DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De solutione primae dubitationis, scilicet an est mixtio.
His autem praelibatis, solvemus quaestionem dicentem quoniam entium haec quidem sunt in potentia, haec quidem in actu : unde mixta postquam mixta sunt, contingit aliqualiter esse, et aliqualiter non esse in mixtura ipsa: secundum actum enim animal ab omnibus mixtis sive miscibilibus generatur sive fit ab ipsis : sed ipsum est potentia alterutrum eorum, si duo sunt, sive quodlibet eorum si plura conveniunt ad mixturam, quae quidem fuerant antequam miscerentur, alteratis ipsis secundum qualitatem, partitis ipsis sive ipsis divisis in quantitate, ita quod plurimum unius sit cum plurimo alterius : et hoc est qualiter in mixto manerent miscibilia quae sunt supra habitus sermo qui videbatur probare non esse mixtionem. Nos enim videmus quod ea quae miscentur, conveniunt ex prius separatis, et postquam conveniunt, rursus aliquando separabuntur : quia levia ascendunt aliquando, et gravia descendunt, ut in Coelo et Mundo determinatum est : non ergo manent mixta inalterata et non divisa, sicut corpus et album, nec alterum, nec ambo corrumpuntur omni modo sicut in generatione et corruptione. Salvatur enim virtus eorum: et ideo quae ad hanc quaestionem pertinent non relinquantur.
CAPUT JV.
Et est digressio declarans quid movet ad mixtionem, et quod mixtio est naturalis.
Attendendum hic quod dubitatio Ista est super duo fundata, scilicet qualiter veniant ad mixtionem elementa, el qualiter manent in mixto. Et de primo scias quod secundum dicta Philosophorum, primum movens elementa ad mixtionem est immiscibile, et hoc est totum mundum movens et ordinans, quemadmodum docet Aristoteles. Sphaera enim solis , in qua fons caloris, est nata movere ignem: et sphaera lunae nata est movere aquam, per quod mare ingreditur et egreditur ad quantitatem et aetatem lunae. Sphaerae autem quinque planetarum, scilicet Saturni, Jovis, Martis, Veneris, et Mercurii movent sphaeram aeris: unde motus aeris moti sunt diversi, sicut diversus est valde motus dictorum planetarum : et est in aere frigus congelativum ex sphaera Saturni, et aestus est sphaera Martis, et temperies in frigido ex sphaera Veneris : et commiscibilitas et passibilitas facilis ex sphaera Mercurii. Sphaera autem stellarum multarum quae est octava, in qua sunt multae Imagines et figurae, movent terram : unde etiam in ipsa figurantur imagines multae In generatis : licet ergo levia non descendant ex se, nec gravia ascendant ex se, tamen ex motoribus universalibus moventibus et ordinantibus mundum aliquando descendunt levia per quemdam modum, et ascendunt gravia per modum alium quem Infra dicemus. Hujus autem exemplum conveniens est in qualitatibus activis et passivis corporis animati. Non enim in homine vel alio animato semper movetur secundum naturam calidum per naturam et motum ignis, nec agit actum ignis omnino, sed potius movetur ad id ad quod dirigitur ab anima, et agit ad terminum et finem injunctum aliquando, sicut dicit Aristoteles contra Empedoclem In secundo de Anima . Cum igitur motus coeli sicut motus sapientis sit, sicut dicit Messalach in libro de Sphaera mota, et cum ad motum coeli reducatur omnis motus qui fit in elementis et elementatis, sicut dicit Averroes supra in octavo Physicorum, ideo dictum est ab Aristotele quod opus naturae est opus intelligentiae : et hoc dictum fit movente in genere primo corporum : quia movens ante, hoc est, motor orbis qui planes et aplanes vocatur ab Aristotele in undecimo primae philosophiae, id est, diurnum et erraticum. SI autem quaeratur de motore conjuncto, dicitur quod calor solis, sicut dicit Aristoteles in libro Meteororum, movet terram et aquam, et elevat inde duos vapores : quoniam quantum dat terrae de natura aeris, cum facit ipsam vaporosam, tantum dat ei de motu et loco aeris, et terrae sic vaporaliter acceptae naturale est ad aerem ascendere, et Ibi cum aere miscetur, et In ea sunt quaedam partes ignitae ex calore solis, et similiter de aqua vaporali. Similiter autem aer frigido spissatas tendit ad terram, nec hoc est contra naturam aeris sic accepti. Et sic patet qualiter In medio loco regionis sunt partes igneae et aereae et aqueae et terreae, et moventur ad se Invicem descendendo et ascendendo. Sunt etiam quaedam partes ignis in vaporibus pluvialibus, et in rore descendentibus, quas vapores accipiunt in regione aeris calefacta, quae dicitur aestus, sicut patet asub cadente, et in omnibus aliis vaporibus : hujus autem signum est, quod aquae pluviales sunt va-
porosae calidae et stlpticae : et sic iterum cum pluvia et rore et aliis descendunt partes ignitae ad locum mixtionis. Ex his patet quod ad mixtionem non movet violentia, sed natura : et ideo mixtio est naturalis.