DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod solum inter simplicia nutritur ignis secundum Antiquos,
Quoniam autem nutrimentum est convertibile in materiam ejus quod nutritur, ut in primo libro diximus, ubi locuti sumus de augmento : id autem quod nutritur, est species in materia et forma, rationale est quod dicunt Antiqui, quod inter simplicia corpora solus nutritur ignis inter omnia quae ad invicem generantur. Solus enim ignis maximae est speciei et formalitatis, et ideo innatus sursum ferri ad terminum orbis qui maxime formalis est inter corpora : unumquodque enim innatum est ferri ad sui ipsius regionem quae est sibi connaturalis : forma autem et species omnium rerum est in terminis orbium : quia superiora ad inferiora se habent sicut forma ad materiam ut in Coelo et Mundo est determinatum : unde cum ignis ullique tangat orbem lunae, constat quod ipse orbi connaturalis est in forma. Diximus autem in primo tractatu de augmento, quod tam nutriri quam augere dicitur proprie et improprie. Proprie quidem, sicut in animatis, in quibus est virtus nutritiva convertens nutrimentum in quamlibet partem sui secundum formam, licet non in quamli-
bet secundum materiam et in quamlibet per poros et spongiositatem penetret nutrimentum : et hoc modo non nutrit ignis. Diximus autem alio modo, quando non virtus animae, sed caloris tantum in se convertentis aut ingreditur quamlibet partem nutriti, sed additur ei extrinsecus per continuationem : et hoc modo nutritur ignis. Quoniam quidem ergo omnia mixta ex omnibus sunt constituta simplicibus, dictum est.