DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod medium inter elementa non potest esse materia elementorum.
Similiter probatur quod medium corpus inter ignem et aerem, quod sit grossius igne et subtilius aere, vel etiam medium inter ignem et aquam, quod sit subtilius aqua et grossius aere, non potest esse elementum : tale enim medium sic vel ita sumptum quidam Philosophi elementum et materiam omnium esse ponebant, et dicebant ipsum esse omnia : quia non videbatur eis esse aliqua forma substantialis rerum, aut erit cum contrarietate elementali prima, aut sine ea. Si autem est cum contrarietate prima alicujus elementi, ipsum erit illud elementum cujus contrarietatem habebit , scilicet ignis vel aer : quia cui convenit propria passio, illi convenit habere qualitates alicujus elementi simplicis : oportet quod ipsum cum elemento sit ejusdem speciei: ergo non erit medium inter ea : quod est contra hoc quod positum erat. Si autem dicatur, quod medium illud corpus non habet contrarietatem elementalem, sed est privatum ea contra id quod privatio non est in materia nisi secundum alterum contrariorum : quia aliter materia elementorum esset a forma separata, quod supra improbavimus : ergo illud medium non convenit unquam esse solum sine contrarietate , sicut quidam inquiunt , quod medium corpus est quoddam infinitum non habens qualitatem aliquam et omnia comprehendens . Similis autem ratio est, quodcumque horum mediorum esse materia elementorum supponatur : ergo aut nihil tale est medium, aut ipsum est aliquod talium elementorum., quod est contra positionem.
Si ergo non potest esse quod omnia prima sint quatuor corpora supra enumerata vel enarrata, resumamus ergo et dicamus, quod ista quatuor corpora aut sunt semper manentia in formis suis et intransmutabilia ad invicem, aut ipsa transmutant se invicem, aut omnia se transmutant, aut quaedam: et si quaedam sic, non sicut Plato scripsit in Timaeo, quod terra, propter latitudinem suorum triangulorum, non transmutatur.
Quoniam autem necesse sit omnia elementa ad invicem transmutari, determinatum est prius : et iterum ostensum est quod non aeque cito transmutatur quando unum fit ex alio, quia ea quae habent symbolum, citius generantur ex invicem, non autem habentia symbolum tardius : si enim in elementis est contrarietas una tantum, necesse est esse duo elementa : quia unum solum simul non potest esse in duobus contrariis, et materia tunc erit medium duorum, quia de uno contrario transmutatur in aliud. Sed, quia nos videmus quod plura elementa sunt quam duo, necesse est quod duae sint contrarietates ad minus : duabus autem existentibus contrarietatibus, necesse est non tria, sed quatuor esse el.em.enta , sicut et in ipsis rebus apparet : tot enim sunt possibiles conjunctiones primarum qualitatum : cum enim sex sint conjunctiones, duas impossibile est fieri, quia contraria ad invicem non conjunguntur : et de his dictum est prius.