DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio ostendens, quod forma substantialis non est mixtura vel harmonia mixtorum.
Ex his forte alicui videtur, quod forma corporum naturalium non sit nisi mixtura et harmonia mixti. Aristoteles hoc in libro primo reprobat. Cum enim constituatur ex elementis secundum multiplex terrae ad multiplex aquae, et iterum multiplex ignis indurans ad multiplex aeris : cum et ex octo partibus plures ex illis dantur vulcano, videtur haec esse proportio quaedam mixturae: quod si conceditur, oporteret quod in omnibus actus corporum physicorum mixtorum et complexionatorum esset actus mixti vel miscibilium, et alterationes eorum non essent nisi secundum passiones elementorum divisim vel simul sumptorum, quod falsum est : quia multae sunt formae quae non sunt mixtura, sicut anima, et sicut omnis forma substantialis : unde etiam res habent operationes quae nullius sunt miscibilium, sed sunt speciem sequentes, sicut magnes attrahit ferrum, et aurum cor laetificat, et hujusmodi. Et ideo sciendum quod secundum proprietatem hujus scientiae non determinatur de mixtione nisi in ordine ad. generationem, et in quantum procedit generatio in simplici et ex simplicibus : et ideo totum quod dictum est et quod dicetur, intelligitur de mixtura quae precedit formam ex parte materiae secundum viam generationis : secundum exigentiam enim illius prior introducitur forma per virtutes cpelestes et conjunctas virtutibus elementorum mixtorum ad invicem. Et ideo infra reprehenduntur illi qui sufficientiam causarum generationis esse ponebant in materia disposita : eo quod auferebant causam formalem quae dat esse rei, et non est aliquid materiale, nec sicut pars, nec sicut dispositio.