TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De quali quod dicitur secundum qualitatem.
Quia autem, ut dicit Alexander, Aristoteles ipse istum tractatum intitulavit de quali et qualitate, et nos jam determinavimus de speciebus qualitatis secundum quam quales dicimur, restat nunc determinare de quali quod denominative ab his speciebus dicitur qualitatis. Dicimus ergo quod qualia dicuntur quae secundum qualitates dictas dicuntur denominative : denominative autem , quia simpliciter subjectum ab eis denominatur, vel quomodolibet aliter ab his dicuntur informata. Difficile enim est eam quae ab accidente denominationem simpliciler fieri: multis enim modis accidens inest, ita quod non denominat, ut si inest secundum partem, ut aethiops est albus dentes, vel si inest ut nunc et non simpliciter, ut rubeus ex verecundia nunc, non sequitur quod sit rubeus. Licet aliquando etiam hoc sit ex parte accidentis, quod ab ipso fieri denominatio non potest, quamvis simpliciter insit et non secundum quid, ut in sequentibus patebit. Et ideo quale secundum istas qualitatis species (aut dicatur secundum istam denominationem aut quomodolibet aliter dicatur ab his) dicitur qualitas ut informans subjectum per concretionem significans : quale enim et qualitas idem praedicatur, quamvis in modo differant:
quale enim dicit qualitatem subjectum informantem, qualitas autem dicit qualitatem simpliciter.
Et si quis objiciat quod quale dicit duo, subjectum scilicet, et qualitatem, Dicendum quod non dicit principaliter et formaliter nisi qualitatem, sed quia dicit qualitatem in concretione ad subjectum, ideo dicitur ex consequenti de subjecto facere significationem. Propter quod etiam quale cum qualitate ad idem pertinet praedicamentum.
In pluribus tamen qualitatibus, pene etiam in omnibus qualia dicuntur denominative a qualitatibus, ut a candore candidus, et a grammatica grammaticus, et a justitia justus dicitur denominative, et similiter in aliis multis. In aliquibus vero hoc non convenit secundum vocem, quamvis similiter sit secundum esse. Et hujus causa est quod qualitatibus nomina talia posita non sunt qua solo casu differentia secundum appellationem possint inflecti et informari in nomina denominativa, sicut dicitur cursor, aut sicut dicitur pugillator, non quidem dictus ab actu vel officio currendi vel pugillandi, sed ab ipsa qualitate quae est naturalis potentia hoc faciendi: haec enim qualitas nomine proprio non est designata, ita quod nomen secundum valitudinem naturalem ad haec exercenda significet illam propriam qualitatem : non enim sunt talibus valitudinibus (quae qualitas sunt) posita nomina secundum quas quales dicuntur et cursor et pugil sive pugillator: sed nomina illa sunt disciplinarum nomina, sicut cursoriae et pugillaloriae artis : et haec non sunt nomina illius vel illarum qualitatum, qua vel quibus dicuntur illi quales, qui affecti sunt illa qualitate, quae est naturalis potentia ad illa facienda. A nomine autem artis vel disciplinae denominari potest, qui artis istius vel disciplinae est ignarus, sicut frequenter contingit, quod habens naturalem potentiam ad aliquid artis, illius ignarus est, quae docet operationem eamdem ad quam habet quis naturalem potentiam : pugillatoria enim di- citur disciplina pugillandi, sed quales in hac qualitate dicuntur, non qui sunt de arte sive disciplina illa, sed qui afficiuntur per informationem qualitate quae dicitur potentia naturalis ad pugnandum, sicut dicitur pugil vel cursor qui forte nihil scivit de arte sive disciplina illa, et ideo a disciplina non accipiunt denominationem ut dicantur cursores vel pugilles.
Alii autem eliam posito nomine qualitatis non adhuc quales illa qualitate dicuntur denominative, ita quod nomen qualis secundum figuram appellationis a nomine qualitatis determinetur. Sicut patet in nomine quod est virtus, a quo nomine si denominatio fiat non dicitur virtuosus, sed secundum alios dicitur studiosus, nomine formato a genere virtutis quod est studium, vel quod verius est nomine formato a virtutis causa, quae est studium. Et secundum posteriores dicitur virtuosus, quamvis non simplicem dicat denominationem, sed cum denominatione, notat plenitudinem. Virtutem enim habens studiosus dicitur, sed non dicitur denominative simplici denominatione a virtute : sed si a virtute dicatur, dicetur virtuosus, quod nomen plenitudinem significat et non facit simplicem denominationem. Hujus autem causa est, quia in virtutibus et vitiis politicis nos domini et causa sumus operum quibus efficiuntur virtutes : quia virtutes per studium fiunt in nobis: quod studium, ut dicit Tullius, est vehemens applicatio animi ad aliquid discendum vel faciendum : ideo Antiqui nomina imponentes, virtuosos intellectuali virtute vel morali vel heroica dixerunt studiosos nomine communi. Virtuosi autem dicuntur non ita convenienter, quia virtus nominat ultimum in bono, ut dicit Aristoteles, et hoc non est ita generale ut primum. Consignificata autem plenitudo adjungitur in talibus, propter hoc quod dicit Aristoteles quod nec intellectualis virtus quae est prudentia, potest esse sine moralibus, nec morales possunt esse sine prudentia : quia moralis contingit finem, prudentia autem eligit ea, et
docet per quae et qualiter ad finem devenitur : et ideo in quocumque est virtus, quamdam plenitudinem virtutis esse oportet. Propter quod illam denominationem conveniens fuit nomine plenitudinem connotante formari. Et dicitur studiosus et non studialis, et virtuosus et non virtualis. In pluribus autem denominativis non est sic, sed denominativa eorum a nominibus formantur qualitatum quae insunt ipsis. Concluditur ergo generaliter quod quaecumque dicuntur qualia, aut dicuntur denominative a praedictis quatuor speciebus qualitatis, aut aliquo modo, sicut dictum est, dicuntur aliter ab illis qualitatibus quae dictae sunt.