TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De agere et pati.
Habitis quatuor vocibus quatuor genera rerum significantibus, in quibus substantia praedicat id quod simpliciter est ens et per seipsum, Quantitas praedicat ens in alio per quod ipsa subjicitur et substat multis aliis accidentibus, et etiam motui, quia illi non subjicitur substantia simpliciter sed substantia quanta: et omnibus illis quae dicunt formas quae in majori quantitate majores, et in minori minores sunt, sicut sunt omnes qualitates activae et passivae, per hanc subjicitur motui et mutationi, quia illis subjicitur materia quantitate determinata : propter quod etiam quantum separatam rationem habet a physico, et est secundum rationem ante ipsum , sicut metaphysicum ante physicum. Ad aliquid autem praedicat id quod est comparatum ad aliquid, qui modus immixtus est omnibus sex praedicamentis, et ideo ut principium ad alia praemitti debuit. Habita etiam qualitate et qualibus, quae etiam generalem modum praedicandi in quale habent, qui quodammodo inest omnibus aliis. Propterea etiam praemitti debuit, ut hic substantia praecederet ut omni subjectum, quantitas ut subjectum ad physicum, ad aliquid autem ut modus aliorum comparatus, quale autem et qualitas ut modum praedicandi dans residuis omnibus.
Restat enim dicere de his quae non habent res absolutas praedicare nec modum praedicandi habent ab illis absolutum:
habent enim modum relationis et qualitatis, et addunt aliquid super utrumque, per quod efficiuntur specialia praedicamenta. Propter quod ipsa sex genera causantur ab aliis quatuor, quae praehabita sunt, et non causantur ab ipsis sicut inferiora causantur a superioribus, quia si hoc ita esset, continerentur in eis, sicut in suis generibus, sed causantur ex comparationibus supradictorum generum ad aliud : cum tamen secundum causam eamdem vel diversam non dicantur ad convertentiam. Sicut actio a forma vel qualitate substantiali, vel accidentali comparata ad id quod actioni subjicitur. Passio a materia vel subjecto quod agenti subjicitur, et in qualitate accidentali actio a potentia naturali, passio a naturali impotentia. Quando vero non a tempore, sed a temporis adjacentia. Ubi autem non a loco, sed a loci circumscriptione. Positio autem a partibus secundum ordinem comparatis inter se et toto et in loco. Habitus autem comparatione extrinsecorum ad totum subjectum. De quibus omnibus non magnum hic oportet facere tractatum, eo quod hic specialiter intendimus de quatuor quae aliorum sex sunt causa, postea autem in alio libro de aliis sex est tractandum. Inter haec primum est praedicamentum actionis, quod est de facere : et quia actio est in patiens per effectum procedens virtus agentis, ideo cum hoc genere oportet etiam de pati determinare.
Sciendum quod Arislotelesinsexto Ethi-corum. ponit distinctionem inter agere et facere, et dicit quod actio est proprie in humanis voluntatibus, sicut sunt consi- liari, et eligere, velle et hujusmodi, de quibus est prudentia virtus : facere autem quia virtus efficientis per effectum procedit in patiens, sicut materiam extrinsecam, sicut est secare, vel dolare, vel aliquid talium de quibus cum certa ratione est ars mechanica. Sed quia nos hic non consideramus nisi praedicationis modum, hic generaliter intendimus de facere vel agere, prout communiter se habent ad utrumque, scilicet agere, et facere: et dicimus omnem illam vocem agere vel facere praedicare, quae significat activam virtutem in effectum procedere ab agente in id quod agenti secundum illam virtutem subjicitur, sicut est intelligere, secare, et urere secundum totum illum modum quo significare potest secundum totum suum declivium, et secundum omnem modum verbalem suum vel etiam participialem : quia etiam participium significat cum actione et tempore, sicut arans, vel secans, sive quodcumque tale similem illis habens suae praedicationis significationem : iste enim modus significandi rem praedicabilem non potest reduci ad aliquod aliud praedicamentum : per oppositum autem passionem quae est ab actore receptio ad simplicem actus agentis receptionem, sive ex hoc immutetur patiens, ut in actione physica passum immutatur in aliud ut in physicis, sive non immutatur.
Sed logice loquendo de pati communiter sumitur prout est vox rem praedicamenti significans, quae est susceptio actus agentis simpliciter prout est suscipiens ipsum tantum: hic enim modus ad nullum aliud reduci potest praedicamentum, et propterea enumerata sunt haec duo inter praedicamenta : quia sic dicuntur et praedicantur prima quidem rerum principia : principium enim est illud in quo suae coordinationis secundum communitatem est reductio, et quod ad nullum ut genus reduci potest. Sic ergo ejus quod est agere accepto, distinctio est in agentibus : eo quod virtus agentis in effectum procedens ab ipso, aliquando per seipsum
agit, sicut agit intelligentia et anima. Aliquando autem processus est ab ipsa per qualitatem agentem, sicut est agere a calefaciente vel infrigidante. Et quandoque est processus ab hoc agente per organum et instrumentum, ut secare significat agere, et ad omnia communiter sumitur facere vel agere quando est praedicamentum. Et similiter id quod est pati convenienter significatur per verbum, et non ita convenienter per nomen : melius enim dicitur agere vel facere, quam actio vel factio : et melius dicitur pati, quam passio, quia nominaliter significant ut in quiete et sine tempore, quod non convenit cum agere et pati.
His enim sic determinatis, non videtur aliud dici debere hic de agere et pati, nisi quod suscipiunt contrarietates facere et pati, eo quod contrariis virtutibus causantur : et quia recipiunt contrarietatem, necessarium est quod etiam recipiant magis et minus sive intensionem et remissionem : quia actiones et passiones contrariarum virtutum sunt contrariae, sicut calefacere contrarium est ad infrigidare, eo quod calidum contrarium est frigido. Et humectare ad exsiccare contrarium est, eo quod humidum est contrarium sicco : et sic se habent albificare et nigrificare, et actiones omnium contrariorum sic se habent ad invicem. Et sic est in actionibus animae : quia sic delectare contrarium est ad contristare, et ideo agere et pati recipiunt contrarietatem : quia sicut calefacere contrarium est ad frigefacere, ita calefieri contrarium est ad frigefieri, et sic delectari contrarium est ad contristari, sicut delectare ad contristare. Quia recipere contrarium est causa ejus quod est recipere magis et minus, sicut saepe dictum est, ideo ista recipiunt magis et minus, quamvis intensionem non recipiant secundum gradus operationis, tamen ipsum agere et ipsum pati sunt res recipientes magis et minus : et haec intensio causatur ex intensione virtutis in agendo et intensione virtutis passivae in patiendo : et sic calefacere est ma- gis et minus, et in passione contristari, et calefieri est secundum magis et minus. Recipit ergo magis et minus facere et pati.
De his autem duobus simul determinare oportuit, quia unum est causa alterius, et alterum est effectus ipsius : tamen illud quod praedicat unum istorum, non continetur sub alio sicut sub genere. De his igitur duobus quantum ad praesentem spectat intentionem tantum haec dicta sunt.