TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De exclusione erroris qui posset esse circa praedicta.
Circa autem ea quae dicta sunt, non decet aliquem turbari tanquam nos nobis contrarium dicamus, ea esse genera permixta qui prius distincta esse determinavimus, quando diximus diversorum generum non subalternatim positorum diversas esse species et differentias: haec enim adhuc certa sunt et firma veritate confirmata et stabilita. Nemo ergo de hoc conturbetur quod de qualitate propositum facientes et tractantes, multa de relativis interposuimus: habitus enim et dispositiones quae sunt in prima specie qualitatis, sunt de numero eorum quae sunt ad aliquid: habitus enim alicujus habitus. In omnibus enim talibus pene ipsa genera ad aliquid dicuntur: nihil autem eorum in talibus quae singularia sunt, ad aliquid sunt: aliter species secundum nomina specierum non dicuntur ad aliquid, sed in generibus et secundum nomina generum sunt ad aliquid: nam cum disciplina sit genus intellectualium habituum, disciplina hoc ipsum quod est, alterius dicitur et ad aliquid: dicitur etiam disciplina alicujus disciplina, quia disciplina dicitur alicujus disciplinati disciplina, sed eorum quae sunt in hoc genere quod est disciplina singularia sive specialia, nihil hoc ipsum quod est, alterius dicitur, ut aliqua grammatica non dicitur alterius secundum quod est grammatica, non enim dicitur grammatica alicu- jus quaedam grammatica, nec musica, sed quaedam grammatica dicitur alicujus disciplina, non alicujus grammatica, et musica dicitur alicujus disciplina, non alicujus musica.
Propter quod quaecumque istarum singularium per se sunt qualitates, et non sunt ad aliquid. Hujus autem causa est, quia singulariter accepta , ut quaedam grammatica et quaedam musica, in seipsis claudunt ea quorum sunt et ad quae dicuntur, et ideo nugatorie extrinsecus apponeretur. Haec tamen in specie et in singulari qualitates sunt: quia secundum ea quales dicimur cum haec habemus, et secundum quod habemus ea ut adepta, quales dicimur secundum ea: scientes enim dicimur, eo quod habemus singulas scientias : scientes autem dici, est quales dici secundum scientias. Propter quod haec etiam erunt qualitates, quamvis secundum genus dicantur ad aliquid. Et hoc est secundum singulas scientias secundum quas etiam dicuntur quales et scientes. Hoc autem secundum quod quales dicimur secundum quod hujusmodi est, non est de numero eorum quae sunt ad aliquid. Amplius adhuc alia causa est quod non oportet ex talibus conturbari, quia nihil est inconveniens si contingat idem et quale et relativum esse secundum diversa quae sunt in illo : secundum enim diversa quae sunt in ipso, nihil prohibet idem ipsum diversis generibus enumerare : et sic grammatica, ut est scientia recte scribendi recteque componendi, quales nos facit, et est in genere qualitatis : ut autem est disciplina, est in eo quod est ad aliquid. Et similiter album per hoc quod subjectum dicit, in substantia est: per hoc autem quod quale dicit subjectum, est in qualitate. Haec ergo de quali et qualitate dicta sunt.