DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quae intentio tractatus, et quae et quot principia sunt transmutationis.
Quia vero quaedam sunt generabilia et corruptibilia , contingit generatio circa medium locum sphaerae coelestis, qui locus est terra habitabilis, et ubi aqua et aer contingunt terram : quia ibi, non alibi, radii stellarum congregantur ad punctum unum, quod comparatur ad coelum est terra simpliciter, aut centrum terrae. Quia, inquam, sic est, oportet nos dicere de omni generatione in universali simpliciter quot et quae habent principia, auia nos facilius in libris particularibus inspiciemus causas particularium, quando causas universales generationis prius accepimus in libro primo : quia via doctrinae est ab universali ad particulare. Dico ergo quod principia generationis et corruptionis sunt aequalia et genere eadem cum principiis illis quae sunt in mobilibus sempiternis et primis, et unum eorum quidem est materia, aliud autem est forma : oportet autem et tertium adhuc existere : quia sic in primis non sufficiunt duo ad motum, sed oportet adesse tertium quod est efficiens : causa autem quae est ut materia in generabilibus, ista in his generationis est causa, qua possibilia sunt esse et non esse, eo quod ipsa materia potentia est, et non est actu : et ideo se habet ad utrumque, scilicet ad esse et ad. non esse : et cum actu inest formae unius, non caret privatione et desiderio formae alterius, per quod abjiciet formam quam habet et accipiet aliam : forma autem est causa esse tantum : sed efficiens movet materiam ut transmutetur de potentia ad actum. Eorum enim quae sunt, quaedam sunt ex necessitate in esse, nec aliter se possunt habere, ut coelestia in sua substantia et in suis motibus necessaria sunt: et his opponuntur impossibilia ad esse quae nunquam erunt nec poterunt fieri, sicut quod coelum incurvetur, vel recto motu moveatur. Quaedam vero possibilia sunt esse et possibilia non esse quae sunt generabilia et corruptibilia, et quandoque quidem sunt, et quandoque autem non sunt : et ideo est necessarium, quod generatio et corruptio sint circa talia
quae possibilia, sint esse et possibilia sint non esse. Causa autem ex qua est talis possibilitas ad esse et ad non esse in generabilibus, est materia : sed causa finalis in physicis quae est cujus gratia est motus a movente et in materia, est forma et finis et species, et est finis motus et intentionis efficientis esse, quia ad ipsam habitam quiescit motus ejus : forma autem est quae dat esse actu materiae : sed species est dans rationem quae est principium cognitionis rei : haec enim est ratio diffinitiva cujuslibet substantiae : sed cum his duobus oportet adesse principium tertium quod est efficiens : quod quidem omnes Antiqui sonabant, sed nullus eorum dixit expresse.