TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De disputatione contra diffinitionem Platonis inductam et correctionem ejus dicti.
Habet autem quaestionem sive dubitationem, utram secundum superius indu- etam Platonis diffinitionem nulla substantia ad aliquid dicatur, quemadmodum videtur ex substantiae ratione quae est ens per se subsistens: et quod est per se subsistens, est absolutum, et sibi apud seipsum et esse suum non est ex hoc quod sit ad alterum. Sic ergo videtur quod nulla sit ad aliquid, sive sit prima substantia sive secunda : sive significetur substantia de toto sive de parte, suo nomine semper est ens per seipsum et non est alteri.
Si autem hoc conceditur esse verum, tunc adhuc remanet ad oppositum disputatio secundum superius inductam diffinitionem, quae dicit ad aliquid esse, quaecumque hoc ipsum quod sunt, aliorum dicuntur: quia si haec diffinitio est bene assignata, substantia videtur ad aliquid esse secundum quasdam substantias de parte et non de toto significantes. Cujus probatio est, quia in primis substantiis verum est quod non dicuntur ad aliquid, sive de toto sive de partibus significetur primarum substantiarum : aliquis enim homo non dicitur alicujus aliquis homo, cum tamen per genitivum maxime dicantur ad aliquid in his quae sunt relativa : neque aliquis bos alicujus aliquis bos, quia homo et bos rationem substantiae important in nominibus suis, et nihil additum dicunt substantiae per quod ad aliquid referantur: et ideo etiam non grammatice dicitur, alicujus aliquis bos, nec alicujus aliquis homo : quia genitivus in talibus nullam habet notare habitudinem secundum quam fiat constructio. Similiter autem est etiam in partibus quae sunt ut primae substantiae partes: quaedam enim manus non dicitur alicujus quaedam manus, sed simpliciter dicitur alicujus manus. Et illius causa est, quia quamvis dicat substantiam quae est pars alicujus totius, et in nomine manus per rationem manus ut est organum intellectus et organum organorum, importetur comparatio ad motorem manus, per quod efficitur motor, ita quod non absoluta sit a rela-
tione, tamen per hoc quod dicitur quaedam manus, fit singularis manus : et est idem quaedam manus, quod haec manus demonstrata, et demonstratione determinatur ad hoc quod sub sensu est, quod secundum quod sub sensu est, non refertur ad alterum: et ideo nihil est dictu, alicujus quaedam manus: et haec est vera causa. Nec est curandum de hoc quod alii dicunt in loco isto.
Per eamdem etiam rationem quoddam caput non dicitur alicujus quoddam caput, quia quamvis caput sit dicens substantiam sub comparatione ad motorem cujus est caput, cum tamen refertur ad hoc singulare per hoc quod dicitur quoddam caput, quod idem est quod hoc caput, non dicitur nisi sub accidentibus quibus demonstratur: et per hoc non dicitur ad aliquid, quia comparatio quam dicit in nomine, non est demonstrabile accidens : et ideo non dicitur alicujus quoddam caput, sed dicitur alicujus caput sine determinatione ad hoc singulare propter comparationem quam importat nomen, quando absque determinatione ponitur ad singulare : tunc enim est nomen organi sive organicae partis quae semper secundum rationem sui nominis refertur ad aliquid cujus est organum : talia enim quae talem in nomine important comparationem dicuntur ad aliquid, ut dixit Plato.
Similiter autem manifestum est in secundis substantiis quae de toto significant, quod non dicuntur ad aliquid: et hoc patet inducendo in pluribus, ut homo non dicitur secundum nomen alicujus homo : quia homo absolute nominat substantiam, et per rationem nominis nullam addit supra substantiam comparationem quae in nomine significetur. Et per eamdem rationem non dicitur bos alicujus bos sub nomine bovis, vel lignum alicujus lignum sub nomine ligni, sed hoc si alicujus dicitur, erit sub alio nomine, comparationem ad aliquid in modo signifi- candi importante, ut si dicatur possessio, quia possessio importat ad possessorem comparationem, dicitur enim possessor possessionis possessor, et possessio possessoris possessio. In his igitur substantiis manifestum est quoniam sub nominibus primae et secundae substantiae non sunt ad aliquid.
