DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio solvens ea quae videntur contraria de facere et pati.
Attendendum hic ergo, quod contrarietas distinctionem facientium in dictis virorum magnorum. Quidam enim dicunt quod agens patitur, sicut et nos supra diximus in capitulo de tactu. Alii autem, quod aliquod agens est impassibile, sicut nos dicimus hic. Alii iterum, quod movens superius est agens, et agens est communius ipso : et hoc quidem nos in capitulo de tactu diximus. Alii e converso, quod omnis motus in actione, et omnis actio in motu est et firmatur, sicut dixit Auctor sex principiorum. Sunt etiam magni viri dicentes, quod non vere agit aliquid nisi prima causa, et omne secundum agens non vere agit.
Ad omnia autem determinata hic scias, quod res per aliam intentionem agit, et per aliam movet, sive sit causa prima, sive de numero secundorum moventium vel agentium. Dicitur enim movens, quando influit motum tantum : motus autem de se nihil mutat de forma subjecti quod movetur : si motus esset cum mutatione subjecti, tunc verissimus motus verissime mutaret : et hoc est falsum, quia verissimus est motus localis qui nihil mutat de formis subjecti quod movetur : primum subjectum motus est primum coelum quod nullo modo susceptibile est alterationis secundum formas subjecti. Faciens autem propter hoc quod est faciens sive agens, quia influit ei id quod facit secundum quod subjectum mutatur secundum aliquam formam : et sic dictum est quod movens est generalius quam faciens, quia movens aliquando movet et facit, et aliquando movet : quia omnis factio motio quaedam est, sed non convertitur : quia illud quod influit formam, aliquando habet materiam, et aliquando non : causa enim prima non habet materiam, et corpus habet materiam. Ideo aliquando faciens impossibile est pati, aliquando autem possibile. Et tunc quando tantum facit absque possibilitate patiendi, dicitur vere facere, et hoc solum esse vere est factivum. Quando autem habet materiam, aut habet unicam in genere eodem cum passivo, aut non. Et primo quidem modo non patitur faciens a passivo : ideo quia non tangit ipsum, nec est susceptibile formarum contrariarum quae sunt in passivo, sicut facit coeleste corpus in elementa vel elementata, vel ars medicinae in aegrum corpus : e converso autem non patitur omne quod agit : et sic dictum est quod omnis passio magis facta abjicit a substantia, et quod actio et passio sunt inter contraria. Si autem modus agendi vel movendi respiciatur, tunc agens est movens, et e converso : quia utrumque est fluens ei aliquod circa quod est motus vel actio : et quia haec rationem aliquantulum sapit, ideo in rationali physicae parte motus in actione, et actio in motu firmari dicitur : et in hoc modo mobile est patiens, praecipue secundum verbum Graecum patiens, quod est recipere: quia sic recipiens ab aliquo est patiens. Aristoteles tamen in libro Ethicorum vult,
quod activum principium sit omnium operum voluntariorum pertinentium ad mores, et factivum principium sit artificialium : sed sic non sumitur actio et factio generaliter, sed potius in materia civili tantum.