TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De dubitationibus quae sunt circa hoc, quod oratio suscipit verum et falsum.
De hoc etiam quod dictum est quod oratio susceptibilis est veri et falsi, una et eadem manens ad rei significatae mutationem, multae sunt dubitationes, quae videlicet sit res significata, et qualiter significatum sit in oratione. Est enim oratio haec quae verum et falsum significat, sola oratio quae enuntiatio vel interpretatio vocatur.
Videtur enim quod oratio in significando non mutatur per hoc quod res mutatur significata : haec enim oratio, ego sedeo, significat me sedere dum sedeo : nec minus significat me sedere dum non sedeo, sed aequaliter et semper significat me sedere : ergo in significando quod significat nunquam mutatur, facit enim semper quod a prima institutione accepit significare, quod ego sedeo, et hoc semper et immobiliter agit : uno ergo modo se habet ad hoc significandum, sive ego sedeam sive non sedeam. Quod autem uno modo se habet in significando, non modo est verum et modo falsum secundum rei mutationem. Videtur igitur quod oratio non est susceptiva veri et falsi ad rei mutationem.
Adhuc, Omne signum est verum, quando ita significat prout est institutum significare. Sed haec oratio, ego sedeo, instituta est ut significet me sedere, sive sedeam sive non sedeam. Sive ergo sedeam, sive non, facit quod incepit facere a prima institutione : sed tunc est significativa veri, quando significat sicut incepit significare: igitur sive sedeam, sive non, haec oratio, ego sedeo, semper est vera significando.
Adhuc, Sicut oratio est significativa rei, ita significativa est conceptus sive cogitationis sive opinionis ejus qui profert orationem illam, eo quod voces sunt notae passionum quae sunt in anima. Ergo sicut est susceptiva veri et falsi ad rei mutationem, ita est susceptiva veri et falsi ad conceptus vel cogitationis sive opinionis mutationem illius qui profert orationem : sicut enim est verum quod est adaequatio vocum et rerum significatarum per voces, sic est verum quod est adaequatio vocum et conceptus prolati per voces. Videtur ergo quod haec oratio, ego sedeo, mutetur de vero in falsum, et e converso, quando ille qui profert eam mutatur secundum opinionem, quod sedeam, vel quod non sedeam. Et hoc jam in hac oratione dixit Pythagoras, qui posuit verum et falsum in dictione opinando vel non opinando id quod dictum est in voce significante.
Secundum autem eumdem modum videtur Anselmus probare : quia verum in signo est immobile et unum in omni signo significante: signum enim verum est quando significat hoc quod significare accipit in primae sapientiae veritate : sed signum semper hoc significat quod accipit in prima veritate significare : ergo quando significat hoc, sive res sit, sive non sit, semper est verum in significando : sive ergo res sit, sive non sit, oratio quae est signum, semper vera est in significando : non ergo ad rei mutationem oratio susceptibilis est veri vel falsi, ut videtur.
Adhuc autem secundum hoc videtur, quod una veritas significetur et sit in omnibus veris : omne enim signum significat quod significare acccipit in prima veritate : quod autem in prima veritate est, unum et idem est, non diversum : idem
ergo et unum significatur in omnibus veris, ut videtur.
Adhuc, Idem est et unum quod immobile est ad omnium rerum mutationem: significare autem hoc quod accipit significare in prima veritate, immobile est ad omnium rerum mutationem : ergo idem et unum est, quod significatur in omni signo significante : hoc autem non potest nisi veritas prima, ut videtur: videtur ergo, quod veritas prima significetur in omni oratione significante, et sic totum falsum esse videtur quod dictum est, quod scilicet oratio verum et falsum significat in eo quod res significata est, vel non est. Haec et hujusmodi sophismata multa induci possunt contra ea quae determinata sunt, si rationes Heracliti et Pythagorae et Anselmi in libro de Veritate considerentur.
