TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De dubitalibus quae sunt circa praedicta.
Est autem dubitatio quae oritur ex his quae dicta sunt: si enim relativa sive ad aliquid sunt quaecumque, hoc ipsum quod sunt, alterius sunt, et ex comparatione ad aliquid habent esse: tunc videtur quod unum accidens aliquo modo ha- bel esse in duobus subjectis, ita tamen quod remanet idem in essentia: qua enim ratione est in uno, eadem ratione est in alio : dicitur enim pater filii pater : nec potest uno subjecto determinari vel diffiniri.
Adhuc autem videtur quod secundum hoc duae oppositae relationes sunt una numero relatio, sicut paternitas quae est in patre respectu filii, et filiatio quae est in filio respectu patris.
Item videtur quod filiatio et paternitas non differant nisi penes terminos, sicut via quae est a Thebis ad Athenas, et ab Athenis ad Thebas, quae eadem est, quamvis terminis differat.
Adhuc quaecumque comparationes ab eisdem comparatis et eadem causa comparationis sunt, essentialiter illa sunt eadem : sed paternitas et filiatio et universaliter quaecumque relationes vel correctiones ab eisdem comparatis et eadem causa comparationis contrahunt esse : videtur ergo quod eadem sint in essentia.
Adhuc autem quaeritur, si paternitas relatio est, ad quid refertur ? si dicatur quod ad filiationem, videtur quod falsum sit, quia relationes generantur ex motu aliquo, sed circa filiationem non lit motus, sed circa filium.
Adhuc filius refertur ad patrem filiatione : si igitur filiatio etiam refertur, aliqua relatione refertur, et relationis est relatio, et hoc procedet in infinitum.
Adhuc generatione activa pater efficitur pater, et fit paternitas in ipso : et si generat alium filium, eadem ratione fit in ipso nova paternitas, et eadem ratio est de tertio, ac deinceps: videtur ergo quod multae paternitates secundum idem fiunt in eodem. Sed contra hoc est: quia duo accidentia ejusdem speciei non possunt esse simul in eodem secundum idem, sicut duae albedines : fiunt enim unum accidens, quia nec essentiae ac substantiae possunt habere differentiam. Ergo etiam duae vel plures paternitates in eodem secundum idem esse non possunt.
Si dicatur quod distinguuntur respectu diversorum filiorum, contra hoc est, quia secundum quod sunt in patre, per hoc distingui non possunt. Adhuc autem relatio accidens est genere, quia in subjecto est, et postea est comparatio ad alterum : ergo habet in se duo: et sic generalissimum est compositum, ut videtur.
Ad haec autem et his similia dicendum videtur quod unum accidens non est in duobus subjectis ut subjectis, sed unum in uno ut subjecto, et in altero non ut in subjecto, sed sicut in termino et fine ad quem sumitur dependentia ipsius, sicut paternitas est in patre ut in subjecto, et in filio ut in termino ad quem sumitur dependentia ipsius: et sic filiatio est in filio ut in subjecto, in patre autem sicut in termino finiente dependentiam ipsius: et hoc est ad patrem et non in patre: et sic pater cadit in diffinitione filii, et e converso. Nec est inconveniens, quod hoc modo diverso unum accidens ad duo se habeat.
Ad aliud dicendum quod duae oppositae relationes, sive correlationes non sunt una: comparatio enim relationis in medio duorum relativorum nihil est: quia, sicut jam dictum est, relatio in uno non est, sicut in subjecto, et non extenditur essentialiter ad aliud : sed unum dependet ad ipsum secundum intellectum.
Et quod objicitur de eadem via quae est de Thebis ad Athenas, et c converso, dicendum quod omnino simile non est, nisi in terminis : medium autem extensum non habet, sed per extensionem non habet nisi inclinationem dependentiae unius ad alterum, et ideo non est omnino simile.
Ad aliud autem dicendum quod paternitas, et relatio, et hujusmodi abstracta, sunt de praedicamento relationis in genere vel in specie, ut concepta et non ut exercita: et ideo talia ad nihil referuntur, sed ipsis ut formis ea quae referuntur ad invicem, scilicet relativa, referuntur, relatio relatione, et pater paternitate, et
hujusmodi, et ideo non itur in infinitum.
Ad aliud dicendum quod multae paternitates non fiunt in uno : cum enim unum sit principium ex quo generat pater, et actus generationis specie unus ad omnes genituras, una erit paternitas ad omnes : sed multi filii multis filiationibus numero referuntur ad istum unum patrem.
Et si objicitur quod mortuo filio non est pater ; et ponamus quod unus filiorum moriatur, tunc videtur semper quod una paternitas destruitur, et manet, Dicendum quod non est verum : non enim facta tali positione destruitur paternitas simpliciter, sed destruitur respectus ejus ad hoc, et hoc non est destrui simpliciter.
Et si secundo objicitur quod paternitas non est nisi respectus, et si destruitur quoad respectum, tunc videtur destrui simpliciter, Dicendum quod hoc non est verum: manet enim adhuc in causa, et ideo non simpliciter destructa est: dico enim quod manet in causa ad effectum reducta respectu aliorum filiorum.
Ad ultimum dicendum quod relatio est accidens : et ita oportet quod aliquid addatur accidenti per quod fiat hujus generis accidens: et sic omne generalissimum est compositum ex duobus intelligibilibus : propter quod generalissima dicuntur species entis: unde etiam propria non assignantur eis nisi prout sunt species entis : quia omne proprium causatur a specie, ut dicit Boetius ; species autem habet duos intellectus, sicut saepe in scientia de Universalibus dictum est.