DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quot modis dicitur tactus, et quid sit tactus.
Dicamus igitur incipientes, quod tactus dicitur multifariam, sicut fere unumquodque nominum physicorum : et haec quidem dicuntur anhomiomere sive ae- quivoce secundum casum et fortunam : haec autem dicuntur per prius et posterius, ita quod altera dicuntur ab aliis prioribus eis secundum nominis rationem. Et sic etiam existit de tactu, videlicet quod dicitur proprie, vel transumptive. Et proprie dictus aliquando dicitur communiter, non habens omnes conditiones se tangentium. Aliquando autem dicitur propriissime, omnes habens conditiones se tangentium . Principaliter enim una conditio tactus est, quod tactus est in habentibus positionem : positio autem non est aliquorum nisi quibus convenit locus. Mathematicis enim quibus datur positio, convenit locus et tactus per similitudinem quamdam ad naturalia : nulla enim vere sunt nisi materialia secundum se accepta in his mathematica secundum esse suum. Unde etiam. in his habent positionem : et ideo etiam in his habent factum et locum : nec accipiuntur secundum abstractionem et essentiam, hic, quia talis consideratio non est naturalis, sed mathematica : et ideo locus et tactus secundum quod principia sunt naturae, convenit mathematicis per posterius. Adhuc ultimum essentiae et ultimum virtutis motivae sive activae, et ultimum speciei quidem generatur ab activo et motivo in eo quod patitur, sunt in ultimo termino quantitatis sive corporis quanti, quod est superficies, et informat ipsum virtus et species contrarii, et ipsum terminat essentiam potentiae materiae : hoc est secundum esse materiale. Ultimum autem quod est terminus quanti, non informatum virtute et specie contrarii, est mathematicum non secundum esse consideratum : et ideo non contingit ei locus et tactus nisi secundum hujus ultimum : naturalibus autem contingit complete secundum ultimum terminans, in quo est virtus motiva et species contrarii agens : et ideo naturalibus contingit primo, et mathematicis per similitudinem incompletam ad naturalia : contingit autem sic posterius locus et tactus mathematicis sive sumantur separata, cujus acceptio est secundum imaginem, sive alio modo sumantur, scilicet non separata secundum esse in naturalibus considerata : sed cum sint separata, non contingit eis locus et tactus, nisi quia suae dimensiones non possunt imaginari ubi finitae et loco positae. Et ideo dicunt
duo Philosophi, Averroes et Boetius, quod licet ab aliis abstrahantur, tamen a loco abstrahi non possunt : et hoc verum est prout locus non terminus est ejus quod continetur loco, sed etiam relati ad locum, sicut coelum est in loco quod refertur ad locum circa quem movetur : quia aliter motus ejus non esset motus localis. Si ergo diffinitur tangere sicut prius diffinitum est in quinto Physicorum, scilicet tangere est ultima habere simul, tunc utique tangunt se ad invicem secundum primam conditionem tactus quaecumque determinatas, id est, finitas habent magnitudines, et positionem habent, et simul habent ultima. Dico autem simul ultima, ut nihil sit medium eorum in loco.