TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De dubitationibus quae sunt circa praedicta.
Est autem in his quae dicta sunt multa dubitatio. Est enim primum dubium, cum una species qualitatis sit una forma simplex, videtur quod unico et simplici nomine habeat nominari. Et videtur quod haec species unum simplex nomen habere debeat, ut dicatur habitus vel dispositio tantum altero nomine, non autem dicitur habitus et dispositio tanquam utrumque nomen conveniat per copulativam conjunctionem.
Adhuc propter hoc quod est facile mobile vel difficile, videtur quod non deberet nomen geminari vel variari: quia haec accidunt eidem, et propter accidens nomen substantiale variari non debet, ut videtur.
Adhuc autem cum ex similibus actibus similes relinquantur dispositiones et habitus, videtur quod tam habitus quam dispositio habeant causam efficientem quae formaliter agit unum: cum autem formaliter agens non nisi ad formam suam agat in eo in quod agit et formam suam inducit, videtur quod dispositio et habitus sint unius formae, sed a forma nomina imponuntur. Videtur igitur, quod uno nomine formali debeant nominari. Et hoc quidem concesserunt Antiqui, ut videtur Boetius innuere, et hoc quod nos dicimus dispositionem et habitum communi nomine applicationem nominaverunt.
Ulterius etiam quaeritur, cum ex dispositione fiat habitus, qualiter fiat habitus ex dispositione : quia enim ex actibus relinquuntur dispositiones, oportet quod aliquid formale relinquat primus actus et aliquid secundus, et sic deinceps: aut ergo idem est quod relinquitur ex actibus aut non est idem. Si idem, sequitur quod idem simpliciter secundum formam agatur a multis agentibus tempore divisis, quod non est intelligibile : idem enim et unum non potest habere multas causas aequepropinquas secundum unum et idem genus causalitatis. Si autem diversa sunt quae relinquuntur ex actibus, tunc quaeritur quid illa uniat in una habitus substantia : hoc enim non potest facere subjectum, quia unitas subjecti non facit accidentium unitatem: quia in uno et eodem subjecto multa sunt accidentia et genere et specie differentia.
Adhuc quaeratur quot actus, vel quid sive quantum tempus exigitur ad hoc quod de dispositione fiat habitus ?
Adhuc secundum Aristotelem , cum aliquis de non sciente fit sciens, est motus quidam : in alteratione autem est motus, in quo est quale post quale, et forma post formam, et continue fluxus de potentia ad actum : et secundum hoc videtur quod operationes habitum inducentes secundum formam scientiae vel virtutis continue alterent potentiam animae et animam, donec veniat in actum perfectum scientiae vel virtutis, et hoc sit ex dispositione fieri habitum, quod dispositio sit sicut motus, et habitus sit sicut finis motus, quando est in motum esse in actu perfecto. Sed si hoc conceditur, tuncvidetur, quod operationes quae disponunt, non sint continuae sed interrupto : et qui sic accipit habitum, non movetur motu continuo, sed interrupto : et videtur quod multoties sit in motum esse, et sic multoties in habitu, ut videtur.
Adhuc multi sunt habitus qui non fiunt ex praecedentibus dispositionibus, sicut habitus infusi et concreati: et sic non semper est habitus ex dispositione.
Adhuc ulterius quaeritur de hoc quod videtur dicere Aristoteles dispositiones
esse affectiones : et videtur quod calidum et frigidum, sive calorem et frigus vocet dispositiones et habitus, quae sunt potius in tertia specie qualitatis, quae est passio vel passibilis qualitas. Si autem dicatur quod sunt in prima specie et in tertia secundum aliquem modum, contra hunc modum hoc est quod supra in ante habitis determinatum est, quod scilicet diversorum generum non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae: dispositio autem et habitus, et passio vel passibilis qualitas, diversa sunt qualitatis genera et non subalternatim posita.
