TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De proprio relativorum quod est dici ad convertentiam.
Proprie autem proprium relativorum quod omni et soli et semper convenit ei quod est ad aliquid, sive secundum modum solum, sive secundum modum et veritatem sit ad aliquid, est ad convertentiam dici. Sed convertentia et convertibilitas et conversio in hoc differunt, quod convertentia dicitur eorum quae ad invicem referuntur per habitudinem, ut sicut primum refertur ad secundum, ita secundum refertur ad primum sub eodem casu vel diverso, sicut in ante habitis dictum est. Convertibilitas autem proprii et speciei cujus est proprium est, quod sicut unum sequitur ad alterum, ita sequetur alterum ad primum, ut utrumque sit antecedens et consequens ad alterum. Conversio autem in transpositione subjecti in praedicatum, et e converso, sub eadem qualitate, et quantitate, vel diversis.
Dici autem ad convertentiam convenit his quae sunt ad aliquid secundum veritatem vel secundum modum tantum : quod convenit omni soli et semper, etiamsi non aequaliter sint ad aliquid, sed unum per se referatur ad aliquid, et aliud non per se sed mediante primo referatur ad primum : sicut scientia ad scibile per se refertur, scibile autem ad scientiam non refertur nisi mediante scientia. Hoc autem inferius declarabitur.
Declaratur autem per exempla et inductionem, quod ad aliquid ad convertentiam dicuntur, et primum in his quae secundum veritatem sunt ad aliquid : dicitur enim servus domini servus, et dominus servi dominus, et duplum dimidii duplum, et e converso dimidium dupli dimidium : et hoc est secundum casum genitivum qui maxime praepositus est relativis. Quaedam etiam ad convertentiam dicuntur secundum ablativum, ut majus minore majus, et minus majore minus. Similiter autem est in omnibus aliis quae quocumque modo sunt ad aliquid : omnia enim dicuntur ad convertentiam, quamvis diverso casu referantur in relatione ad invicem secundum figuram locutionis, ut diximus, ut disciplina dicitur disciplinati disciplina secundum genitivum : sed e converso oportet mutare casum, ut dicatur disciplinatum disciplina disciplinatum secundum ablativum: disciplina enim refertur ad disciplinatum in habitudine genitivi, disciplinatum autem ad disciplinam in habitudine ablati-
vi. Et similiter sensus dicitur sensati sensus : e converso autem secundum ablativum dicitur sensatum sensu sensatum, et scientia scibilis scientia, quia scibile non dependet per se ad scientiam nisi in quantum de ipso est scientia, propterea non refertur ad scientiam nisi mediante scientia, ut dicatur scibile scientia scibile. Et similiter se habet sensatum ad sensum, et in aliis talibus est simile. In relativis enim sic est, quod quandoque unum dependet ad aliud simpliciter, et alterum non secundum seipsum dependeat ad illud, nisi secundum quod stat sub forma primi : eo quod relatio non est aequaliter in utroque extremorum, sed in uno est secundum esse, et in alio non est nisi secundum rationem secundum quam primum refertur ad ipsum, ut dicitur scientia scibilis scientia, et scibile non dicitur scientiae scibile, sed dicitur scibile scientia scibile: quae propter diversam habitudinem necesse est mutare genitivum in ablativum. Et similiter sensus sensibilis sensus dicitur, sensibile autem e converso dicitur sensu sensibile.
Quod autem nunquam sub recto ad rectum sit convertentia, ratio est, quia rectus ad rectum non ponit transitum sive diversitatem quam semper exigunt relativa, sed rectus ad obliquum notat diversitatem. Si enim sic diceretur, scientia est scibile, falsa esset locutio, et e converso. Mutationis etiam casuum causa est multitudo habitudinum in casibus diversis assignatarum. Cum enim dicitur, scientia scibilis scientia, notatur quod scientia est scibilis ut subjecti vel objecti. Cum autem convertentia fit, ut dicatur, scibile scientia est scibile ut forma quae ponitur circa ipsum, vel verius forma quae a scibili causatur in sciente: quia scibile secundum formam efficitur in intellectu scientis.
Si quis autem objiciat, quod tales modos constructionum considerare habet grammaticus, et ad logicum non pertinet, Dicendum quod secundum quod hujusmodi habitudines ex diversa fiunt con- structione, considerat eas grammaticus, secundum autem quod voces in hoc significant diversas rerum praedicationes et praedicabilium modos, eas habet considerare logicus. Sic igitur ad convertentiam dicuntur ea quae sunt ad aliquid.
Est tamen in his aliquando in figura vocis impedimentum, quod aliquando removetur convertentia secundum dictionem : unde aliquoties videbitur esse non verum, quod relativa secundum convertentiam dicantur, nisi convenienter secundum nominis figuram et casum assignetur ad id ad quod dicitur secundum nomen et casum. Nisi ergo peccet is qui assignat, ita quod non referat ad hoc ad quod dicitur secundum nomen et casum, tunc videbitur converti, sicut manifestum est in ala,quae quia organum volandi dicit ipso nomine, patet quod alterius est quod utitur ea ad volandum et non est absolute dicta: quia si esset absolute, etiam abscissa adhuc esset ala, quod falsum est. Quia igitur ala non sua sed alterius est, nec sibi sed alteri ala est, si assignetur quodsi avis ala, peccatum est in assignatione, et ideo non convertitur: quia prima assignatio non fuitconveniens, quando dicebatur ala avis ala : et ideo non convertitur, ut dicatur, avis alae avis. Non enim in eo quod avis est, dicitur alae avis, sed in eo quod alata est: multorum enim etiam animalium aliorum alae sunt, quae tamen non sunt aves, nec in genere avium continentur. Propter quod si convenienter secundum nomen et casum assignetur ala ad id cujus est, statim convertitur, ut si ala alati ala dicatur : tunc enim convertitur, ut dicatur secundum ablativum casum, alatum ala alatum.
