, et quod generatio sit quaedam loci mutatio in partibus generati, et quod generatio non sit mutatio in substantiam, et quod in substantia composita non sit nisi unum componens substantialiter, et his similia. Sed si dicatur quod generatio non sit congregatio, sunt quaedam rationes quae non sunt habiles solvi, quae infra patebunt. Si enim dicatur quod generatio non est congregatio quaedam, videtur Antiquis aut universaliter nihil esse generatio, aut si est, videtur non differre ab alteratione. Tunc enim generatio est mutatio in continuo non dissoluto, nec congregato, sed salvato in partibus. Alteratio autem similiter est mutatio in tali continuo manente. Si vero generatio non est congregatio, et tamen differt ab alteratione, tunc tentandum est dissolvere rationem Antiquorum jam nuper inductam.