DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quae sit differentia mixtionis ad alios motus : quia ab hoc dependet solutio prius habitae dubitationis.
Antequam solvamus hanc dubitationem, dicemus quod per ea per quae probant isti suam intentionem, videtur quod iste sermo eorum quaerit, quomodo mixtio differt a generatione et corruptione, et in quo differt miscibile a generabili et corruptibili. Manifestum est enim quod si est mixtio, tunc oportet eam differre a generatione et corruptione et aliis mutationibus quae sunt ad formas, scilicet ab augmentatione : et quando ista differentia erit manifesta, tunc solvetur quaestio. Est autem differentia mixtionis ad generationem : quia materia et forma sunt principia entis generati : et materia non dicitur misceri generabili, sed potius effici in actu per formam ipsius : sic materiam in qua generatur ignis non dicimus misceri igni vel formae ipsius, nec dicimus misceri lignis cum exardent, quia nullo modo manent ligna, nec dicimus materiam ignis misceri particulis ignis vel ipsi igni, sicut dicimus quod unum miscibile miscetur particulis alterius miscibilis et ipsi miscibili sibi conjuncto :
sed dicimus materiam ignis, scilicet ligna, vel aliud, corrumpi, et ipsum ignem generari: ergo mixtio nec corruptio est, nec generatio. Secundum eumdem modum non dicimus cibum misceri corpori, quia cibus transit in corpus quod manet secundum formam : sed neutrum miscibilium ita manet sicut corpus cibatum, scilicet indivisum et specie nullo modo alteratum : et sic patet quod mixtio differt a nutrimento et augmento. Differt etiam ab alteratione : si enim nos consideremus in artificialibus, cera non miscetur figurae sigilli, nec figura miscetur quantitati sive tumori, quia utrumque manet Indivisum a specie, nullo modo alteratum. Et si consideremus in naturalibus, cum non dicimus quod albedo misceatur corpori quod est album : quia passiones et habitus formarum accidentalium nullatenus possibile est mixtas esse rebus in quibus sunt sicut in subjectis, quia non dividuntur, nec plurimum particulare accidentium potest esse cum plurimo particulari subjecti, nec In unum alterat active alterum, nec passivum utrumque ab utroque si videntur ambo salvata. Similiter si consideremus accidentia, inter se unum non miscetur alteri: quia si miscetur, tunc ea quae maxime distant, maxime miscerentur : quia mixtio est contrariorum : maxime autem distant accidens corporale et accidens spirituale, et tamen non miscentur : quia disciplina et album non dicuntur misceri, nec aliquod aliud accidens, eo quod non separatur a subjecto : quia omnia miscibilia principio sunt separata, et post mixtionem separari possunt. Et ideo non bene dixerunt quidam, qui dixerunt quod omnia scilicet substantia et accidentia aliquando simul fuerunt mixta : quia non omnis res omni rei miscibilis est, sed oportet quod unum miscibilium separabile sit ab alio : passionum autem et universaliter accidentium nullum est separabile.