DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De opinione vera de materia elementorum .
Nos autem dicimus esse aliam ab elementis aliquam materiam unam quatuor corporum sensibilium : sed dicimus hanc non esse actu separatam ab elementis omnibus simul, sed divisim separatur modo ab uno, modo ab alio, et est semper cum contrarietate, et ex illa sicut ex materia generantur corpora quae vocantur elementata. De elementis autem certius determinatum est in tertio Coeli et Mundi : sed tamen secundum modum quo ex materia generantur corpora prima, non est dictum ibi, sed relinquitur hoc esse determinandum. aestimamus ergo materiam esse principium primum elementorum, inseparabilem quidem a forma elementali, et subjectam contrariis : cujus probatio est, quia caliditas non est in materia subjecta frigiditati, nec frigiditas est subjecta caliditati : nec universaliter contrarium est materia subjecta contrarii, sed potius subjectum elementorum est subjecta materia hujus vel illius : et ideo principium primum illius est id quod est potentia corpus sensibile in generatione elementorum. Secundo autem contrarietates distinguentes et determinantes materiam, verbi gratia, caliditas et frigiditas et hujusmodi. Tertio autem loco elementum constitutum, ut ignis, et aqua et alia : haec enim elementa habent materiam communem et contrarietates, quia , ad invicem transmutantur, et materia quae fuit sub unius forma, efficitur sub forma alterius, sicut ignis fit aqua, vel aliquod aliud. Unde non est verum quod Empedocles et alii dicunt, scilicet quod ad invicem non transmutantur : si
enim non transmutatur ad invicem id quod semel est ignis, esset in eis alteratio sola : sed hoc non est verum, quia contrarietates transmutantur, et cum eis fit transmutatio in forma substantiali.