Ad haec autem et similia dicendum videtur, quod dispositio et habitus sunt una species et prima qualitatis, quae facit quale secundum accidentalem denominationem. Sunt autem una species ab una forma qua informatur subjectum in specie : quia dispositio ejusdem speciei est cum habitu, sicut si dispositus sit aliquis scibili logico vel geometrico, idem scibile perfecte habet quando scientiam habet in habitu. Unde scibile in dispositione, et scibile in habitu est ejusdem formae in scientia, et propter hoc etiam una species et non duae sunt qualitatis habitus et dispositio. Nominatur autem duobus modis : quia ipsa non nominatur tantum quale quod talis qualitas relinquit in subjecto secundum formam : sed nominatur et hoc accidens secundum quod est id quale in subjecto, secundum hoc quod perfecte subjectum habet illud vel imperfecte. Quae duo quia modum habent oppositum, uno nomine nominari non possunt, sed unum est imperfectum, alterum perfectum ad actum : habens enim habitum sine impedimento agit cum voluerit, dispositus autem agit impedito. Et quia, ut dictum est, ad unam formam pertinent habitus et dispositio, ideo nomina perfecti et imperfecti per copulativam conjunguntur conjunctionem, quia indifferenter per esse perfecti et imperfecti quae in motu uno ordinantur ad unum finem: ideo dispositio materialis est ad habitum, et dispositio est actus imperfecti, habitus autem est actus perfecti et constituti. Haec est ergo causa duorum nominum et ordinis dispositionis ad habitum, et copulationis quae conjungit inter duo nomina.
Ad id autem quod objicitur, quod facile esse mobile vel difficile sunt accidentia qualis, secundum quod est in substantia, Dicendum quod hoc verum est, sed quia nomina ab his accidentibus imponuntur, propterea necesse fuit dari duo nomina. Et quod objicitur, quod duo sunt nomina illius qualis secundum formam, Dicendum quod hoc verum est, sed sunt nomina qualitatis illius, secundum quod quale quod dicit qualitatem illam, radicatum est in subjecto: et a talibus accidentibus saepe fiunt impositiones nominum, maxime autem in accidentibus quorum propria nominatio et etiam diffinitio est, quod nominentur secundum quod sunt in subjecto a quo et in quo esse et nomen et diffinitionem accipiunt: et haec est causa quod duo sunt nomina illius speciei, quae tamen in forma unum sunt et in fine.
Ad hoc autem quod objicitur quod ex similibus actibus similes relinquuntur dispositiones et habitus, Dicendum quod verum est, et verum est etiam quod sunt unius formae : sed non semper a forma est nominatio: quandoque enim,sicut dictum est, fit denominatio ab accidente formam consequente, et sic fit hic quando dicitur dispositio et habitus. Ad hoc quod dicitur quod Antiqui hanc speciem uno nomine applicationis nominaverunt, Dicendum quod hoc verum est, et ideo per errorem decepti istas species dixerunt non esse species qualitatis, sed dixerunt eas per modos distingui per quos efficiuntur in substantia, sive per modos per quos insunt subjecto : et quia prima species est per modum acquisitionis per ipsas subjecti operationes, et quod per operationes acquiritur, subjecto paulatim applicatur, ideo primam speciem applicationem communi nomine dispositionis et habitus notaverunt. Et quia secunda species est de potentia consequente esse substantiale,
per quod efficitur aliquid potens ad agendum vel patiendum, ideo illam communi nomine naturalem aptitudinem dixerunt. Quia vero tertia est de his quae casu agunt in sensibus passiones, vel aguntur ab illis, ideo illam speciem communi nomine vocaverunt casum. Quia autem per quartam speciem componitur substantia in partibus secundum certitudinem terminationum suae quantitatis, ideo illam communi nomine vocaverunt compositionem. Et quamvis hoc illa ratione quae dicta est verum sit, tamen patet quod illa nomina communia non dicunt species et formas differentes qualitate et quali quod a qualitate quale dicitur, et sic habent proprie distingui secundum quod etiam species quantitatis, et ejus quod est ad aliquid distinctae sunt: haec autem in modo distinguendo unum nomen habere non possunt.
