TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De habere et de modis ejus,
Quamvis habitus sit praedicamentum speciale praedicans quod causatur ex habitudine circumdantis extrinsecus,quod circumdans habet figuram et modum circumdati, tamen habere multis modis dicitur etiam secundum res aliorum praedicamentorum: ideo in postpraedicamentorum tractatu oportet tractare de habere.
Dicamus ergo quod habere multis modis dicitur. Aut enim dicitur eum habere habitum, et dicimur nos habere secundum primam qualitatis speciem : et sic dicitur, quod est in facultate habentis ad actum: dicit enim Averroes , quod habitus est quo quis aliquid agit quando voluerit. Et Victorinus actorem dicit quem habitus facilem facit ad agendum. Aut dicitur secundum affectum in tertia specie qualitatis : quia nos dicimur habere id quod nos afficit, sicut dicimur nos habere calorem, vel frigus. Aut secundum aliam aliquam speciem qualitatis, qualitatem enim inhaerentem habenti dicitur habere id cui inhaeret qualitas: dicuntur enim scientes disciplinam scientiae habere, et studiosi dicuntur habere virtutem, sicut diximus, quando in facultate eorum est agere secundum disciplinam et secundum virtutem. Aut secundo modo dicitur habere secundum quantitatem quae inest ut mensura, sicut dicitur habere qui habet magnitudinem : dicitur enim talis habere bicubitalem quantitatem, aut tricubitalem. Aut dicitur habere secundum ea quae circa corpus sunt ut mutata secundum figuram corporis, ut habetur vestimentum vel tunica: quae omnia mutantur ad habentem, et non mutant eum, ut dicit Augustinus, et juxta hunc modum est id quod habetur in decorem, ut quod circumdat membrum, sicut habetur annulus in digito. Adhuc autem alio modo dicitur sicut totum habet partes praecipue organicas quae sunt ad actum, ut manum, aut pedem, quando habentur ad usum manus et pedes. Dicitur etiam habere secundum quod in vase mensurante quantitatem et continente, sicut dicitur quis habere granum tritici in modio, aut sicut vinum dicitur quis habere in lagena: vinum enim in lagena habere dicimur, et in modio grana tritici, quia lagena continet et mensurat vinum, et modius triticum. Haec igitur omnia diversimode habere dicuntur diversi, et diversis secundum omnia. Hic est unus modus praedicandi. Dicitur etiam alio modo habere per modum quo habetur possessio, sicut domum et agrum habere dicimur: et hic est specialis modus habendi et valde proprius. Adhuc autem dicitur habere sicut vir uxorem dicitur habere, aut uxor virum, mutuo contractu inter virum et uxorem. Sed modus iste qui dictus est, videtur alienissimus inter omnes modos habendi qui dicti sunt: nihil enim aliud dicimus virum habere uxorem, nisi quia cohabitant simul ad civiles et oeconomicos actus : et hoc modo habens habetur eodem modo quo habet: et per eumdem contractum qui habet efficitur habitus, et hoc non est in aliquo aliorum modorum. Forte tamen adhuc apparebunt et alii modi ejus quod est habere : sed qui magis consueverunt dici et usitati sunt apud sapientes sunt isti, qui pene omnes enumerati sunt: et si qui alii sunt, reducuntur ad istos.
Modi autem habendi qui dicti sunt, sic accipiuntur. In omnibus enim habens aliquo modo est principium habiti, et habitum est ad naturam habentis, quando proprie habetur : aut igitur secundum naturam est principium, aut secundum voluntatem, aut simul secundum naturam et voluntatem. Si enim principium est secundum naturam, aut est secundum qualitatem cujus natura est principium, et sic est modus primus, aut secundum quantitatem, et sic est modus secundus. Nec plures sunt secundum naturam: quia cum habens differat ab habito, oportet quod substantia sit habens et qualitas vel quantitas sint habita. Alia vero praedicamenta non praedicant aliquid absolutum. Si autem natura cum voluntate est principium, tunc est modus quintus, in quo membrum habetur a natura : visus autem refertur ad voluntatem. Si autem sola voluntas est principium, tunc est respectu principii extrinseci quod extrinsecus se habet ad habentem: aut igitur habitum habens est ex ipso quod habet, aut non : si sic, est tunc modus octavus: si non, et est de extrinsecis : aut ergo habitum mutatur ad formam habentis, aut non. Si sic: aut est ad necessitatem, aut decorem. Si est ad necessitatem : tunc est tertius modus. Si est ad decorem : tunc est modus quartus. Si vero mutatur habitum ad habentem : aut habitum habetur per modum contenti, sicut in vase mensurante: aut per modum habitus tantum. Si per modum contenti: tunc est modus nonus. Si secundo modo : tunc est modus septimus. Multis autem aliis modis potest accipi numerus modorum habendi: sed quia parva vis est in talibus, ideo illa sufficiant.