In aliquibus autem secundis substantiis de parte organica et non de toto significantibus habet aliquam dubitationem propter hoc quod nomen partis organicae non dicit substantiam nisi stantem sub comparatione, quae quia importatur in nomine, necesse est quod semper dicatur ad aliquid, quamvis secundum esse suum quod est substantiale, scilicet esse ex carnibus et ossibus non sint ad aliquid : talia ergo dicuntur ad aliquid et non sunt ad aliquid secundum id quod sunt sive secundum esse substantiale a quo imponitur nomen. Sic ergo caput dicitur alicujus caput, et manus alicujus manus, et singula nomina partium organicarum sunt hujusmodi secundum dici relata ad aliquid et non secundum esse: propter quod hoc nomina partium organicarum secundae substantiae fortase ad aliquid esse alicui videbitur.
Videtur enim fortase alicui quod sicut est in dici per nomen, ita sit secundum esse, quod tamen non est verum ut patebit inferius : cum hoc fuerit causa deceptionis Platonis, qui omnia talia dicebat esse ad aliquid propter modum eorum quae sunt ad aliquid quae important in dictione. Si ergo aliquis concedat quod diffinitio eorum quae sunt ad aliquid, sufficienter est assignata, ita quod convertibilis sit eum his quae sunt ad aliquid, aut nimis difficile aut impossibile est solvero quin secundum illam diffinitionem aliqua substantia sit ad aliquid. Si enim quaecumque ad aliquid dicuntur secundum nomen, et ad aliquid sunt secundum esse Est veritatem, ut dixit Plato, impossibile est evadere quin pes, manus, et caput (quae sunt secundae substantiae) sint ad aliquid, et praecipue si concedatur quod est
idem dici ad aliquid et esse ad aliquid. Si autem dicatur quod dici ad aliquid secundum nomen connotans relationem, non sit esse ad aliquid secundum veritatem, adhuc difficile erit solvere vel evadere quin aliquae secundae substantiae sint ad aliquid : quia nomen manus et nomen capitis et nomen pedis et hujusmodi, quamvis materialiter dicant substantias tanquam id cui imponitur nomen, tamen formaliter quantum ad proprietatem a qua imponitur nomen, dicunt id quod refertur ad aliud, quia dicunt id quod dicunt per modum organi et officialis membri ad actum aliquem : tale autem nomen dicit relationem ad aliquid, scilicet ad motorem cujus est tale organum. Boetius tamen et Alexander dicere videntur quod cum dicitur, aut nimis difficile, aut impossibile est solvere, quod unum dicitur ad alterius expressionem: ac si diceretur, nimis difficile est et, ut expressius dicatur, impossibile est solvere.
Si autem dicatur quod inducta diffinitio non sufficienter sive convertibiliter est assignata, sed sit corrigenda, quia sunt ad aliquid, quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere et non solum dici, tunc fortase aliquid dicetur. Et dici potest contra illa, scilicet quod substantiae secundae sicut substantiae non sunt ad aliquid nisi secundum modum quemdam qui est in dictione : quia tunc ista nomina, pes, manus, et caput, partes substantiae principaliter significant, et substantia non est composita nisi ex substantiis, et secundario per modum significandi connotant cum principali significatione id quod dicitur ad aliquid : et hoc quidem est verum. Ea autem quae sunt ad aliquid, in principali significatione dicunt id quod suum principale esse est ad aliquid, et esse suum habet ab eo ad quod est, et non a seipso, nec in seipso, sicut pater, et filius, et dimidium, et hujusmodi.
Haec autem diffinitio differt ab alia quae praeinducta est : quia prior diffinitio sequitur omnia relativa, sive secundum veritatem sint aliquid, sive secundum modum solum : sed non propter hoc inest omnibus relativis, quod hoc ipsum quod sunt secundum totum suum esse aliorum dicantur : hoc enim non omnibus convenit relativis : quaedam enim connotant cum principali significatione modum relativorum, et non secundum veritatem. Hoc Plato videtur ignorare.
Et sic caput et manus connotant id quod dicitur ad aliquid: principali autem significatione dicunt substantiam. Et haec est vera solutio difficultatis inductae: quia sic reducitur nomen relationis ad rem quae est una de rebus primis vel de primis generibus rerum, quae significare contingit per unam de primis vocibus praedicabilium.