DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De opinionibus Antiquorum magis descendentium ad speciem circa modum actionis ei passionis.
Magis autem descendentes ad speciem agentium et patientium, sicut Empedocles, non solum dicunt poros esse in facientibus et patientibus, sed etiam dicunt misceri ea sola quorum pori ad invicem sunt commensurabiles, ut unum in aliud ingredi possit, ita quod plurimum unius sit in plurimo alterius, et e converso : et quia non omnia talia sunt, ideo non omnia omnibus misceri possunt.
Viam autem quae maxime est naturalis, de omnibus naturalibus passionibus, uno et simili sermone enuntiaverunt Democritus et collega Leucippus : quia fecerunt principium quod est secundum naturam, sicut supra diximus in sermonibus eorum de generatione : quidam enim Antiquorum, sicut Melissus, opinati sunt ex necessitate unicum tantum et totum esse et immobile : dico autem totum ens esse unum continuum : dixerunt enim illi, quod vacuum non est aliquid in rerum natura : dixerunt enim non posse aliquid moveri, nisi sit vacuum extra res a rebus separatum, in quo moveatur hoc quod movetur : dixerunt etiam, quod multa alia.esse non possunt, quando non est aliquid segregans inter ea : vacuum autem dixerunt esse segregans. Et quia posset eis dici, quod multa sunt se tangentia, ita quod inter ea non sit vacuum segregans, dicunt quod hoc nihil differt, quia continuum et contingens idem dicebant esse : quia secundum istos continui partes se contingebant.
Dixerunt etiam, quod nihil differt dicere quod sint multa, et quod non sit unum, et quod dicatur esse vacuum : quia continuum et contiguum sunt unum secundum istos, nec multa sunt nisi sint divisa, nec dividuntur nisi per vacuum : sed non est vacuum : ergo nec multa, sed omnia continua sunt. Si enim dicatur, quod ens ubique, hoc est, in omni puncto sit divisibile, tunc possibile est accidere, quod nihil sit unum de rebus naturalibus : sed multitudo componitur ex multis unis : ergo nec multitudo erit : igitur tunc totum erit vacuum in quo nec multa sunt, nec unum. Si autem dicatur totum ens esse continuum, id est, secundum aliquid esse divisibile, et secundum aliquid non, hoc utique videtur esse fictitium, cum non sit magis ratio quare in uno puncto dividatur quam in alio. Usque ad quantum enim erit divisibile, Ita quod ibi stet divisio : et quare aliquid de universo ente ita se habet quod dividitur et separatur per vacuum, aliud autem ita se habet quod est plenum et non dividitur, ita quod unum ab alio separetur per vacuum? Amplius sic etiam necessarium est accidere, quod non sit motio aliqua.