DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De transmutatione elementorum.
Quoniam autem prius hoc in tertio Coeli et Mundi determinavimus, quod corporibus simplicibus est generatio, et ex invicem unum cum alio : et quoniam hoc etiam dicit nobis sensus, quia nos videmus quod unum generatur ex alio : quia nisi ita esset, non esset alteratio in terra, cum videamus quod alteratio secundum passiones tactus est inter ea, sicut prius diximus : et ipsae passiones intensae transmutant substantiam earum ad invicem : quoniam, inquam, ita est, nunc dicendum est quis modus sit eorum transmutationis ad invicem, et utrum possibile est quod omne elementum ex omni elemento generetur, vel utrum possibile est, vel non possibile quod aliud generetur ex alio. Manifestum est quod omnia innata sunt elementa ad invicem transmutari. Diximus enim quod generatio est praecipue simplicium corporum ex contrariis In contraria : omnia autem elementa habent contrarietatem ad invicem : quare diffe- rentiae eorum sunt contrariae. Alia autem in una qualitate habent contrarietatem, sicut aer et aqua. Aer enim est calidum et humidum corpus : aqua autem frigida et humida. Quapropter quidem universaliter est manifestum, quod quodlibet elementum ex quolibet elemento generari natum est, cum omne omni sit contrarium aut in utraque qualitate, aut in altera.