DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Qualiter omnes tangibiles qualitates ad quatuor primas reducuntur.
Redeamus ergo et dicamus quod subtile et grossum, et lubricum et aridum, durum et molle, et aliae omnes differentiae tangibilium qualitatum sunt ex his quatuor dictis, scilicet calido , frigido, humido, sicco. Subtile enim est ex humido : cujus probatio est ex. humidi dif- finitione, quia humidum eo quod non bene proprio terminatur termino, sed. bene terminatur alieno, est repletivum, quia sequitur undique tangens ipsum et capiens, eo quod fluit usque ad tangens. Subtile autem est repletivum : eo quod ipsum sua subtilitate et partibus partium est repletum, quia quodlibet minimum subintrat. Dividitur enim subtile quasi vaporaliter et totum tangit totum capiens, quia subtile maxime est tale : unde manifestum est quod subtile est effectus humidi. Per oppositum autem est grossum effectus sicci : quia grossum est cujus partes faciliter non disjunguntur,et excedit capacitatem ejus quod repleri est natum.
Rursus autem lubricum reducitur ad humidum : lubricum autem est humidum aliquid passum : quia cum humidum patitur commixtionem subtilis ferrei et est unctuosum, tunc fit lubricum : quia subtile terreum sibi commixtum non siuit separari partes ejus, sicut apparet in oleo, et in aliis unctuosis .
Aridum autem est quod tali privatur humido unctuoso : et ideo etiam talia coagulata sunt primo quidem calido humorem extrahente, postea frigido faciente partes constare sibi : quia nisi talis ordo servaretur, coasrulata ipsa dissolverentur : quaecumque ergo prius coagulante frigido, postea dissolvuntur a calido humiditatem extrahente : sed quae prius coagulantur a calido humiditatem extrahente, postea frigido non solvuntur, sed hujus solvi possunt aliqua ex eis : sed tamen talia arida coagulata sunt propter humefieri defectionem.
Amplius molle quidem est humidi effectus : molle enim quod excedit tangens et seipsum et non circumstat tangens : et ideo non est transmutatum in actu, sed manet in seipso cadens infra suam continentiam sive terminum, sicut pasta, vel mollis cera. Humidum autem transmutatur et defluit, quando tangitur et circumstat tangens : quia tangens in ipsum ingreditur, sicut apparet in aqua. Et ideo humidum essentialiter non est molle, nec e converso, sed molle est effectus humidi : durum autem effectus sicci, quia durum est quod tangenti non cedit, quia est. coagulatum : et prius dictum est quod coagulatum est sicci effectus.
Dicitur autem siccum et humidum multifarie . Humidum enim simpliciter qualitas prima quae est humor ipse, et humidum non est simplex qualitas in commixto effectus simplicis humidi, sicut apparet in subtili lubrico et molli. Simpliciter autem siccum dicitur simpliciter ipsa siccitas prima, et dicitur siccum effectus siccitatis in mixto, sicut apparet in grosso arido et coagulato et duro. Sicco Igitur commixto oppositum est humidum commixtum sive irroratum, et rursus humido incommixto non simplici oppositum est siccum et coagulatum.
Sed tamen omnia haec sunt effectus humidi et sicci simplicium , quae per prius dicuntur humidum irroratum oppositum sicco : quia est humidum commixtum, quod alienam habet non naturalem humiditatem in superficie, et ideo alieno nomine vocatur infusum : sed humidum commixtum est, quod habet alienam, humiditatem in profundo, et ideo alieno nomine vocatur infusum : siccum autem est commixtum quod pri-
vatur utraque, habet tamen humiditatem propriam paucam immotam a sicco, quae continuat siccum. Palam ergo est quod udum et humidum erunt effectus primi humidi. Siccum autem quod opponitur utrique erit effectus primi sicci simplicis. Et eodem autem modo est de humido et coagulato : humidum enim quod opponitur coagulato, non dictum est ab aliena humiditate, sed potius illud humidum est, quod habet propriam in profundo humiditatem discernentem : coagulatum autem est, quod hac privatur : et Ideo oportet quod sit coagulatum per calidum primo : quia per frigidum humor non privatur, sed comprimitur : quapropter et horum erit nomen sicci simplicis, et aliud humidi simplicis. De aspero autem et leni non oportet nos dicere, cum asperum sine dubio siccitatem habeat in superficie, quae inaequaliter partes ejus constare facit. Lene autem humorem in superficie habet, qui aequaliter fluere facit partes ad partes vel partes supra partes. Et patet etiam horum unum esse effectum sicci, et aliud humidi, licet Aristoteles non faciat mentionem de reductione horum duorum, forte Ideo quia videtur quod manifesta erat horum reductio . Manifestum est quod omnes aliae differentiae contrarietatum reducuntur ad primas quatuor differentias : quatuor autem istae ad alias reduci non possunt : quia calidum non est siccum, ita quod caliditas sit siccitas quaedam, vel humiditas est caliditas vel siccitas, nec calidum est subjectum frigido, vel et converso : quapropter necessarium est istas quatuor qualitates esse primas.