DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Plato latet paralogizans.
Ad solutionem autem paralogismi Platonis non sufficit distinctio dicta qualiter corpus divisibile est secundum quodcumque signum, et qualiter indivisibile, ubi etiam dicamus qualiter sive in quo latet : quoniam enim punctum non est puncto continuum, tamen dicitur quod magnitudo undique est divisibilis : est hoc aliqualiter verum de magnitudine, et aliqualiter falsum est : tamen quando ponit hoc Plato, quod undique sit divisibile, tunc videtur sibi quod undique et ubique in magnitudine punctum sit continuum vel contiguum puncto : et Ideo secundum eum necesse est dividere magnitudinem in nihil sive in puncta, ut diximus : eo quod ipse ubique ponit punctum esse possibile accipi per divisionem, et ideo dici magnitudinem aut ex tacitis punctis, aut simpliciter ex punctis esse : sed hoc est falsum : non enim ideo punctum existit ubique, quoniam magnitudo est vera, id est, unius modi ubique : nec etiam ideo punctum potest ubique, quia ante divisionem variatio est de quolibet puncto intermedio, vel quod omnia sunt ut unumquodque quoad hoc quod divisio potest fieri in quolibet : quia plura puncta non sunt una vel simul, eo quod non sunt in continuo contigue : quapropter etiam non sunt ubique actu, sed potentia solum : si enim magnitudo divisibilis detur esse secundum medium punctum infinitum, Infert Plato quod etiam secundum contiguum punctum sit divisibilis : et ideo contiguum punctum sit separabile per divisionem : non autem sicut divisibile, quia dicit signum divisionis non esse contiguum signo, nec punctum absolute contiguum est puncto, sed in hoc puncto medio est divisio, quando dividitur magnitudo : aut compositio, quoniam componitur quia linea dividitur in puncto, et linea lineae conjungitur in puncto : quia propter congregationem et segregationem continui est absque dubio. Sed Plato tamen non in atoma, id est, simpliciter Indivisibilia, nec ex atomis : quia hoc dato multa contingunt impossibilia : nec ita est segregatio ut ubique, id est, in quolibet puncto fiat divisio : hoc enim utique esset si punctum continuum esset puncto, sed. segregatio est in parva et minima et congregatio ex minimis physici corporis secundum quantitatem solum, ut dicit Democritus.