DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quae sit intentio iactus, et qualiter introducitur.
Finitis autem ex praemissis simplicibus motibus, esset jam dicendum de generatione contracta ad materiam quae est generatio simplicium corporum : sed antecedenter oportet determinare ea quae in generatione elementorum sunt sicut causae : quoniam oportet dicere de materia super quam est transmutatio communis elementorum ad mixtionem, et etiam de ipsis clementis secundum contrarietates quae insunt eis, utrum sint, vel non sint, et utrum unumquodque eorum est sempiternum intransmutabile, sicut dicit Empedocles, aut generantur aequaliter : et si generantur, utrum generantur ad invicem omnia eodem modo, sicut dicunt Philosophi : aut aliquod eorum est principium quod est ante ea ex quo generantur, et In quod resolvuntur, sicut diversi dixerunt, ut Democritus atomos, Anaxagoras homogenia, et Heraclitus vaporem et hujusmodi. Quia
ergo ista inquirere habemus in secundo hujus voluminis , oportet utique prius dicere antecedentia harum quaestionum, de quibus nunc indeterminate dicitur a Philosophis. Omnes autem qui elementa et ea quae sunt ex elementis dicunt generari segregatione et congregatione, dicunt ea facere et pati ad invicem : aggregatio autem est mixtura quaedam, et ideo de mixtione oportet primo dicere : quia qualiter fit mixtio, et quid sit, non est adhuc manifeste determinatum. Cum autem quae alterantur, aggregantur et segregantur, nihil horum suscipiant nisi sit aliquid agens et patiens , oportet etiam prius dicere de actione et passione. Illi enim qui dicunt plura elementa esse, dicunt ea generari ex ad invicem per facere et pati. Similiter illi qui dicunt tantum unum elementum esse primum, necesse est dicere quid sit facere et pati : et in hoc recte dixit Diogenes, cum dixit, quod si omnia non essent ex uno materiali subjecto , non essent ad invicem agere et pati. Verbi gratia, non esset possibile quod calidum infrigidaretur, nec rursus frigidum calefieret, nisi haberet unum subjectum quod transmutatur secundum contraria haec : quia caliditas et frigiditas separata a materia non transmutatur ad invicem : sed manifestum quod subjectum utriusque transmutatur secundum haec et alia contraria. Quapro- pter in quibus inest facere et pati, necesse est horum unam esse subjectam naturam, quae est materia susceptibilis contrariorum. Licet autem bene dixit in hoc Diogenes, tamen in hoc non dixit verum, quod omnia talia esse dixit : quia non omnia suscipiunt formas contrarias, sed sola illa quae ex ad invicem sunt, scilicet quorum materia est una et forma contraria : ideo ergo esse facere et pati est idem : sed si de facere et pati est videndum antequam quaeratur de generatione elementorum, oportet etiam prius determinare de tactu : quia ista non possunt etiam vere et principaliter facere et pati quae ad invicem non possunt se tangere : quapropter non est possibile misceri ad invicem ea quae non possunt se tangere : ergo de tribus his determinandum est, scilicet quid tactus, et quid mixtura, et quid factio. Sed in principio dicamus de tactu : quia est necesse quod quibus est mixtura, quod illa se tangant, sed non convertitur : cum ergo primum natura sit a quo non convertitur consequentia, primum inter tria praedicta erit dicendum de tactu.