Ad haec ergo et hujusmodi dicendum videtur, quod veritas signi, quod est enuntiatio vel dictum enuntiationis, est adaequatio vocis significantis et rei significatae per vocem, et ideo verum et falsum in voce est sicut in signo relato ad rem significatam: propter quod etiam mutatur significatio ad rei significatae mutationem, sicut superius dictum est: et nunc manente oratione una et eadem ad rei mutationem, mutatur de vero in falsum, et c converso de falso in verum. Ad id autem quod objicitur quod idem semper significat, sive sit res, sive non sit, dicendum quod hoc verum est: sed significatio non est vera vel falsa in hoc quod ipsa idem significet, sed in hoc est significatio vera vel falsa, quod rei adaequatur vel non adaequatur significatio, et ideo inaequali facta re cui signum non adaequatur, falsa est oratio.
Ad hoc autem quod objicitur, quod significat quod accipit a prima institutione, dicendum quod a prima institutione accepit ut rem per sui adaequationem ad rem significaret: et quando non adaequa- tur rei, tunc non facit signum illud quod facere accipit a prima institutione: nemo enim signum sic instituit significare ut vagam et non rei significatae aequatam habeat significationem : unde quando rei non adaequatur, tunc fallit ab hoc quod accepit a prima institutione: non enim instituta est tantum significare, sed instituta est ut per significationis adaequationem significet rem ut est, nec magis nec minus. Ad hoc enim sermo inventus est, ut dum rebus in communicando nobis invicem uti non possumus propter rerum infinitatem, et propter hoc quod plures res non semper habemus, sermonibus pro rebus uteremur, quando conceptus et affectiones quas de rebus habemus nobis invicem pandere et communicare volumus .
Quod autem objicitur de hoc quod sermo semper significat hoc quod in prima veritate significare accepit, dicendum quod in ordinatione primae veritatis non accepit significare vaga tantum significatione, sed significare rem sicut est ratione rei, significatione rei adaequata: et hoc dico salva fide Anselmi . Et ideo falsi et veri susceptiva efficitur per mutationem rei. Si autem non accepisset nisi adaequationem instituentis et signi instituti ad significandum, tunc aliquo modo esset verum quod dicitur, sed hoc meo judicio non est verum.
Ad hoc autem quod dicitur quod verum est in adaequatione intellectus vel conceptus ad signum quod conceptum significat, dicendum quod conceptus vel intellectus vel opinio vel quocumque modo dici possit id quod est in anima (cujus voces prolatae signa sunt) non absolvitur a rebus quae sunt causa conceptuum : et ideo illis prout conceptae sunt res adaequatur: non enim sermo inventus est ad significandum conceptum fictum, qui non est nisi in concipiente, quia sermo inutilis esset, quia per sermonem
audiens nullam de re conciperet veritatem vel significationem. Et ideo dictum Pythagorae et Heracliti non habet veritatem : quia dixerunt, quod verum est in apprehendendo vel opinando secundum quod opinio est opinantis passio: sed hoc verum est, quod verum est in opinando vel concipiendo secundum quod conceptus vel opinio est rei significatae aequata passio vel conceptio : et ideo sermo talis conceptui aequatus, aequatus est etiam rei: et ideo dicit Aristoteles quod veritas est adaequatio rei ad intellectum. Ad hoc autem quod dicit quod omnia sunt vera prima veritate, quia signa sunt primae veritatis in hoc quod significant quod in prima veritate acceperunt significare, dicendum ut prius, quod in prima veritate acceperunt, quod significent res, et adaequata significatione significent verum, et non adaequata significent falsum. Et ideo mutata significatione signi mutatur adaequatio. Et quod dicunt de immo- bilitate veritatis, dicendum quod illa immobilitas non est nisi circa significandum relatum ad significandum, et non circa signum rei significatae aequatum vel non aequatum : et ideo signo illo manente immobilis est veritas : sed illa prima veritas esse potest, quia corrumpitur et mutatur mutato signo.
Ad id autem quod dicitur, quod omne signum significat id ad quod significare ordinatum est in prima veritate, dicendum quod quamvis hoc concedatur, non sequitur quod omnia sint vera prima veritate, quia in prima veritate ordinatur quod oratio significet res per aequalitatem ad ipsas prout sunt vel non sunt: et sic in prima veritate voces ad res significandas referuntur. Si autem veritas non esset nisi adaequatio vocis ad primam veritatem in significando tantum, tunc posset aliquo modo verum esse quod dicitur. Haec igitur de praedicamento substantiae dicta sufficiant.