Ad hoc autem quod ulterius quaeritur de relatione dispositionum et habitum ex actibus sive operationibus, Dicendum quod verum est quod ex similibus actibus similes relinquuntur habitus et dispositiones. Actus autem inducunt dispositiones et habitus duobus modis. Uno modo dispositiones et habitus contrarios a subjecto quod est potentia secundum quam fit operatio removendo: et hunc modum dixerunt Socrates et Plato, qui dixerunt scientias et virtutes inesse per naturam, et per studium et exercitium depurari subjectum ut eluceat in anima quod est per naturam, sicut lapis pretiosus politione quidem nihil accipit, sed cum abstergitur ab eo quod impurum est, tunc micat in eo puritas naturalis. Hic est ergo unus modus quo contrariae dispositiones removentur. Secundus autem modus est quo generatur in actu forma in anima, quae est operationi formae similis, sicut in eo quod movetur forma motoris secundum actum, quae antequam moveret motum, non fuit in eo quod movetur nisi secundum potentiam : et sic de potentia ad speciem ope- rationis educitur anima in dispositione et habitu. Ad hoc autem quod quaeritur utrum idem sit quod relinquitur ex primo actu cum eo quod relinquitur ex secundo, et sic deinceps, videtur secundum Aristotelem, quod idem est in substantia formae sed diversum secundum esse : esse enim relictum ex prima operatione, magis est permixtum potentiae quam relictum ex secunda, sicut id motu quod est juxta principium, magis in potentia est quam id quod est juxta finem. Quod autem ulterius infertur, quod unum et idem sic habet multas causas secundum genus causalitatis, Dicendum quod nihil est inconveniens dummodo illud idem sit diversum secundum esse : quia sunt diversa agentia per quae efficitur in esse, et esse diverso quousque stet in actu ultimo : et sicin uno alterato possunt esse diversa non specie sed numero alterantia, et in uno augmentato possunt esse diversa non specie sed numero augmentanda : et hoc nihil est inconveniens. Sed quod simul in una et eadem hora sint diversa, et aeque immediata secundum unum et idem genus causalitatis in idem eodem modo agentia, hoc esse non potest.
Ad hoc autem quod quaeritur quot numero actus vel quantum tempus requiritur ad hoc quod ex dispositione fiat habitus, Dicendum quod non est determinare, quia subjecta non aeque habilia sunt ad habitus susceptionem : et ideo in uno plura, in alio vero pauciora requiruntur.
Ad hoc quod quaeritur de talis motus . continuitate vel interpositione , Dicendum quod nihil prohibet motum hunc ex parte mobilis esse continuum, et ex parte motoris esse interruptum. Hoc dicit Averroes super 2 de Anima et super librum de ''Generatione et Corruptione , quod si aliquis per annum augeatur per spatium cubiti, non est necesse quod hoc qualibet septimana, et quolibet die et qualibet hora proportionaliter secundum divisionem
temporis augeatur : aliquando enim minus, aliquando plus augetur, cum semper exeat de imperfecto ad perfectum, vel exeundo a dispositione contraria, vel augmentum accipiendo. Ita etiam dicendum est hic quod motus est continuus ex parte mobilis continue deponendo dispositiones contrarias, vel speciem moventis accipiendo : sed non oportet quod motor semper maneat actu, quia forma quam primo impressit ipsa in se habens virtutem motoris, movet actu, sicut est virtus movens in semine : propter quod non sequitur quod motus sit aliquando ex parte mobilis interruptus. Et ideo dicit Boetius quod scientia principiorum in sensibilibus seminalem sensualem babel virtutem ad scientias.
Ad hoc autem quod dicitur quod multi sunt habitus connaturales et concreati, qui ex dispositionibus non videntur relinqui, Dicendum quod multi habitus connaturales ex dispositionibus relinquuntur naturalibus, ut habitus visus ad quem per principia alterantia disponitur oculus intuentis ex humorum oculi adunatione. Quidam etiam sunt ad quos subjectum per naturam statim dum esse dispositum est, et illi fundantur in dispositionibus suis, quamvis habeant dispositiones se tempore praecedentes.
Ad hoc autem quod dispositio dicitur affectio ab Aristotele, Dicendum quod hoc dictum est per quamdam similitudinem, quia sicut affectio est per suam operationem aliquid faciens, hoc est quod actione appropinquat, sed id in quod agit, nondum per actionem suam ad formam suam convertitur: ita dispositio est quaedam patientis et moti ordinatio ad actum agentis quem nondum perfecte adeptum est: et per hunc similitudinem dispositio dicitur affectio. Et quod dicitur de calido et frigido per affectionem vel per modum habitus suscepto, totum per similitudinem dictum est ad modum accipiendi habitum et dispositionem : et non est ideo dictum quod calor et frigus per se sint habitus et dispositiones, sed ideo quia receptio eorum in subjecto aliquando est per modum dispositionis, aliquando per modum habitus. Et ex bis patet solutio quaesitorum.