TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De eo quod quantitati convenit non suscipere magis et minus.
Sed adhuc non videtur quantitas suscipere magis et minus, sive intensionem et remissionem, sicut nec substantia, ut patet inductione et exemplari declaratione, ut bicubitum : neque enim est unum alio magis vel minus bicubitum: neque in numero est magis vel minus, unus enim trinarius non est magis unus trinarius quam alius, nec tria dicuntur magis vel minus tria quam quinque dicuntur quinque : neque tempus unum quodcumque dicitur magis vel minus tempus quam aliud, ut dies non dicitur magis tempus vel dies quam annus dicatur tempus vel annus : neque in his omnibus quae superius dicta sunt, ut oratio, linea, superficies, et locus, omnino nullum est quod secundum magis et minus dicatur sive secundum intensionem et remissionem :
propter quod quantitas non potest recipere magis et minus.
Hujus autem una causa est, quia omne quod suscipit magis et minus, sive intensionem et remissionem, oportet quod sit in eo intensio et remissio ex una duarum causarum, scilicet aut ex actione contrariorum in ipsum, quorum unum confortatur et alterum debilitatur, et sic intenduntur et remittuntur quae causantur ab actionibus eorum : aut sit intensio et remissio a mixtione contrariorum, sicut in doctrina de Universalibus dictum est. Nuper autem in prae habitis diximus quod quantitas est in subjecto secundum naturam antequam substantia sit susceptibilis contrariorum, vel mutationis secundum contraria. Sicut igitur subjectum non intenditur vel remittitur ab actione contrariorum, ita nec quantitas intendi potest vel remitti. Adhuc omne quod intenditur, non intenditur nisi a suo simili, et omne quod remittitur, non remittitur nisi a suo contrario : quantitas autem non habet contrarium, non habet etiam simile quod suo contrario contrarium est ; simile enim dicitur quod in qualitate est unum.
Objiciunt tamen quidam contra hoc dicentes, quod in quacumque natura est maxime, in eadem etiam est magis et minus. In natura autem quantitatis alicujus est maxime : ergo et magis et minus. In quarto enim Euclidis in quo agitur de inscriptione figurae, dicitur sive ostenditur quod circulus maxime distat a figuris angularibus, et ostenditur quantumcumque figura fiat poligonia, quod usque ad capacitatem circuli non deveniet, etiamsi in infinitum multiplicentur anguli: est ergo in quantitate illa magis et minus secundum accessum ad circuli capacitatem, et sic videtur quantitas suscipere magis et minus. Sed hoc citius solvitur, si bene natura quantitatis secundum quod est quantitas attendatur : circulatio enim et angulatio non sunt quantitates, sed qualitates circa quantitatem dictae secundum illam qualitatis speciem quae est forma, seu circa aliquid constans figura : et ideo magis illud et minus non est quantitas sed qualitas, et est secundum majorem vel minorem recessum ab angulatione.
Objiciunt autem quidam quod in multitudine magis est quinque et minus tria, et haec sunt in numero qui est quantitas : ergo quantitas videtur suscipere magis et minus. Ad quod dicendum quod hic magis et minus est aequivocum ad illud magis et minus quod est secundum intensionem et remissionem: magis enim in multitudine est secundum totius extensionem in plura, magis autem et minus in intensione et remissione est secundum accessum vel recessum a contrario vel ad veram nominis impositionem.
Attendendum autem quod quamvis quantitas subjiciatur contrarietati quae facit magis et minus, tamen non potest esse proprium quantitatis, quod sit hoc aliquid et numero unum, sicut hoc convenit primae substantiae : et hoc est ideo quia quantitas et universaliter omne accidens non enumeratur, nec efficitur numero unum per aliud quod sit suae essentiae, sed potius per hoc quod est in substantia sicut in subjecto : substantia autem numeratur per materiam, et per eamdem efficitur numero una et ipsa est aliquid suae essentiae : et propter hoc esse hoc aliquid et numero esse unum remanet proprium proprie substantiae.
Adhuc autem intelligendum est quod quamvis substantia contrarietati subjiciatur mediante qualitate, et similiter mediante quantitate subjiciatur motui, tamen secundum sui mutationem suscipere contraria, non potest esse proprium quantitatis sed solius substantiae. Et hujus causa est, quia quantitas nec una numero, nec una specie ultima sive specialissima, subjicitur contrariis : quod patet in curvo et recto, quibus non subjicitur nec una numero linea, nec una specie ultima. Et similiter est in numero pari et impari circa numerum, quibus nec unus numero, nec unus specie ultima subjicitur numerus, sed unus tantum genere vel specie
subalterna. Substantia autem una et eadem numero secundum sui mutationem subjicitur contrariis.
Est igitur proprium substantiae et non quantitatis : quamvis enim hoc accidens quod est quantitas sit juxta substantiam propinquissimum, tamen non est substantia : sed substantia mediante eo quibusdam aliis substat accidentibus: et haec efficiuntur quanta per accidens, per hoc quod sunt in majori subjecto majora et in minori minora.
Sunt autem et alia multa quantitatem consequentia, sicut dividi vel augeri in infinitum : in continuo quidem dividi, in numero autem augeri: quia enim continuum dividitur in infinitum, et quia divisum additur partibus acceptis per divisionem, ideo, ut dicit Aristoteles, numerus augetur in infinitum. Quae quidem consequentia quia non sunt quantitatis ut est praedicabile, sed ut est quaedam natura, hic non ponuntur a nobis.