Unde etiam in talibus in quibus nomina non sunt posila,aliqua necesse est fingere nomina secundum convenientem assignationem, ut in remo patet, quod quia instrumentum dicit id quod alterius est vel alteri est. Si igitur sic assignetur, ut dicatur remus navis remus, non erit secundum rem et nomen et casum conveniens assignatio : neque enim remus di-
citur navis in eo quod navis : sunt enim naves quarum remi non sunt, sicut magnae naves quas lintres vocant quae malis moventur et velis, et remis impelli non possunt: et ideo quia non conveniens fuit assignatio, non convertitur, ut dicatur, navis remi navis. Sed forte convenienter erit facta assignatio, si sic dicendo assignetur, remus remitae rei remus, aut quomodolibet aliter secundum convenientem vocis assignationem dictum sit. ut si remitae non placet, dicatur rematae : ad placitum enim fingentis nomina talis fit assignatio, nomen enim in talibus non est positum, sed convertitur si nomen secundum figuram dictionis et secundum convenientem casum assignetur : sicut enim remus remiti remus est, ita remitum remo remitum est. Similiter autem est in aliis, quae hoc ipsum quod sunt, aliorum sunt, et non absoluta sunt hoc quod sunt, nec sibi in se habent hoc quod sunt: in talibus enim omnibus convertentia fit si convenienter assignetur, ut caput, quod quia membrum et organum est, non sibi sed alteri et alterius est: ideo caput capitati est et non est caput animalis caput, quia non in eo quod aliquid animal est, caput est: multa enim animalia sunt capita non habentia, sicut omnia genera ostreorum conchiliorum, ut purpurae, murices, et alia multa. Sic autem fortasse facilius sumitur convertentia, ut quando nomina non sunt posita, vel formetur ab illis quibus nomina posita sunt, vel fingatur et figuretur ab his quae convertuntur, sicut patet in his quae dicta sunt, sicut formatum est ab anima animatum et a remo remitum.
Ex his igitur universaliter concluditur, quod omnia quae dicuntur ad aliquid, si convenienter secundum figuram appellationis et casum assignentur, ad convertentiam dicuntur: nam si ad quodcumque assignentur ad quod non dicuntur, et non assignentur ad id ad quod dicuntur, non fit convertentia. Quod sic probatur per locum a majori: quia etiam in his quae indubitanter convertibilia dicuntur, et quibus nomina posita sunt secundum quae fit convertentia, non fit convertentia nisi ad eadem quae sunt, sub convenienti referantur assignatione, ut si assignentur ad ea quae extrinseca sunt et accidunt his ad quae sunt per se illa relata, et non assignentur ad ea ad quae sunt referenda secundum hoc quod sunt aliorum, ut patet. Si enim servus ad hoc quod ad aliquid est indubitanter, si non referatur ad dominum ad quem dicitur et cujus est secundum hoc quod ad aliquid est, sed quia accidit domino hominem esse, referatur ad hominem, ut sic dicatur, servus hominis servus, vel dicatur, servus bipedis servus, vel alicujus talium quod accidit domino ad quae non per se refertur se cundum dependentiam quam important in nomine, non fit convertentia, eo quod ad hoc non erat conveniens assignatio : multi enim sunt homines et bipedalia non habentia servum.
Amplius si id quod est ad aliquid indubitanter, convenienter assignetur ad id ad quod est et ad quod dicitur, omnibus aliis circumscriptis et remotis quae acciduntilli, relicto illo solummodo ad quod secundum convertentiam assignari habet, semper ad ipsum dicetur secundum convertentiam, ut si servus ad dominum dicatur, omnibus aliis circumscriptis quae accidunt domino ad quem dicitur servus, ut circumscribantur ab eo esse bipedem, vel scientem, vel disciplinae perceptibilem, vel hominem, vel animal, relinquatur autem hoc solum quod dominus est, tunc adhuc secundum convertentiam dicetur, servus enim domini servus est. Similiter e contra si servus assignetur ad aliquid ad quod non convenienter dicitur secundum quod servus est, omnibus aliis circumscriptis vel remolis, quae illi accidunt ad quod non convenienter assignatus est, et solum illud remanere ponatur ad quod non convenienter relatus est, relinquitur quod non dicitur ad illud. Verbi gratia : assignetur enim servus hominis servus, et ala avis ala, et circumscribatur ab eo esse dominum, patet
quod jam statim servus ad hominem non dicitur : cum enim dominus non sit, sequitur servum non esse, quia relativa posita se ponunt, et perempta se perimunt, ut in sequentibus erit manifestum. Similiter est de ave, hoc non tribuatur alae, sed alatam esse, et sic ala est avis ut alata est et non avis. Et hoc patet per antedicta : si enim avi assignetur, tunc jam amplius non erit ala ad aliquid sive alicujus ala, nisi dicatur alati ala, et alatum ala alatum : cum enim ponitur quod nihil est alatum, sequitur quod ala nihil erit, quia hoc erit ala alterius et non suiipsius.
Ex dictis igitur concluditur, quod . id quod est ad ali quid, oportet convenienter assignare ad id quod est et non ad aliud: et sic si utrique est nomen positum, facilis erit assignatio secundum convertentiam : si autem non sit nomen utrique positum relativorum, forte necessarium erit nomina fingere si ad convertentiam dici debeant relativa. Si autem sic secundum figuram appellationis et casus convenienter ad invicem reddantur sive referantur, tunc manifestum est quod omnia relativa conversim, hoc est, secundum convertentiam dicuntur ad invicem.