DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio ponetis modos Antiquorum de poris, et quod ens sit unum et immobile.
Attendendum hic, quod rationes Philosophorum de poris fuerunt istae : videbant enim quod totum passibile suscipit formam agentis : et quia Antiqui formalem causam non bene intellexerunt, ideo videre non poterant qualiter agens communicat patienti virtutem formae sine materia sua : et ideo opinati sunt agens per particulas materiae intrare in patiens: et quia Intrinseca est ei forma agentis, ideo posuerunt quod poros intraret : et quia non esset possibile, quia poros non habet : et difficulter passive, quia paucos vel non proportionatos agenti poros habet. Et omnes isti supponebant esse vacuum In poris corporis, et extra corpus In spatio quod separat unum corpus ab alio, ne tangat ipsum, nec continuatur. Melissus autem dixit nihil esse vacuum, et ideo destruxit omne antecedens ad vacuum. Unde sic arguebat : si dividatur continuum, discretio erit inter dividenda quae erant partes continui : sed non est discernens nisi vacuum : ergo vacuum est : sed hoc est falsum : ergo non est discernens inter discreta : ergo totum remanet unum indivisum. Quod autem non sit segregans sive discernens nisi vacuum, sic probat : vacuum opponitur pleno, et ens non enti : sed omne ens est plenum ens : quia dicebat plenum idem quod rem plene, id est, perfecte existentem : ergo nihil entium est vacuum. Plenum autem a pleno non segregatur propter quod plenum : ergo segregabitur per vacuum : sed vacuum non est: ergo res a re non segregabitur :
ergo res rei permanet continua. Quod autem esset ens immobile, sic arguebat. Si res moveretur, aut est continua rei, aut non est. Si est continua : sed mota secundum locum una parte continui movetur totum continuum : ergo una re mota in mundo movetur quidquid est in mundo, quod est inconveniens : ergo res non movetur quae est continua rei. Si autem non est continua : ergo cum movetur de loco ad locum, aut movetur in plenum, aut in vacuum. Si movetur in plenum : ergo duo corpora erunt in eodem loco, quod est falsum. Si autem in vacuum : ergo vacuum est, quod falsum est : ergo ens est unum continuum et immobile.